Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

G 76

[1] Hic GLOBUS -bi et hic glomus -mi et hoc glomus -ris: glomus -eris est coadunatio et glomeratio filorum, glomus -mi illud idem vel circulus, globus vero est aliarum rerum coadunatio et cumulus. Tamen proprie dicitur globus quodlibet solidum et rotundum, scilicet solida rotunditas habens tres equales dimensiones, ut mundus; [2] unde mundus proprie dicitur globosus vel globatus; unde Martianus in persona Astrologie 'mundus igitur ex IIII elementis hisdemque totis in modum spere globatus'; [3] et a globus hoc lubellum per diminutionem dicitur corrupte, quasi globellum, et globosus -a -um, et comparatur, unde hec globositas -tis. [4] Item a globus hec gleba -e, scilicet durus cespes cum herba, quia sit quasi globus, unde hec glebula -e et hec glebella -le diminutiva, et glebosus -a -um, et comparatur; [5] unde hec glebositas -tis et hic glebo -nis, rusticus arator. [6] Item a globus hic glomus -mi, circulus vel filorum coadunatio, cumulus, unde Oratius in Epistulis 'ut vinosa glomos furtive pyrria lane', et hinc hic glomicellus -li diminutivum, et hic glomus vel glomer -ris, scilicet filorum cumulus, [7] unde glomero -as, cumulare, adunare, acervare, unde glomeratim adverbium, idest cumulatim, adunatim; [8] et componitur agglomero -as et conglomero -as et deglomero -as, devolvere glomos, destruere; eglomero -as, in eodem sensu; inglomero -as. Glomero et eius composita omnia sunt activa. [9] Item a globus globo -as, idest acervare, cumulare, rotundare, solide conspissare, globosum facete; unde globatim, idest cumulatim, spissim; [10] et componitur agglobo -as et conglobo -as, unde conglobatim adverbium, idest spissim vel cumulatim. Globo et eius composita omnia sunt activa et corripiunt hanc sillabam glo-, ut conglobo.