G 66
[1] GUTTA -e est que stat et parum fluit, stilla vero que cadit hinc stillicidium, stilla cadens: stiria enim grecum est, idest gutta, et inde diminutive dicitur stilla dum autem stat aut pendet de tectis vel arboribus quasi glutinosa, gutta, [2] unde dicitur gutta quasi glutta, idest glutinosa a glutine, dum ceciderit stilla. Gutta etiam dicitur quedam infirmitas. [3] Et a gutta hec guttula diminutivum, et guttosus -a -um, guttis plenus, et guttim adverbium, idest guttatim, et hoc gutturnium, quoddam vas aquatile in inferiori parte perforatum, quod inferius diguttat aquam; [4] et hic guttulus -li, pro quodam minimo pisce, et hic guttus -ti, genus vasis unguentarli, pro brevitate a gutta dictus, unde Iuvenalis 'pieno composuit omnia gutto'; [5] unde hoc guttum, unguentum in eo repositum: idem Iuvenalis 'nec opposito pavidus tegit inguina gutto'. [6] Item a gutta hoc gummi indeclinabile, idest lacrima arborum que est quasi gutta. Et primo gutta exit a ligno, inde durescit et fìt gummi; et hinc gummosus -a -um, [7] et hec gemma -e, quasi gumma, quia ad instar gummi translucet, unde gemmula -e diminutivum, et gemmosus -a -um, gemmis plenus vel pulcher, et comparatur, unde gemmose -sius -me adverbium, et hec gemmositas -tis. [8] Item a gemma gemmatus -a -um, gemmis abundans et comparatur, et gemmo -as, idest resplendere; et gemmare est gemmis ornare, et componitur congemmo -as, simul gemmare; [9] degemmo -as, idest valde vel deorsum gemmare vel gemmas auferre; egemmo -as, idest degemmare; ingemmo -as; regemmo -as. Gemmare pro gemmis ornare activum est, et composita ab eo secundum hanc signifìcationem activa sunt. Gemmare pro resplendere neutrum est. [10] Item a gutta gutto -as, idest guttatim cadere vel guttatim fundere vel guttis perfundere, unde hoc guttamen -nis et hoc guttatorium -rii, ubi cadunt gutte vel a quo cadunt; [11] et guttito -as et degutto -as et ingutto -as et pergutto -as, regutto -as et suggutto -as, idest sub vel post vel parum guttare. Gutto pro guttatim cadere neutrum est; alias cum omnibus suis compositis est activum.