Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

G 57

[1] Hic GIRUS -ri et hoc girum invenitur, idest circuitus, tornus, unde hic girgillus -li, instrumentum femineum quod alio nomine dicitur devolutorium, quia vertendo in girum inde fila devolvuntur: filum enim a colo ducitur in fusum, a fuso in alabrum vel traductorium, ab alabro in girgillum, a girgillo in glomicellum, a glomicello in pannum, a panno in telam. [2] Item girgillus est lignum mobile, ex quo funis in puteum cum situla demittitur ad auriendam aquam, et dicitur girgillus quia in girum versatur. [3] Item a girus hoc giraculum -li, illud quo pueri ludunt, quod in summitate canne vel baculi volvitur contra ventum cum impetu defertur; et giro -as, in girum volvere vel circumdare; [4] et componitur congiro -as, regiro -as, et est activum cum omnibus suis compositis, et producit gi-. [5I Item a girus girosis grecum, scilicet quicumque pavidus et tremens, circumferens oculos et advertentem inimicum formidans, et per compositionem girovagus -a -um, instabilis, circumcirca vagans.