G 21
[1] GANNIO -is -nivi, irridere vel mutire, latrare: vulpium est, hoc enim proprie agunt vulpes. Una vulpes gannit, alia oggannit, et translative transfertur ad homines leccatores et leccatrices, qui inutiliter multa ganniunt, maxime cum se provocant ad luxuriam. [2] Et hinc hoc ganeum -nei, scilicet locus in terra defossus ad quem ad ludendum et scortandum confluebant; sed ubicumque est leccacitas, iIle locus potest dici ganeum, quia ibi multa inutilia ganniunt, unde Plautus in Aularia 'cense tu illum hodie primum assuetum in ganeum', et .Terentius in Adelphis 'credo adductum esse in ganeum nunc aliquo'. [3] Et hinc hec ganea -e, leccacitas que in ganeo fit, et hic ganeo -nis, leccator in ganeo, unde Terentius in tertia comedia 'getto inhers fraus elluo ganeo'. Et nota quod ganea invenitur quandoque pro putana, sed hoc fit propter expressionem leccacitatis. [4] Et a ganea hec ganearia, idest taberna, quia ibi multa inutilia ganniunt, et hinc ganearius, idest tabernarius, et hec ganearia, idest tabernaria. Item a ganea hic ganeus, luxuriosus, leccator. [5] Gannio componitur cum ob, et dicitur oggannio -is, idest contra gannientem gannire, et ponitur quandoque pro respondere; unde Terentius quandoque pro stulte loqui, quandoque pro inculcare; unde Plautus in Amphytrione 'cui numquam rem me semel licet precipere fari quin centies eandem imperem atque ogganniam'. Gannio neutrum est cum omnibus suis compositis.