Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 100

[1] FRUOR -ris, fruitum -tu et fructum -tu, fruitum -tu probat fruitus -a -um, fructum -tu probat fructus -tus -tui: frui, idest uti. Differunt tamen, quia fruimur rebus quibus utimur propter illas, sed utimur illis quibus utimur propter nos. Est enim frui re aliqua ei inherere propter se et eam diligere: fruimur ergo Deo, utimur homine; fruimur celestibus virtutibus, scientia, utimur mundanis divitiis, cibis, vestibus et similibus. [2] A fruor hoc frumen -nis, idest summa et eminens pars gule vel gutturis proxima gurgulioni qua cibus et potio devoratur, qua sapor cibi et potus discernitur, qua fruimur cibo, idest vescimur. Et eadem dicitur ructa et rumen, sed rumen in bestia, ructa vel frumen in homine. [3] Et hinc, per compositionem, infrunitus -a -um, quasi sine frumine, idest sine sapore et discretione, insipiens et indiscretum. [4] Item a frumine hoc frustum -ti, particula panis vel carnis, quia capiatur a frumine, unde frustulum, diminutivum, et frusto -as, in frusta dividere, idest frusta facete; unde frustatim, idest divisim vel particulatim. [5] Frustra adverbium est qualitatis, idest incassum, sine causa; unde frustrar -aris, idest fallere, decipere. [6] Item a frumen vel fruor hoc frumentum -ti, quia precipuum est ad fruendum, unde frumentosus -a -um, plenus, abundans frumento, et frumentor, idest frumentum colligere. [7] Item a fruor hec frux vel fruges -gis, sed nominativus deficit in usu. Segetes dicuntur dum seruntur, a sero -ris, messes dum colliguntur, a meto -tis, fruges dum fruuntur, a fruendo idest vescendo. Item fruges liquide sunt, frumenta arida et sicca, et sunt proprie frumenta omnia que habent aristas, fruges reliqua. [8] Unde Frugeria -e, idest dea frugum, et hic et hec frugalis et hoc -le, utilis, sobrius, moderatus, continens, unde frugaliter adverbium, et hec frugalitas -tis, idest utilitas, parsimonia, modestia, continentia, temperantia, parcitas, sobrietas; et est frugalitas virtus inter avaritiam et prodigalitatem. [9] Item a fruge hic et hec et hoc frugi, indeclinabile per omnes casus, idest bonus, utilis, valens; dicit tamen Priscianus (gramm. Ili 224, 12) quod frugi est dativus huius nominis fruges, et figurate intransitive coniungitur cum omni casu, cum utroque numero, cum quolibet genere, [10] Item fruges componitur frugifer -a -um, idest ferens frugem, idest utilitatem vel fructum, et hec frugifera, idest terra, et hic frugifer, idest ager. [11] Item a fruor vel fruges hic fructex -cis, idest densitas virgularum vel parvarum arborum vel spinarum, quod autem dicitur frutex -cis, idest fronde terram tegens, ethimologia est; [12] unde fructicosus -a -um, spinosus, plenus fructicibus, et hoc fructicetum -ti, locus ubi fructices crescunt, et fructicor -aris, idest fructices emittere et multiplicari, abundare, pullulare, crescere ad modum fructicum: Iuvenalis (9, 15) 'sed fruticante pilo neglecta et squalida crura'. [13] Item a fruor fretus -a -um, tutus, impavidus, fultus: fructio enim rerum solet conferre tutelam, iIle enim est fretus qui auxilio alicuius fruitur; nec est participium. Vel fretus, ut diximus, derivabitur a freto per contrarium, quia fretum reddit hominem pavidum. Vel dicitur sic a fervore: fervor et ira reddit hominem impavidum. [14] Item a fruor hic et hec et hoc frequens, idest multus vel assiduus vel creber, quia sepe fruatur curia: proprie quidem frequens dicitur qui assiduus est in curia et sepe ea fruitur, unde frequens dicitur quasi fruens curia sepe, et est ethymologia. [15] Frequens comparatur -tior -simus, unde frequenter -tius -sime adverbium, et hec frequentia -e, et frequento -as, verbum activum, et, per compositionem, frequentidicus -a -um, qui frequenter dicit vel frequens est in dicendo, sicut incantator. [16] Item a fruor hic fructus -tus -tui, unde fructuosus -a -um, et comparatur, unde hec fructuositas et, per compositionem, infructuosus -a -um, et comparatur, et hec infructuositas. [17] Item a fructu fructuarius -a -um, idest utilis vel fructibus abundans vel ad fructum pertinens et, per compositionem, fructifico -as, idest multiplicare, et est activum. [18] Et hic usufructus -tus -tui, vel ususfructus -tus -tui, ut ex utraque parte declinetur, illud quod suscipitur ex agro ad utendum. [19] Item a fructu hic frater -tris, quia autem dicitur frater quasi fere alter ethymologia est. Proprie quidem fratres sunt qui sunt geniti ex eodem patre, sed ex diversis matribus, unde fratres dicuntur quia sint ex eodem fructu, idest semine, nati; sed germani sunt qui sunt ex eadem matre et diversis patribus, unde germani dicuntur quasi ab eadem genitrice manantes, non, ut multi mentiuntur, ab eodem germine, qui tantum fratres vocantur. [20] Item germani dicuntur uterini, quia sint ex diversis patribus et uno utero editi. Germane intelliguntur ut germani, sed soror ut frater, et est soror ex eodem semine dieta, quia sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur, si vero habeant eundem pattern et eandem matrem. [21] Dicuntur fratres qui habent eundem pattern, et dicuntur germani quia habeant eandem matrem, et dicuntur fratres germani quia habeant eundem patrem et eandem matrem. Et similiter intellige in feminino genere vel sexu; et nota quod dicuntur quatuor modis: natura, gente, cognatione, affectu. [22] A frater hic fraterculus -li, diminutivum, et fraternus -a -um, unde fraternitas, et hic et hec fraternalis et hoc -le, unde fraternalitas. [23] Item a frater hic fratruus, idest fdius fratris, unde hec fratrua -e, idest fìlia vel uxor fratris, et hic et hec fratruelis et hoc -le, quod pertinet ad fratrem; vel fratruelis, idest filius vel fìlia fratrui vel fratris. Et dicitur fratruus vel fratruelis quasi frater alius, et est ethymologia. [24] Item a frater hec fratria -e, idest fìlia vel uxor fratris, vel coniuratio, et fratro -as, idest turgere vel more fratrum se habere. [25] Item a frater hec fratrissa -se, idest soror fratris; et componitur confrater -tris. Confratres dicuntur quasi simul fratres, sive in ecclesia, sive in aliquo alio negotio, sive etiam secundum carnem. Similiter hec confratrissa, idest consoror, vel congregano confratrum vel consororum. [26] Fruor componitur defruto -as, idest minuere quod quis frui debuerat, vel fruendo devastare, conterere, consu-mere. Item componitur confruor -ris, idest simul frui; defruor -ris, idest valde frui, item a fruitione cessare; perfruor -ris, idest perfecte frui. [27] Fruor et eius composita omnia sunt deponentia, et faciunt supinum in fruitum vel fructum, sed frequentius in fruitum, unde amplius inveniuntur ista participia in usu, scilicet fruitus et fruiturus, quam fructus et fructurus: hec enim in usu defìciunt, sicut supinum a quo descendunt.