F 95
[1] FRIGO -gis -xi -xum vel frictum, idest coquere in patella sine aqua vel vino, cum oleo vel sagimine; [2] unde hec frixa -e, idest carbonella, scilicet parum carnis quod super carbones cito solet decoqui; [3] et hoc frixum, genus cibi dictum a sono quando ardet in oleo, [4] et hec frixatura -e et hec frixura -e in eodem sensu, idest coctura illa, talis actio, vel quod frigitur; frixura descendit a frigo, sed frixatura a frixo -as frequentativo. [5] Item a frigo hoc frixorium, idest patella vel ferrum super quod coquitur, unde Ieronimus 'confrixa sunt ossa mea, tamquam in frixorio'. [6] Frixorium, confrixorium, fervorium, patella, sartago idem est; cacabus, lebes idem, caldaria, enum, enulum idem est. [7] Frigo componitur confrigo -gis -xi -xum, unde hoc confrixorium, idem quod frixorium, scilicet patella vel ferrum supra quod aliquid coquitur; defrigo, idest valde frigere; perfrigo -is, idest perfecte frigere; refrigo, iterum frigere. [8] Frigo et omnia eius composita sunt activa, et faciunt preteritum in -xi et supinum in -xum; invenitur tamen quandoque in -ctum, sed raro; est enim regula: omne verbum faciens preteritum in -xi, facit supinum in -tum, preter flecto -xi -xum, fluo -xi -xum, vel -ctum, figo -xi -xum, frigo -xi -xum, vel -ctum, necto -xi -xum, pecto -xi -xum.