Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 90

[1] FRAUDO -as, idest decipere, surripere, unde hec fraus -dis. Componitur fraudulentus -a -um, plenus fraude, et hic et hec et hoc fraudulens -tis in eodem sensu; et utrumque comparatur, unde fraudulente vel fraudulenter -tius -me adverbia, et hec fraudulentia -e. [2] Fraudo componitur cum de et, mutata au diptongo in u, dicitur defrudo -as, idest valde fraudare. Et fraudo activum est, et composita eius omnia sunt activa et mutant au in u, licet quandoque inveniantur non mutare.