F 65
[1] FUO -is -it, fui -isti -it, fue -at, fuere -isse, fuendi -do -dum, futum -tu et fuens et futurus, idest esse, et est modo defectivum: tantum enim preteritum et que formantur a preterito sunt in usu; invenitur quandoque hoc verbum in aliis temporibus secundum antiquos, unde Virgilius in X (Aen. 10, 108). [2] Et quia fuo et sum sunt eiusdem signifìcationis, et sum carebat preterito, et preteritum huius verbi fuo non habebat presens in usu, ideo sum es est accepit illud preteritum mutuo, et ita, ex sum es est et ex hoc preterito fui, factum est quasi verbum unum. [3] Et, cum sum es est habeat duo participia, scilicet ens et futurus, ens formatur a sum es est, futurus a fuo, sed per medium: nam secundum quod fui erat verbum integrum faciebat supinum futum -tu et hinc, addita -rus, fit futurus.