Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 123

[1] ALBO -bas, verbum activum, idest album facere et inde verbalia; et albeo -es neutrum, idest album esse vel fieri, a quo albesco -scis inchoativum, et albico -as idest parum albere, et albus -a -um et comparatur -bior -simus et cetera; [2] et ab albus hec albedo -nis, et hic albor, et hec albities -ei omnia pro eodem, et hic albus pro ventre, quasi alvus, et hic albo, indeclinabile, pro libro et precipue ubi nomina sanctorum scribuntur, unde hic albiolus -li diminutivum, unde Iuvenalis 'cuius et albiolos pignerat Atreus'; et hoc album -bi invenitur pro albedine. [3] Item ab albus hec albugo -nis, idest glaucitas oculorum vel albedo oculorum, et hoc albumen -nis, albedo ovi. [4] Item ab albeo vel albus alburnus -a -um, et albidus -a -um pro eodem, idest albus, et comparatur albidior -simus, unde albide -dius -sime adverbium, et hec albiditas -tis, et albido -das verbum activum, idest album facere, unde verbalia. Item nota quod hic Alburnus dicitur quidam mons eo quod albeat. [5] Item ab albus hec Alba, quedam civitas eo quod alba scrofa fuit ibi inventa, et hec Albula -le, quidam fluvius propter colorem aque; qui fluvius modo dicitur Tiberis a Tiberino rege ibi submerso; [6] et pluraliter hee albane -narum, scilicet nuces que diu servate fìunt albe, et hec Albania regio orientalis, inde Albani dicuntur homines illius regionis propter albos capillos. [7] Albo -as componitur cum de et fit dealbo -bas verbum activum, unde verbalia, et albeo componitur coalbeo -bes.