Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 58

[1] FULCIO -cis, sustentare, supportare, $.ublevare, munire, firmare, adiuvare, et facit preteritum fulsi vel fulcivi, unde fultum vel fulcitum: quod fulsi faciat inde comprobatur 'Hercule supposito sidera fulsit Atlas'; quod fulcivi faciat comprobatur per hoc nomen fulcimentum: nam nomina in -mentum desinentia a verbis venientia solent formati a preterito, sillaba -vi mutata in -mentum, ut fulcivi fulcimentum, [2] et inde fultus -a -um, et fulcitus -a -um, et hoc fulcimen, et hoc fulcimentum, et hec fulcra -e, et hoc fulcrum -cri, proprie sponda sive pes lecti, quia fulcit lectum. Invenitur tamen quandoque pro lecto, quandoque pro ornamento lecti. [3] Unde fulcratus -a -um, fulcra habens, et fulcro -as, fulcra lectulo facete, lectum fulcris preparare. Prudentius in Sicomachia (370) pro lecto vel ornamento lecti posuit: 'ubi multo fulcra mero veterique toreumata rore rigantur'. [4] Fulcio componitur affulcio -cis -si, confulcio, defulcio, prefulcio -si, perfulcio -si, refulcio, suffulcio. Fulcio et eius composita sunt activa et faciunt preteritum in -si vel in -civi, et supinum in fultum vel -citum.