Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 51

[1] FOROS grece, latine dicitur ferre, unde hic Foroneus -ei, antiquus rex Grecorum qui primus attulit Grecis leges, unde hic Foronides -e, filius vel nepos Foronei, et hinc hec Foronis -nidis vel -dos, filia vel neptis illius; Ovidius 'nec iam tanta mala Foronidos ultra'. [2] Item a foros hec frons -dis, quasi forons, quia ferat virgulta vel umbram, vel a fluo quia cito fluat; et hinc hec frondicula -le diminutivum et frondosus -a -um, idest frondibus plenus, et comparatur, unde hec frondositas -tis, abundantia frondis. [3] Item a frons frondatus -a -um et frondeus -a -um, sed frondeum quod de frondibus totum est, frondatum vel frondosum quod habet frondes et eis abundat, ut locus arborum, sicut gramineum et graminosum. [4] Item a frons frondo -as, idest frondatum facere, frondes prebere, et componitur defrondo -as, frondes avellere, et sunt neutra. [5] Item a frondo frondeo -es -dui, frondes habere vel emittere, et componitur confrondeo, defrondeo, frondes amittere, refrondeo et hinc incohativa frondesco -scis, confrondesco -scis, defrondesco -scis, refrondesco. [6] Item a frons -dis hic frondator -ris qui frondes colligit ad pastum animalium, vel qui avellit frondes a vitibus ut citius maturescant, vel qui canit fronde, vel avis quedam que ex frondibus nidum facit, unde Virgilius (ecl. 1, 56) 'hic alta sub rupe canet frondator ad auras'. [7] Item foros componitur cum fos quod est lux et dicitur hic Fosforus vel Fosforos grece, idest Lucifer, quasi ferens lucem; [8] et cum bos et dicitur hic Bosforus, de quo superius diximus; [9] et cum a et dicitur aforus quidam pisciculus qui propter exiguitatem amo capi non potest, upde et sic dicitur quia ab amo ferri non possit; [10] et cum apo, prepositione greca, et dicitur hoc apoforetum -ti, vel apoferetum, et tunc componitur a fero fers, et sunt apoforeta vasa sic dieta a ferendo poma vel aliud, et sunt plana, [11] Item foros componitur cum amquod est circum et dicitur hec amphora, scilicet conca, quia hinc inde levetur utpote ex utraque parte manuta; hec a figura sua grece dicitur dyota, quia eius anse geminate videantur aures imitari, a dya quod est duo et ota quod est auris. [12] Item a foros hec fors, ablativus ab hac forte, idest eventus rerum, unde et sepe inveniuntur posita adverbialiter pro adverbio eventus, nec habet hoc nomen nisi istas duas voces; [13] et hinc fortuitus -a -um, quod forte contingit et dono fortune, ut temporalia, unde fortuitu adverbium eventus, pro quo quandoque invenitur fortuito, ablativus positus adverbialiter. [14] Item a fors forsit et forsan, forsitan, fortassis, fonasse que dubitanter proferuntur sicut et fors dubitabilis est. [15] Sed hic distingue: fortuitu adverbium eventus, fortassis et fonasse adverbia sunt temeritatis, forsit, forsan et forsitan adverbia dubitandi; hanc distinctionem facit Priscianus (gramm. Ili 79, 18-20), sed quia omnia ista proferuntur dubitative ideo connumerat Priscianus ea inter adverbia dubitandi. [16] Item a forte hec fortuna, quam fìngunt esse quandam deam humanas res variis casibus et fortuitis illudentem, unde et eam cecam dixerunt esse, quia sine ullo examine meritorum et ad bonos et ad malos venit non considerans cui se applicet, unde et eum cecum solemus vocare qui indiscrete agit; vel fortuna dieta est ceca quia excecat et reddit eos cecos quibus adiungitur. [17] Sed hec dea aut nil est aut est temporalis eventus rerum a deo provisarum, et proprie consideratur in his rebus que fortuitu veniunt nulla palam causa, sicut superius diximus; et licet fortuna se habeat ad prosperitatem et adversitatem, tamen sine adiuncto sepius et fere semper accipitur in bono. [18] Et a fortuna hoc fortunium, prosper eventus, et componitur hoc infortunium, adversitas, mala fortuna, et fortunatus -a -um, cui fortuna favet, et componitur infortunatus -a -um, cui fortuna semper est adversa, et utrumque comparatur. [19] Item a fortuna fortuno -as, idest secundare, prosperum facere: Oratius (epist. 1, 11, 22) 'tu quameumque deus tibi fortunaverit horam'; et componitur infortuno -as, idest infortunatum facete, et sunt activa. [20] Item fortuna componitur cum forte et dicitur fortefortuna, adverbium eventus et designat prosperum eventum, idest bono ornine, bona fortuna. [21] Item a foros et mica dicitur hec formica, quasi foromica, quia ferat micas annone, unde formicinus -a -um, et hoc formicarium, focus formicarum, quod et formicetum dicitur, et hec formicula -le, idest parva formica; [22] et componitur cum leo et dicitur hic formicaleon -nis vel -ontis, animai parvum formicis infestum, unde et sic dicitur quia est formicarum leo, vel quia formica est pariter et leo, quia et aliis animalibus ut formica est, sed formicis ut leo est.