Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 45

[1] FIO fis fit factus, idest incipere esse, de non esse transire ad esse; quod enim fìt non est et quod est non fìt; et producit fi ubicumque non habet r; et est neutropassivum quantum ad vocem, neutrum passivum quantum ad signifìcationem, et deberet habere tria participia, scilicet fìens, factus et facturus, sed fìens non est in usu hac ratione: nam hoc verbum fio est quasi passivum huius, scilicet facio, sed omne passivum caret participio presentis temporis et ideo fìens non est in usu, licet fuerit in usu antiquorum. [2] Item fio deberet habere facturus participium futuri temporis, sed quia esset concidentia inter participium huius et participium huius verbi facio, quod est facturus, ideo fio habet futurus partici-pium futuri temporis et numquam facturus; futurus ergo est participium trium verborum, scilicet fio, fore et sum, sed est ibi differentia: cum enim est participium huius, scilicet fio, tantum valet quantum erit et non est, si a fore vel a sum valet tantum quantum erit. [3] A fio hic fimus, idest stercus quod per agros iacitur, quod vulgo letamen vocatur, et dicitur fimus quasi fìat mus, idest terra vel stercus; unde hic fimarius -rii, idest homo vel equus qui portat fìmum. [4] Item a fio hec fides -ei, et est fìdes qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Nam credere iam non possumus quod videmus; et est fides si omnino fìat quod dictum est vel promissum et ideo fides est vocata quia fìat quod dictum est vel promissum vel placitum inter utrosque, quasi inter Deum et hominem. [5] Unde hec fidecula -le, idest parva fìdes, et hic et hec fidelis et hoc -le, et dicitur fìdelis quia ab eo fìt quod dicit vel promittit bonum, et comparatur -lior -simus, unde fideliter -lius -me adverbium et hec fìdelitas -tis; [6] et hec fidelia, idest olla, quia fidelis sit in servando; Persius (3, 22) 'respondet viridi non cocta fidelia limo'; et hinc hec fideliola idest parva olla. [7] Fidelis componitur infìdelis, et comparatur -lior -simus, unde infìdeliter -lius -me adverbium et hec infidelitas -tis. [8] Fides componitur cum per et dicitur perfidus -a -um, perdens fìdem, et est mercatorum et proprie cauponum, et comparatur, unde hec perfìdia -e, et hinc perfidiosus -a -um, plenus perfìdia. [9] Item fides componitur cum frango et dicitur fidifragus -a -um, idest fìdem frangens; [10] et cum iubeo et dicitur fideiubeo -es -iussi, idest fìdem pro aliquo iurare, dare, promittere, unde hic fideiussor et cetera. [11] Fio componitur, et, ut breviter eius compositiones concludam, cum omnibus eisdem dictionibus componitur cum quibus componitur facio, ita ut suam literaturam non mutet, ut benefacio et benefio, malefacio et malefio, satisfacio et satisfio, calefacio et calefio, tepefacio et tepefio, expergefacio expergefio, nilfacio nilfio, et sunt loco passivorum ad illa, unde facile est horum signifìcationes distinguere. [12] Item componitur cum con-, et transit ad activam signifìcationem, confio -is -fìvi -fire -fìtum, idest effìcere; accipitur tamen confire in passiva significatione, scilicet pro effìci, unde Macrobius De Saturnalibus 'oportet diem qui ex quadrantibus confit intercalare', confìt dixit pro confìcitur idest effìcitur. [13] Item componitur defio -fìs -fìvi -fìtum, idest derelinquere vel deesse, defectum pati, unde Virgilius (ecl. 2, 22) 'lac michi non estate novum non frigore defìt', idest deficit, unde et quidam dicunt quod defìt est ibi sincopatum a deficit. [14] Item componitur cum sub et dicitur subfio -fìs -fìt -fìvi -fìtum, idest subfumigare vel administrare, unde Virgilius (georg. 4, 241-42) 'at suffìre thimo cerasque recidere inanes quis dubitet?', idest suf-fumigare; quidam tamen legit suffìre pro administrare et tunc legit ibi thima: potest enim legi ablativus thimo ut sit sensus suffìre, idest administrare et pascere illas thimo, ilio flore; item quidam legit ibi suffìcere. [15] Fio neutrum est et composita ab eo que non mutant litteraturam illius omnia sunt neutra et habent accentus super eandem sillabam supra quam et simplex iuxta regulam illam: quotiens facio vel fio componitur ita ut non mutetur litteratura simplicis, super eandem sillabam est accentus in composito supra quam est in simplici; que vero componuntur a fio ita ut mutent litteraturam sui simplicis et accentus mutant; et activa sunt preter defio pro deficere quod est neutrum.