Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 36

[1] FILOS grece, latine dicitur amor. [2] Et componitur cum yppos quod est equus et dicitur hic Philippus -pi quod interpretatur amator equorum; vel Philippus interpretatur os lampadis, quia lumen inventum predicavit Nathanaeli. [3] Philippus etiam dictus est pater Alexandri putativus, unde et Philippi -orum dicti sunt campi thessalici in quibus regnavit, unde Lucanus (7, 872) 'et Mutina et Leucas puros fecere Philippos', et bizancii in quibus erat sculpta ymago illius, unde Oratius (1epist. 2, 1, 234) 'rettulit acceptos regale numisma Philippos'. [4] Unde philippensis -se — ad Phiippenses scribit apostolus -, et philippicus -a -um, et hec philippica -ce, et Philippica -orum, liber quem Cicero scripsit contra Philippum, unde Iuvenalis (10, 125-26) 'quam te conspicue divina Philippica fame volveris a prima que proxima sevus et illum'. [5] Item philos componitur cum ge quod est terra et dicitur Philogeus -ei, idest unus equus solis, quasi amans terram; dicitur enim sol amare terram cum post nonam declinar ad eam. [6] Item componitur cum argiros, quod est argentum, et dicitur philargirus -a -um, idest amator pecunie, unde philargiria -e, amor pecunie, avaritia, et hinc philargiricus -a -um, avarus, amator pecunie. [7] Item philos componitur cum calon, quod est bonum, et dicitur hic philocalus -li, idest amator boni, unde hec philocalia, idest amor boni. [8] Item componitur cum sophia, quod est sapientia, et dicitur hic philosophus -phi, idest amator sapientie, unde philosophia -e, idest amor sapientie, et hinc philosophicus -a -um, et philosophor -aris, idest studere philosophie. [9] Et nota quod philosophus dicitur proprie qui divinarum et humanarum rerum scientiam habet et omnem bene vivendi tramitem tenet et fertur hoc nomen primum esse exortum a Pythagora. [10] Nam Greci veteres cum ante philosophi vel sophistas, idest sapientes, vel doctores sapientie semetipsos iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur, verecundo nomine philosophum, idest amatorem sapientie, se esse respondit, quia sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. [11] Ita deinceps postea posteris placuit ut, quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. [12] Item a philos hic fìlius, quia sit amor patris et matris; vel a filo generationis: est enim filum generationis procedendi in posteros, sed ubi deest fìlius frangitur filum generationis nec ultra procedere potest; vel potius derivabitur postea a familia. [13] Item philos componitur cum copos, quod est labor, vel opos, quod est visio, et dicitur hic philocopus, idest amator iactantie, qui vult ut labor suus appareat propter vanam gloriam.