Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 35

[1] FIGO -gis -xi -xum, immittere, ingerere, unde verbalia, et hec fixula -le, idest fìbula que ad fìrmandum pallium infìgitur, et hic fustis, idest palus vel baculus ad verberandum. [2] Et dicuntur pali fustes, quasi fìxi stantes, quia fìxi stent in fossis; vel a findo, quasi fìssi stantes in fossis. [3] Unde fustigo -as verbum activum idest verberare, quasi fuste agere, ex quibus videtur esse compositum, sed est ethimologia. [4] Item a figo hec fex -cis, quia mergendo vasibus affìgitur, vel a fedo -as; unde hec fecula -le, idest parva fex; fecula etiam est uva decocta et pinguis; Oratius (sat. 2, 8, 9) 'siser, allec, fecula eoa', et videtur hic poni pro pulte, vel pro fece legatur sive uva; [5] et hinc feculentus -a -um, et a fecula, idest fetidus, vel a fece et lentos grece, inde feculentus, idest fece plenus vel fetidus, unde Macrobius De Saturnalibus 'laxatis spiramentis effluit labes feculenta', et comparatur, unde hec feculentia, idest fetiditas. [6] Item a fex hoc fecinium; et dicuntur fecinia minuti acini et dure cutis, quia plus fecis faciant quam alii; [7] et feco -as, idest fecem facete vel fece infìcere, et componitur defeco -as, idest purgare, quasi deorsum a fece ponete, unde Prudentius in Ymnis (cath. 7, 74) 'sed tincta postquam membra defecaverat' et Macrobius De Saturnalibus 'in venis et arteriis fìt digestio quia acceptum sanguinem quodam modo defecant'; [8] effeco -as, idest purgare, quasi extra fecem ponete. [9] Feco pro fecem facete neutrum est, pro deturpare activum. Composita ab eo omnia sunt activa et producunt hanc sillabam fe. [10] Figo componitur affìgo -gis -xi -xum, idest fìgere ad; confìgo -gis; crucifìgo -gis, idest fìgere cruci; diffigo -gis, idest diversis modis fìgere vel a fìxura removere; [11] defigo -gis, idest deorsum vel valde fìgere vel a fìxura removere; effigo -gis, similiter; infigo -gis; prefigo -gis, idest ante vel anteriori parte fìgere; [12] perfigo -gis, idest perfecte fìgere; refigo -gis, idest iterum fìgere vel retro, quasi a fìxura removere; suffigo -gis, idest ab inferiori parte fìgere; transfigo -gis, idest ultra usque ad aliam partem fìgere et perforare. [13] Figo et eius composita omnia sunt activa et faciunt preteritum in -xi et supinum in -xum et producunt hanc sillabam scilicet fi.