F 28
[1] FENDO -dis non est in usu sed componitur defendo -dis, et hinc defensor, et defensorius -a -um, et hec defensio et defenso -as frequentativum, idest frequenter defendere, unde verbalia et hoc defensaculum -li, idest defensio vel id quod defendit; [2] infendo -dis, idest valde offendere, facere irasci, unde infensus -a -um, idest valde offensus vel iratus et est plus esse infensum quam infestum vel iratum, unde Terentius in Andria 'me pater infensus servat', et infenso -as frequentativum; [3] offendo -dis, facere aliquem irasci vel invenire cum enim ad lapidem pedem offendimus illum invenimus —, unde hec offensio -nis et hinc offensiuncula, idest parva offensio, et hec offensa -e, culpa, forifactum, et hoc offendiculum -li, illud idem, scilicet culpa vel id quod ad pedem offendimus vel obex vel impedimentum, unde Prudentius in Sicomachia 'centum errare sinit perque offendicula multa', [4] et offenso -as frequentativum, unde hoc offensaculum, scandalum vel ira vel impedimentum; offensus componitur inoffensus idest non offensus. [5] Item ab offendo hec offendix -cis, nodus, et proprie qui restringitur et remittitur vel quo liber ligatur.