F 19
[1] FASE interpretatur transitus, unde hic faselus, parva navis et habilis ad transeundum huc et illuc. [2] Faselus etiam dicitur quedam insula Grecie, unde hic faselus -li, quoddam genus leguminis, quia ibi plurimum abundat vel quia primum inde allatum est; hic faseolus -li diminutivum et hoc faselarium -rii, herba faseli vel locus ubi abundat. [3] Item a fase hoc pasca -sce, quod interpretatur transitus, quasi phasca: tunc enim Dominus noster de morte transivit ad vitam, de mundo ad Patrem. [4] Pasca etiam fuit quando Iudei Egyptum exeuntes mare Rubrum transierunt et post transitum letitie canticum cantaverunt et pasca tum primum celebratum est; [5] unde hic et hec pascalis et hoc -le et pasco -cas, pasca celebrare. [6] Et nota quod pasca declinatur irregulariter vel secundum genus vel secundum declinationem; cum enim sit prime declinationis in -a desinens non deberet esse neutri generis, item cum sit neutri generis non deberet esse prime declinationis. Cum desinat in -a deberet ergo regulariter declinati hoc pasca -atis vel hec pasca -ce, sed modo contra regulam declinatur et dicitur hoc pasca -ce; vel forte ebrea est declinatio.