Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 18

[1] Hic FASTUS -stus -stui, idest superbia, unde fastuosus -a -um, idest superbus; hinc Martianus 'neque enim fastuosa rigidus elatione effugiam', et comparatur, unde fastuose -sius -me adverbium et hec fastuositas -tis, superbia, elatio. [2] Item a fastus hoc fastigium -gii, idest summitas, altitudo, et inde hoc fastigiolum -li diminutivum, et fastigio -as idest exaltare, sublimare, [3] unde fastigiatus -tus -tui et fastigiatus -a -um, idest altus et elatus, quod comparatur, unde Sidonius (epist. 2, 4, 1) ponens superlativum ait 'ad arcem fastigiatissime felicitatis evectus'. Et nota quod per sincopam invenitur fastigatus. [4] Item a fastus fastidio -dis, horrere, spernere, contemnere, tedere, unde verbalia et fastidium, idest superbia vel tedium, unde fastidiosus -a -um, idest superbus vel tediosus et comparatur, unde fastidiositas -tis. [5] Fastidio activum est cum omnibus suis compositis, si qua habet. Quidam tamen dicunt fastidio esse prime positionis et inde fastus et cetera.