Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 16

[1] FASMOS grece, apparitio interpretatur latine, unde hec fasma -me et hoc fasma -tis, idest apparitio proprie vana et incerta ut in nocte, et hinc quedam fabula Menandri dieta est Fasma a quadam apparitione; habetur enim ibi quod quidam iuvenis videns quandam virginem in secreto credidit ipsam esse deam et inde intitulata est fabula illa Fasma, unde Terentius in prologo Eunuchi (9). [2] Item a fasmos hoc fantasma -tis, et hec fantasia -e, idem quod fasma, sed fasma semper est dubia, fantasma vel fantasia quandoque; item fantasia est de cognitis species animo figurata, sed fantasma de incognitis et hinc tractum est ut fallacia in argumentationibus dicatur fantasia, scilicet cum aliud apparet quam sit. [3] Unde fantasticus -a -um, quod sic apparet vel quod pertinet ad fantasma vel quod in se continet fantasiam, unde et cellula que est in anteriori parte capitis in qua est vis intelligendi dicitur fantastica, quia ea homo fantastice et imaginatorie comprehensa intellectu percipit. [4] Item fasma componitur cum epi, quod est supra, vel theos, quod est deus, et dicitur hec epifania vel hec theofania pro eodem festo, quasi epiphasma vel quasi theophasma, idest superna apparitio vel divina apparitio; tali enim die multis miraculis divina et superna potentia claruit, tali enim die de aqua factum est vinum, stella magos duxit ad presepium, Christus a Iohanne baptizatus est, spiritus sanctus in specie columbe super Christum visus est, vox Patris tonans audita est. [5] Vel dicitur epifania vel theofania ab epi et theos et phone, quod est sonus, inde epifania et theofania idest supernus et divinus sonus, quia eodem die vox Patris intonuit de celo dicens (Vulg. II Petr. 1,17) 'hic est fìlius meus dilectus in quo michi bene complacui; ipsum audite'.