F 15
[1] FARES interpretatur divisio, unde dictus est Fares, qui divisio interpretatur, quia tunc natus est quando per linguas terra divisa est; [2] et phariseus -a -um idest divisus, unde quidam:
in cratere meo Tethis est sociata Lieo,
est dea iuncta deo sed dea maior eo,
nil valet hic vel ea nisi cum fuerint pharisea,
amodo propterea sit deus absque dea.
[3] Et hinc quidam heretici dicti sunt pharisei, qui divisi interpretantur, quia traditionum et observationum, quas iIli deuteresis vocant, iustitiam preferunt, unde et divisi vocantur a populo, quasi per iustitiam Dei vel quia decalogum legis in membranulis scribentes et complicantes et eas ligantes in fronte gestabant ut religiosi iudicarentur et inde farisei, idest divisi a populo, dicti sunt. [4] Item fares componitur cum a et dicitur hec aferesis -sis, quasi a capite divisio, idest subtractio litere vel sillabe in principio a naturali quantitate dictionis. Si vero fiat in medio dicitur sincopa, si in fine dicitur apocopa. [5] Si vero fiat additio litere vel sillabe in principio dictionis dicitur protesis, si in medio dicitur epentesis, si in fine epicthasis vel paragoge. [6] Causas istorum nominum in sequentibus invenies, unde quidam: 'prothesis apponit caput, apheresisque rescindit; sincopa de medio tollit quod epenthesis auget; aufert apocope finem quem dat paragoge'. [7] Et ab aferesis dicitur aferesatus -a -um et afereso -as idest aferesim facete.