Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 14

[1] FARMA vel farmacen lingua Sirorum dicitur unguentimi vel medicamentum, unde hic farmacus -ci, idest maleficus, et hec farmaca -ce vel, secundum grecam declinationem, farmace -ces, idest mulier malefica, idest malefìcia faciens quibusdam medicinis, [2] et hec farmacia -e idest medicamentorum medicina vel domus unguentaria, unde hec farmaceutria -trie quedam scilicet incantatrix, unde apud Teocritum invenitur quedam egloga nomine Farmaceutria quia in ea introducitur illa animum amici sui quibusdam incantationibus revocans. [3] Item a farmacia farmaceuticus -a -um. Et nota quod tria sunt genera curationis, unum est farmaceuticum a farmacia que est medicamentorum curatio, secundum est dieticum a dieta que est observatio legis et vite, tertium est cirurgicum a cirurgia que est ferramentorum incisio. [4] Farmacia componitur cum pole, quod est vendere, et dicitur hic et hec farmacopola -le, idest unguentorum vel medicamentorum venditor; vel componitur a farma et copos, quod est labor, inde farmacopola -le, idest unguentarius qui laborat circa unguenta; Oratius (sat. 1, 2, 1) 'ambubaiarum collegia farmacopole'.