F 13
[1] FARCIO -cis -si -tum; invenitur etiam quandoque farcitum farcivi, quod probat farcimentum; inde invenitur farsivi -tum, sed hoc potius tractum est a vulgari quorundam qui utuntur verbo istius literature per totam coniugationem, scilicet farsio -sis -sivi -situm; [2] et est farcire saginare, implere, unde verbalia et hoc farcimen -minis, et hinc hoc farcimentum -ti, [3] et farcino -as, idest implere, quod componitur refarcino -as, iterum farcinare, et subfarcino -as, idest subcingere, quasi ab inferiori sursum vestes attrahere et subtus cingere, quod faciunt illi qui sub veste aliquid latenter portant, ut sit suffarcinare idest sub veste quandam farcinationem faciendo latenter aliquid deferre, unde Terentius in Andria 'vidi citharam subfarcinatam'. [4] Item a farcio hoc fartum -ti, quod et fertum -ti invenitur, idest repletio extorum vel ventris, scilicet caro concisa et minutata, quia ea intestinum farciatur, idest impleatur cum aliarum rerum commixtione; idem et farcimen dicitur. [5] Item a farcio hec farina -e, quia inde aliquid facile farciatur; vel potius derivatur a farre sicut postea dicetur. [6] Farcio componitur confercio -cis confersi -tum, idest conspissare, constipare, replere, unde confertus -a -um, idest spissus et constipatus et comparatur -tior -simus; hinc Sallustius (Cat. 60, 7) 'Catilina incurrit in confertissimos hostes'. [7] Item componitur differcio -cis differsi differtum idest diversis modis farcire, implere, unde Oratius in primo Sermonum". [8] Item componitur defercio -cis -si -tum, idest valde vel deorsum implere vel evacuare; infercio -cis -si -tum, idest implere; refercio -cis -si -tum, idest replere; suffercio -cis, parum vel subtus vel post farcire. [9] Et ab omnibus istis descendunt frequentativa conferto -as, differto -as, inferto -as, referto -as, unde Marbotus de lapide magnete 'si vir claustra domus gazis spoliisque refertet'. [10] Farcio et omnia composita ab eo activa sunt et omnia faciunt preteritum in -si et supinum in -tum, licet quandoque inveniatur preteritum eorum in -civi et supinum in -citum. Item omnia ab eo composita mutant a simplicis ubique in e.