Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 89

[1] EPY grece, latine dicitur supra. [2] Inde dicitur ephot vestis sacerdotalis, quod latine interpretatur superindumentum; erat enim pallium superhumerale quo tota sacerdotalis tegebatur ambitio et erant duo genera, unum lineum et simplex quod sacerdotes habebant, aliud ex diversis coloribus auro gemmisque contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos in quibus sculpta erant nomina patriarcharum, quo olim pontifices utebantur. Et ephot alio nomine epindutias. [3] Item ab epy et oda dicitur epodon, liber Oratii, quasi epy odon, idest super odas, siquidem post odas illud opus fecit; vel epodon quasi ypodon, idest equestre: ypos enim est equus, equestre ideo dicitur quia ad modum equi currens quadam depressione et elevatione scinditur hoc metrum; vel epodon' in poemate clausula brevis est; sic dictum quia assimilatur ad speciem elegiaci, ut premisso uno longiore, alter brevior componitur et in singulis quibusque maioribus sequentes minores quasi clausule recinunt. Et hinc liber Oratii dictus est epodon, quasi clausularis, quia sic compositus est vel quia semper in secundo versu et metri et sententie sit clausula. [4] Item epy componitur cum trite quod est tertium et dicitur epitritus -a -um et hic epitritus -ti; et cum ogdo quod est octo et dicitur epogdous -a -um et hic epogdous; et est epitritus ille numerus qui alium continet totum et eius tertiam partem, quasi supra totum continens tertium; epogdous vero est ille qui continet alium totum et eius octavam partem, unde Plato in Timeo 'natis itaque limitibus sexcuplorum' et item eorum quibus accedit pars sui tertia quod genus a Grecis epitritum dicitur, item eorum quibus accedit pars sui octava, qui numerus ab eisdem epogdous vocatur, ex eisdem nexibus illa. prima spatia, idest epogdois spatiis epitritorum omnium intervalla complebat'. [5] Item epitritus dicitur quidam pes constans ex quattuor sillabis et similiter componitur ab epy et trite, quia super tres sillabas habet quartam; et sunt quattuor epitriti: primus constat ex prima brevi et ceteris longis, secundus ex secunda brevi et ceteris longis, tertius ex tertia brevi et ceteris longis, quartus ex quarta brevi et precedentibus longis; et sic epitritus constat semper ex quattuor sillabis. [6] Item epy componitur cum lema quod est vorago et dicitur hoc epylema -tis, idest emplastrum, quia superponitur vulneri; Martianus 'que vis epylematis vice procrearet'; [7] et cum thymum quod est flos grece, et dicitur epythimum, idest flos thymi, et est thymbre similis et dicitur sic quia soleat superponi a medicis aliis adiutoriis precedentibus; unde epythimicus -a -um, idest concupiscibile; epythimum etiam dicitur thuribulum, quod alio nomine dicitur tymiamatrium et thuricremulum, a superpositione thymorum. [8] Item componitur cum phoros quod est ferre et dicitur hec epiphora -e, idest lippitudo oculorum, quando scilicet aliqua pellicula superducitur oculo. [9] Item componitur cum caustos quod est incendiumet dicitur hoc epicaustorium, instrumentum quod fìt supra ignem causa exeundi fumum; et epicaustorium dicitur locus unguentorum ubi se ungebant ad ignem; et epicaustorium etiam dicitur locus discernendi causas; et in qualibet istarum significationum competenter accipitur in Passione sancti Thome. [10] Caustos etiam componitur cum in vel cum en, quod est in, et dicitur hoc encaustum vel incaustum, quasi inustum, scilicet tincta stribendi. [11] Item epy componitur cum bapton quod est navis et dicitur hic et hec epibata -te grece, quod latine dicitur laicus vel superveniens; hic nil habet negotii in nave, sed naulo dato in alias terras transire disponit. [12] Et cum mene, quod est defectus vel luna vel mensis, et dicitur pluraliter hec epimenia -orum, idest expense vel xenia vel tributa que dantur per singulos menses post defectum lune, idest post novilunium; Iuvenalis 'pelamide et veteres Afrorum epimenia bulbi'. [13] Et cum dromo, quod est navis quoddam genus, et dicitur epidromos, velum secunde amplitudinis, scilicet ad puppim. [14] Et cum reda et dicitur hoc epiredium; et dicuntur proprie epiredia minora vehicula. [15] Et cum agros, quod est tractus, et dicitur hic epigrus; et sunt epigri davi quibus lignum ligno adheret quia supertrahuntur. [16] Et cum cura vel cutis et dicitur hic Epicurus, quoddam genus philosophorum, quia curam super cutem corporis habebant; dicebant enim voluptatem esse summum bonum, ignorantes aliam esse voluptatem preter carnalem; ideo, dimissa anima, tantum corpori curam impendebant et ideo dicti sunt Epicuri; et inde epicureus -a -um. Componitur quoque epi cum multis aliis partibus de quibus loco suo convenientius tractabitur.