E 85
[1] EO is ivi vel ii eundi itum; unde itio -nis et hic itus -tus -tui et hoc iter -teris et hoc itiner -ris, et differunt. [2] Itus est via qua iri ab homine quaquaversum potest, sed iter et itiner diversam habent significationem: iter enim est locus transitu facilis, unde et eum appellamus aditum, itiner autem est itus longe vie et ipse labor ambulandi ut quo velis pervenias. Accipiuntur tamen quandoque in eadem signifìcatione, et secundum hoc ex istis duobus nominibus, scilicet iter et itiner, effectum est unum hoc modo: iste nominativus 'iter' est in usu, sed eius obliqui non sunt in usu; item isti obliqui 'itineris, -ri, -re' sunt in usu, sed eorum nominativus absoluit; et sic factum est ut ex istis et ilio nominativo 'iter' efficeretur unum nomen et declinaretur hoc iter, huius itineris. [3] Et ab isto genitivo itineris itinero -as, idest ire, unde itinerarius -a -um, quod pertinet ad iter; [4] et ab isto genitivo iteris, quod non est in usu, descendit itero -as, idest iter facere vel repetere, et secundum hoc est activum, unde verbalia, et iterum adverbium ordinis vel temporis, et iteratim similiter adverbium ordinis vel qualitatis; et in hac signifìcatione invenitur iste ablativus iterato positus adverbialiter. [5] Itero componitur reitero -as, iterum repetere, unde reiteratim et reiterato posita adverbialiter. [6] Item iter componitur cum ob et dicitur obiter, idest interim dum est in itinere: 'atque obiter faciem linit', idest interim. [7] Item ab eo hec unda -e, et est unda superior pars aque, superior liquor qui semper in motu est, sed aqua est stativa et sine motu equalis; sed unda per se non est aqua, sed aqua in quodam motu et agitatione, quasi ab eundo unda vocata, quasi eunda, quia semper in motu est; unde undula diminutivum et undosus -a -um, idest plenus et frequens undis et comparatur; et inde hec undositas -tis. [8] Item ab unda undo -as quod non est in usu, sed componitur abundo -as, unde abundus -a -um, idest abundans, et hinc abunde, idest abundanter. Et vide quod quidam dicunt abundare derivari ab habeo et ita dicunt abundare et abundus aspirari in prima sillaba, quod omni caret veritate. [9] Item componitur exundo -as, idest valde undare; inundo -as, abundare, repleri, stagnare: si invenitur cum accusativo, sensus est inundare, idest facere inundare; redundo -as, retro undare, reverti, redire. Et est undo -as neutrum cum omnibus suis compositis. [10] Eo componitur cum ad et dicitur adeo -is, idest ire ad, unde hic aditus -tus -tui et hoc aditum -ti. Et differunt: nam aditus est introitus, ergo occasio vel opportunitas vel aggressio; sed aditum est locus secretus iuxta altare ubi dabantur responsa: dicitur ab adeundo per contrarium, quia minime licebat alicui adire locum illum nisi summo pontifici. [11] Item componitur abeo -is, longe ab aliquo recedere, unde hec abitio -nis, recessio, unde Terentius in tertia comedia 'propter hec turba atque abitio venit'; [12] et secundum Ysidorum hec abies -tis dicitur ab abeo, quia cito et longe sursum abeat, et inde hec abiecula -e, diminutivum, et abietinus -a -um et abiegnus -a -um in eodem sensu. [13] Item compo-nitur cum am et, interposita b, dicitur ambio -bis, idest circumdare et cupere et proprie honorem, et inde hec ambitio -nis, circumdatio vel cupiditas, unde ambitiosus -a -um, idest cupidus et proprie honoris, et comparatur, unde hec ambitiositas -tis, idest cupiditas, et hec ambities -ei, pro eodem; [14] et quia ambitiosorum est blandiri et adulati, ideo quandoque ambitio ponitur pro adulatione et blanditiis, unde Sallustius 'sed in ea tanta difficultate comperio Metellum tantum temperantia inter ambitionem et sevitiam moderatum'. [15] Item ab ambio hic ambitus -tus -tui, idest circuitus, unde Oratius 'et per amenum properantis ambitus aque'; et ambitus, idest cupiditas et proprie honoris, unde Lucanus 'letalis ambitus urbis'. [16] Item componitur cum ante et dicitur anteeo, -is; et cum circum et dicitur circumeo -is et debet m scribi, sed taceri. [17] Quotiens enim circum vel aliud adverbium vel prepositio desinens in m componitur cum dictione incipienti a vocali, debet m scribi ad ostendendum quod sit de integritate illius dictionis, sed debet taceri, et dicetur 'circueo -is, circuit' et 'circuamictio', unde 'circuamicta'; si tamen non fìt compositio hic proferetur m et dicetur 'circum amicta'. Contra hoc non est oppositio de ambio vel amburo, quia b interponatur, nec de comedo quia m est ibi accidentaliter pro n. [18] Item componitur cum conet dicitur coeo -is, subtracta n: coire, idest simul ire et coire idest coniungi, congregari, coadunari, convenire, unde, quia vir et femina coniunguntur in opere venerio, dicuntur tunc coire, unde coitus -tus -tui, idest concubitus. [19] Item coire quandoque ponitur transitive pro coniungere sive colligere et congregare, et secundum hoc invenitur eius passivum in tertia persona, unde Lucanus (2, 224-25) 'multumque coitur humani generis', idest colligitur et congregatur; coeo tamen neutrum est et absolutum. [20] Unde hic coetus -tus -tui, idest hominum congregatio, quasi coitus, unde et per oe diptongum debet scribi; sed de hoc precessit sermo cum tractabatur de cedo. [21] Item a coeo hic cuneus -nei, idest collecta in unum militum sive peditum multitudo, unde, quia in unum coit, dicitur cuneus, quasi couneus, quia in unum coeant et cogantur omnes; cuneus dicitur etiam quoddam instrumentum ligneum ad scindendum ligna et ad firmandum stilum in ferramento aliquo vel alia re, similiter a coeo quia coeat in summitate, vel quia sui interpositione divisa faciat coire et coartari, ad cuius similitudinem dicunt cuneum in expeditione dici. [22] Et a cuneus vel coeo cunctus -a -um, universus et collecta in unum universa multitudo, quasi cuneus, quia omnes in unum coeant; cuncti enim dicunturomnes cum coniuncti sunt et simul faciunt, aliter dicuntur omnes et non cuncti. [23] Et inde hec cuncta -te, idest mora, unde Cato (ps. Cato 4, 43) 'prospicito cuncta tacitus quod quisque loquatur'; non enim potest hic esse 'cuncta' pluralis numeri et accusativi casus sicut solent legere quidam qui ante vocantur tabi quam mereantur dici discipuli: falsus enim esset versus, quem quidam surgentes de synagoga conantur defendere quadam specie cesure que fìt in tertio pede, non considerantes constructionem esse incongruam nec dici latine si 'cuncta' sit accusativi casus pluralis numeri; est ergo ablativus singularis et est talis constructio et sensus: 'tu tacitus prospicito id quod quisque loquatur, prospicito, dico, cuncta, idest per cunctam, per moram, antequam des responsum, ut intellegas quod dicitur'. [24] Et a cuncta sive cunctus cunctor -aris, idest morati vel dubitare: qui enim universum vult videre vel numerare oportet eum morari et dubitare; unde verbalia et cunctatim, idest dubitanter vel moranter vel omnino vel omni modo, unde Macrobius De Saturnalibus 'inter eos saltatio cunctatim vel ab honestis appetebatur'. [25] Videat ergo quilibet et caute attendat quod cunctor -aris pro morari vel dubitare cum omnibus suis compositis debet scribi per u; contor -aris pro inquirere, de quo superius tractavimus, cum omnibus suis compositis debet scribi per o. [26] Item a coeo hic et hec civis, quia cives coeant ut simul vivant; vel civis dicitur a cio cis, quia ciantur ad simul habitandum; et inde civicus -a -um, et hic et hec civilis et hoc -le, et hec civitas -tis. [27] Et est civitas hominum multitudo societatis vinculo adunata ad eodem iure vivendum; et civitas non saxa sed habitatores vocantur, sed urbs ipsa menia sunt; sed hoc melius distinguetur. [28] Et a civitas hec civitacula -e diminutivum, et per compositionem pluraliter procestria -orum, idest loca extra civitatem, sicut procastria loca extra castra; vel procestria dicuntur loca extra civitatem degradata per que murus ascenditur. [29] Item a civis civico -as et a civitas civito -as, et est civicare vel civitare civitatem colere vel civem facere vel more civis se habere. Civis componitur concivis. [30] Item eo componitur exeo -is, unde hic-exitus -tus -tui quod plures habet significationes: exitus, idest finis, unde (Ov. epist. 2, 85) 'exitus acta probat'; exitus, idest mors, unde illud (Verg. Aen. 2, 554-55) 'hec finis Priami fatorum, hic exitus illum sorte tulit'; et exitus, idest egressus, unde (Vulg. psalm. 113, 1) 'in exitu Israel de Egipto' et cetera; [31] et hinc hoc exitium, idest tormentum vel mors, unde hoc exitiolum -li diminutivum, et exitiosus -a -um et hic et hec exitialis et hoc -le, quod infert exitium. [32] Item ab exeo hoc extum, idest intestinum, quod componitur cum specio vel inspicio et dicitur hic et hec extispex vel extinspex -cis, idest augur qui inspicit exta; vel extum dicitur ab exto -tas, de quo postea dicetur. [33] Item eo componitur cum inter et dicitur intereo -is, idest mori, proprie in itinere, unde interitus -tus -tui, idest mors; [34] et cum intro et dicitur introeo -is, unde hic introitus -tus -tui; [35] et cum in et dicitur ineo -is, idest intrare, incipere, invenire, concumbere, et secundum hanc significationem derivatur inde hic Invius -vii, idest Pan, unde Virgilius; et dicitur Invius ab ineundo, idest concumbendo passim cum animalibus; est enim deus pastorum et cum illis passim concumbit; vel Invius dictus est ab in et vio -as, quia pastores ducit et conviat, quia deus eorum est; hoc tamen in sequentibus melius distinguete. [36] Item ab ineo hoc initium -ii; et est initium res a qua quid incipit, sed principium verborum exordium; et inde initior -aris, idest inchoare, consecrare, sanctificare, introducete, sacrificare, unde Psalmista (Vulg. psalm. 105, 28) initiati sunt Belfegor', idest sacrificaverunt vel consecraverunt; et nota quod quidam utuntur hoc verbo in activo genere, initio -as. [371 Item eo componitur cum pro et interposita d dicitur prodeo -is, devenire, in antea ire, unde Oratius 'est quoddam prodire tenus si non datur ultra'; [38] et cum pre et dicitur preeo -is, idest ante ire; [39] et cum preter et dicitur pretereo -is, idest transire vel iuxta ire; [40] et cum per et dicitur pereo -is, unde hoc periculum, et sincopatur et dicitur hoc periclum, unde periculosus -a -um et periclitor -aris, idest periculum incurrere; periculum etiam
invenitur pro experimento et periclitari pro experiri, sed tunc fit derivatio a perio -is simplici quod non est in usu sicut postea dicetur. [41] Item a pereo -is descendit perito -as frequentativum, idest frequenter perire, unde Plautus in Captivis 'qui per virtutem peritat non interit'. [42] Item eo componitur cum ob et dicitur obeo -is quod plures habet signifìcat'iones: obire idest contra ire; et obire idest circum ire; et obire idest perfìcere, ut ibi 'magna tonantis iussit obire patris', idest perficere; et obire idest frequenter ire, unde Tullius in libro De amicitia 'qui solebas illum diem obire'; et obire idest mori, sed differunt: obire est in itinere, mori ubique; item mori commune est bestiis et hominibus et bonis et malis, sed obire tantum convenit hominibus et tantum bonis; est enim obire quasi obviam ire: boni enim obeunt, idest in dissolutione anime et corporis obviam eunt Christo in aere, unde in kalendario invenitur 'obitus beati Martini' et non 'mors beati Martini'. [43] Item eo componitur redeo -is, unde hic reditus -tus -tui, quod duo significar; reditus enim dicitur id quod redditur quia singulis annis redeat, unde 'reditus auxisse paternos'; et reditus idest reversio, unde Ovidius (epist. 2, 26) 'vela queror reditu verba carere fide'. [44] Item a redeo hec reda -e, genus vehiculi ad eundum et redeundum habile, et est quattuor rotarum; vel potius sic dicitur a rota, quia rotas habeat, unde antiqui vocabant illam retam; unde Iuvenalis (3, 10) 'tota domus reda componitur una'. [45] Item componitur cum trans et dicitur transeo -is, unde verbalia, et transitivus -a -um et transitorius -a -um et hec transenna -e, funis extensus vel tegula aperta per quam lumen venit vel hasta, que et transen dicitur. [46] Item componitur cum sub et dicitur subeo -is; et cum venum et dicitur veneo -is, idest vendi. [47] Eo et composita ab eo omnia sunt neutra exceptis his decem: adeo, ambio, anteeo, circumeo, ineo, posteo, pretereo, obeo pro perfìcere frequentare circumire, subeo, transeo, que omnia sunt activa. Item omnia composita ab eo retinent litteraturam sui simplicis, excepto ambio quod transit ad litteraturam aliorum verborum in i, commutando e sui simplicis ubique in i. [48] Item eo et eius composita omnia faciunt preteritum in ivi vel ii per sincopam et supinum in itum correpta penultima, ut adeo -itum, redeo -itum, excepto veneo quod deberet facere venitum -tu, sed facit venum -u, nec est compositum a venum suo supino sed a venum nomine quod olim erat in usu pro venali; vel forte venum non est supinum huius verbi veneo, nec Priscianus (gramm. II 543, 18-19) dicit quod sit supinum illius sed dicit quod utimur eo pro supino illius. [49] Item excipitur ambio quod, quia non servavit litteraturam sui simplicis, ideo producit penultimam ad modum aliorum verborum quarte coniugationis desinentium in -io et in supino et in participio, unde Ovidius (met. 1, 37) 'iussit et ambite circumdare litora terre'. In nomine tamen verbali quarte declinationis, causa differentie ad participium, corripit penultimam sicut aperte declarant exempla superius posita. [50] Vide ergo et attende diligenter quod ambio facit futurum non in -bo sed in -am, sicut audiam, ut ambiam -es -et. Si ergo inveniatur in -bo fit secundum antiquitatem; omnia enim verba quarte coniugationis olim faciebant futurum indicativum in -bo vel in -bor, unde adhuc in Theologia invenitur (Vulg. psalm. 59, 8) 'partibor et metibor', sed hec antiquitas absoluit et solum duo verba quarte coniugationis faciunt illud futurum in -bo, scilicet eo et queo et composita ab eis, excepto ambio. In compositis tamen invenitur illud futurum in -am ut ibi (Vulg. Lue. 21, 33) 'celum et terra transibunt, verba autem mea non transient'; quidam tamen emendant 'transibunt'.