Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 53

[1] Hec EPILEMSIA -e, quedam passio sic dieta quia mentem appendens pariter etiam corpus possideat; Greci enim appensionem epilemsiam vocant. Hec passio dicitur caduca et larvatio et morbus comitialis quia apud gentiles, cum comitiorum die cuiquam accidisset, comitia dimittebantur, vel quia ex timore vel verecundia repulse in comitiis sepe illum morbum incurrebant, cui tanta vis est ut homo valens concidat et spumet. Hos vulgus lunaticos vocat quia per lune cursum contingat eis. [2] Et hinc epilemsicus vel epilemsiacus -a -um qui talem patitur infirmitatem et epileticus in eodem sensu.