Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 102

[1] Hic AGER -gri dictus ab ago, sed propter prolixitatem divisim tractavimus de eis; unde hic agerculus -li et hic agellus -li diminutiva et hic agellarius -rii, rusticus; [2] et hic et hec agrestis et hoc -ste; quod enim dicitur agrestis quasi stans in agro, ethimologia est, non compositio; et agrarius -a -um, illud quod pro agro vel de agro datur vel suscipitur, unde hec agraria -e, idest lex data de agro vel pretium quod pro agro suscipitur, unde Anianus in expositione super Matheum 'qui agrum locat ut agrariam suscipiat'. [3] Item ab ager hec agredula -le, idest parva rana que in agris invenitur, et hec agrimonia, herba quedam que precipue abundat in agris; et ab ager agro -as, quod non est in usu, sed componitur peragro -gras, idest sine mansione certa huc et illuc ire, unde peragrator, peragratrix, peragratio, et peregre adverbium, idest ad peregrinandum, sicut in Evangelio legitur 'homo quidam peregre profìciscens'; signifìcat tantum de loco per locum et in loco; et inde peregrinus -a -um, quasi pergens longius, unde dicuntur peregrini quasi peragrantes, unde peregrinor -aris deponens, idest exulare, unde verbalia; [4] et hic agger -ris ab ager, idest cuiuslibet rei coacervantia, sed melius est ut veniat ab aggero -ris, quod postea dicemus, Deo concedente. [5] Ager componitur cum colens et fìt hic et hec agricola -le, idest colens agrum, unde hec agricultura -re, et componitur cum colonus et fit agricolonus, et cum cultor et fìt agricultor; [6] et cum penna et fìt hic agripennus -ni, et secundum Ysidorum agripenni sunt agri illi qui non piene sunt agri; et cum onos, quod est asinus, et fìt onager, idest silvestris asinus. [7] Sciendum est quod pluribus modis dicuntur et dividuuntur agri; est enim ager alluvius qui est iuxta aquam; est enim ager compascuus, quia communis est ad pascendum; est ager arcifìnius, cuius termini arcentur obiectu fluviorum vel lapidum et murorum; est ager novalis qui continuis annis novatur; est ager uliginosus, qui crassus est et humidus, ut qui est in palustribus locis. Item aliter dividitur a Virgilio, scilicet quadrifariam: est enim ager sationalis, qui est aptus seminibus; est ager consitus, qui est aptus vitibus et arboribus; est ager pascuus, qui est aptus pascuis, est ager floridus vel floreus, qui est aptus floribus producendis. Et idcirco quia hiis quatuor modis agitur in agro, dictus est ager ab ago vel ab agrios, quod Greci forum dicunt, unde et villa grece coagros dicitur.