E 22
[1] EGEO -es -ui, idest non habere vel opus habere; et ita differt a carere, quia carere est non habere, sed multoties egemus rei quam habemus. [2] Et hinc egenus -a -um, idest egens, quasi sine gente vel genere: ethimologia est; et hec egestas -tis, et est egestas peior quam paupertas: paupertas enim potest esse honesta, sed egestas semper est turpis; unde egestuosus -a -um, idest egestate et miseria plenus, et comparatur; [3] et egesco -scis, verbum inchoativum; et eger -a -um, quia viribus egeat vel letitia, idest tristis vel infirmus, et comparatur -or -rimus, unde egre -rius -rime adverbium et hec egritudo -nis, idest tristitia vel infìrmitas, et hec egrimonia -e, idem, et egrotus -a -um, idest eger, sed eger proprie animo, egrotus corpore; item eger et tristis et infirmus ad tempus, sed egrotus tantum infirmus et diu et sepe, sicut iratus et iracundus. [4] Item ab eger egrosus, idest medicus, et egreo -es -grui, idest esse vel fieri egrum; unde egresco -scis inchoativum, et egroto -as frequentativum: licet egreo careat supino, fit ab eo tamen egroto quasi ab egrotu supino. [5] Egeo componitur cum in et dicitur indigeo -ges, d interposita, quasi valde egere, unde indigens, a quo indigenter et hec indigentia -e; [6] item ab indigeo indigus -a -um, idest indigens, et hic et hec indiges -tis, idest deifìcatus; proprie quidem indigetes dicuntur de hominibus facti dei et immortales, et dicuntur indigetes per contrarium ab indigeo, quia nullius rei indigeant, unde et quilibet dei dicuntur quandoque indigetes, sed abusive; vel dicuntur indigetes quasi inter deos agentes, idest conversantes, vel quasi de die in diem agentes, idest profìcientes, vel quasi numerum deorum augentes, vel quasi inde geniti, idest ex terra, ge enim terra dicitur; sed iste sunt ethimologie; et derivatur, ut dictum est, ab indigeo. [7] Egeo cum omnibus suis compositis neutrum est et facit preteritum in -gui et caret supino et corripit primam sillabam, scilicet e-.