Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Ecloga octava

1. pastorum musam apud Theocritum est una ecloga, quae appellatur φαρμακεὺτρια, in qua inducitur mulier quaedam sacris quibusdam pervertens mentem amatoris, a quo spernebatur: quam Vergilius transtulit ad huius eclogae ultimam partem. prima enim eius pars conquestionem solam habet amatoris decepti, quem nubendo alteri antiqua sponsa fefellit. 'musam' ergo cantilenam, amorum, quos inter se cecinerunt.

2. inmemor herbarum q. e. m. i. qui cantilenae suavitate coegerunt etiam ea animalia oblivisci pascuorum, quae sunt pascendi avidissima: nam supra ait VII 44 ite domum pasti, siquis pudor, ite iuvenci.

3. stupefactae carmine lynces animalia, tamquam pantherae, in tutela Liberi. et paulatim ad augmenta procedit, dicens: iuvencae oblitae sunt pascuorum, stupuerunt ferae, flumina etiam sensu carentia cursus proprios retardarunt.

4. requierunt flumina cursus cursus proprios retardarunt, quietos esse fecerunt: sic Sallustius paululum requietis militibus. quiesco enim duplicem habet significationemt et aliter dico 'quiesco ego'; aliter 'quiesco servum', id est quiescere facio: Calvus in Io sol quoque perpetuos meminit requiescere cursus.

5. damonis musam bene repetit, ne longum hyperbaton sensum confunderet, ut in georgicis II 7 repetit hue pater o Lenaee.

6. tu mihi seu magni s. i. s. t. ubi ubi es, o Auguste, sive Venetiae fluenta transcendis - nam Timavus fluvius est Venetiae vel Histriae -, sive per Illyricum navigas mare, id est per Dalmatiam, putas, umquam erit tempus, quo mihi liceat tua facta describere? ('en erit') putas, erit.

9. en erit ecce, iam aderit. nam 'en' unum optantis est, ut 'en erit ille dies', aliud confirmantis, ut 'en erit ut liceat'.

10. sola sophocleo tua c. d. c. ac si diceret: quamquam inpar sit ingenium meum laudibus tuis; nam tuae laudes merentur exprimi Sophocleo tantum cothumo. Sophocles autem tragoediographus fuit altisonus. alii ideo hoc de Pollione dictum volunt, quod et ipse utriusque linguae tragoediarum scriptor fait. cothurnus autem calciamentum tragicum, cuius usum quidam Sophoclem primum scaenae intulisse volunt.

11. a te principium tibi d. Horatius prima dicte mihi, summa dicende camena. iussis carmina c. t. supra enim dixerat VI 9 non iniussa cano.

12. atque hanc sine tempora c. i. v. h. t. s. l. allegoricos dicit: debet etiam carmen meum florere inter tuos plures triumphos. nam victores imperatores lauro, hedera coronantur poetae. verecunde autem ait 'serpere', hoc est humiliter procedere. alii ideo lauri et hederae simul factam mentionem accipiunt, quoniam Apollo, carminum deus, idem Liber pater putatur. quidam, sicut dictum est, in Pollionem dictum tradunt, qui tunc Illyricum petebat, expugnaturus Salonas et inde ad orientem ad Antonium profecturus. lauro autem triumphantes coronantur, hedera poetae: Pollio et imperator est et poeta. cur tamen triumphantes lauro coronentur, haec ratio est, quoniam apud veteres a laude habuit nomen, nam laudum dicebant: vel (quod) hanc in 'manu habuit luppiter, quando titanas vicit: vel quod ea arbore praefracta milites, Fidenatibus victis, se coranassent sub Romulo: vel. quod semper vireat. hedera autem ideo coronantur, poetae, quoniam poetas saepe vino plurimo manifestum est uti, sicut et de Ennio ait Horatius et lyrici omnes in suis carminibus loquuntur, et haec herba nimium frigida est et vini calorem temperat: nam ideo et capiti inponitur. Varro ait, Liberum patrem propter calorem vini hedera coronatum. idem Varro etiam musas ait hedera coronari.

14. friIgida vix caelo n. d. v. simul atque decesserat. et bene ostendit amatorem tota nocte vigilasse, siquidem ortum luciferum primus aspexit et ad eum, quippe ad Veneris stellam, locutus est. περιφραστικῶς autem 'noctis umbra' pro tenebris posita.

15. cum ros gratissimus masculini est - generis, secundum quod etiam in Aeneide alt XII 339 spargit rapida ungula rores sanguineos.

16. incumbens propter amorem non se sustinens. tereti 'teres' est rotundum et oblongum, ut columna, arbor. alii 'tereti olivae' baculum de oliva accipiunt.

17. nascere quia dixerat 'frigida via caelo noctis decesserat umbra', id est priusquam nox occidit. praeque diem veniens a. l. a. ordo est 'nascere, lucifer, praeveniensque age diem clarissimum': sic alibi ducebatque diem. et hoc dicit: nascere, dum queror coniugis Nisae indigno amore deceptus et moriens alloquor divos, quamquam nihil mihi profuerit, quod sum eos saepe testatus: quam rem secundum Epicureos ait, qui dicunt nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.

18. coniugis non quae erat, sed quae fore sperabatur: sic in quarto Aeneidis 536 quos ego sim totiens iam dedignata maritos. alii 'indigno deceptus amore' antique dictum accipiunt, 'indigno' pro magno. et 'deceptus' pro 'captus'. 'amore' aut in amore aut ab amore.

19. et divos quamquam nil testibus illis profeci sic hoc dicit, tamquam iusiurandum inter eum et Nisam intercesserit.

20. extrema moriens t. a. h. id est paulo post moriturus: sic in quarto 650 incubuitque toro dixitque novissima verba.

21. incipe maenalios m. me. t. v. Arcadicos: nam Maenalus mons est Arcadiae. dicitur autema hic versus intercalaris, qui frequenter post aliquantulos interponitur versus, sicut intercalares dies et mensis vocantur, qui interpomantur, ut ratio lunae solisque conveniat. fecit autem hunc versum ad imitationem Theocriti, qui frequenter dicit in pharmaceutria 'o turbo maritum meum domum adducito', sicut hic in sequentibu 'ducite ab urbe domum mea carmina, ducite. Daphnin'.

22. argutumque nemus garrullum, stridulum, ut VII 1 forte sub arguta consederat ilice Daphnis. pinosque loquentes idea hoc ausus est dicere, quia dicturus est 'semper pastorum ille audit amores'. Sic etiam in prima ecloga 5 formosam resonare dotes Amaryllida sic et in Aeneide XI 458 dant sonitum rauci per stagna loquacia cygni. 'amores' vero cantica de amoribus.

24. Panaque qui primus c. n. p. i. Pan Arcadiae deus est, ut X 26 Pan deus Arcadiae venit, qui fistula canere primus invenit, quia calamos in mum cantilenae adducens inertes esse non passus est, id est otiosos, sine arte. et 'non passus inertes' deest 'esse'.

26. Mopso Nisa datur honesta turpissimo, pulchra deformi. quid non speremus a. 'speremus' pro 'timeamus', ut hunc ego si potui tantum sperare dolorem: vel quid non speremus perversi accidere, cum hoc mihi acciderit.

27. iungentur iam grypes equis utrum idem iugum subibunt, ut dicuntur iungi iumenta, an coitu iungentur? grypes autem genus ferarum in hyperboreis nascitur montibus. omni parte leones sunt, alis et facie aquilis similes, equis vehementer infestae, Apollini consecratae: ideo 'iungentur iam grypes equis'. aevoque sequenti id est accessu temporis non solum pulchrae deformibus nubent, sed etiam contrariae naturae animalia iungentur. notandum sane 'aevum' hic pro tempore, ut ipse alibi tantum aevi longinqua valet mutare vetustas, Sallustius in quis longissimo aevo plura de bonis falsa in deterius compbsuit. alias 'aevum' pro annis, ut vos o quibus integer aevi sanguis.

28. cum canibus timidi v. a. p. d. adludit ad personas: nam ilium quasi canem vult, illam quasi dammam. et dammas masculino genere posuit: sic alibi timidi dammae cervique fugaces: Horatius feminino ait et superiecto pavidae natarunt aequore dammae. et hic, ne homoeoteleuton faceret dicendo 'timidae dammae'.

29. Mopse novas incide faces quae solent praeire nubentes puellas. corneae sane faces, quae quasi diutissime luceant: quas rapiunt tamquam vitae praesidia; namque his qui sunt potiti diutius feruntur vixisse. sane Varro in aetiis dicit sponsas ideo faces praeire, quod antea non nisi per noctem nubentes ducebantur a sponsis. quas etiam ideo limen ait non tangere, ne a sacrilegio inchoarent, si depositurae virginitatem calcent rem Vestae, id est numini castissimo, consecratam. idem Varro spargendarum nucum hanc dicit esse rationem, ut Iovis omine matrimonium celebretur, ut nupta matrona sit, sicut Iuno: nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes. nam illud vulgare est, ideo spargi nuces, ut rapientibus pueris fiat strepitus, ne puellae vox virginitatem deponentis possit audiri modo tamen ideo ait 'sparge marite nuces', ut eum culparet infamiae: nam meritorii pueri, id est catamiti, quibus licenter utebantur antiqui, recedentes a turpi servitio nuces spargebant, id est ludum pueritiae, ut significarent se puerilia cuncta iam spernere. unde et illud dictum est 'tibi ducitur uxor', id est sub tuo nomine aliis ducitur, ut eam non ipsi, sed aliis servituram esse significet, scilicet eius corruptoribus. dicitur etiam ideo a novo marito nuces spargi debere, quod proiectae in terram tripudium solistimum faciant, quod auspicium ad rem ordiendam optimum est: vel ideo a pueris aspergendas nuces cum strepitu et convicio flagitari, ne quid nova nupta audiat adversum, quo dies nuptiarum dirimatur. quidam putant, quod haec esca ad incitandam Venerem faciat. sane fabula de nucis origine talis est: Dion rex Laconicae fuit, qui habuit uxorem Amphitheam, Pronactis filiam: quae cum Apollinem summo cultu et reverentia hospitio recepisset, ille re munerari volens circa se hospitium cultum, tribus filiabus eorum, quae Orphe, Lyco et Caroea appellatae sunt, divinationem concessit, adiecto, ne proditrices numinum esse vellent neve quaererent quod esset nefas scire. post Liber pater adveniens a Dione vel eius uxore receptus hospitio est, qui cum amata a se Caroea coitum miscuit. sed cum inde aegre Liber profectus esset, cogente amoris inpatientia denuo ad hospites redit, causam praetendens dedicandi fani, quod ei rex voverat. sed Lyco et Orphe, intellecto circa sororem Caroeam Liberi amore, eam custodire coeperunt, ne cum Libero ei esset copia coeundi. quas cum Liber pater moneret terreretque, ut saltem praecepta Apollinis custodientes pertinacem diligentiam compescerent, videretque ab his et sororem acrius custodiri et suum secretum studiosius inquiri, Orphen et Lyco immisso furore ad Taygetum montem raptas in saxa convertit, Caroeam vero, quam amaverat, in eodem monte in arborem sui nominis vertit, quae latine nux dicitur: quod postea Diana ila factum Laconas docuit. unde templum Caryatidi Dianae a Laconibus consecratum est.

30. tibi deserit H. Oetam Oeta mons Thessaliae, in quo Hercules exustus est volens, postquam se exuere non potuit tunica, Nessi Centauri cruore tincta, et post in caelum receptus est. de hoc monte stellae videntur occidere, sicut de Ida nasci, ut iamque iugis summae surgebat lucifer Idae. et hoc dicit: 'tibi', id est propter te, nox advenit. in eodem monte Hesperus coli dicitur, qui Hymenaeum, speciosum puerum, amasse dicitur: qui Hymenaeus fertur in nuptiis Ariadnes et Liberi patris vocem perdidisse cantando: ex cuius nomine nuptiae dictae sunt.

32. o digno coniucta viro iam insultat puellae. ergo sic pronuntiandum, ut habeat contemptum. dum despicis omnes quoniam ipse despicitur, putat omnes despici.

34. hirsutumque supercilium p. b. utrum natura, an quod tibi ita videtur? demissaque barba per incultum corporis ostendit fortitudinem suam.

35. nec curare deum c. m. q. superbia tua damnata est turpi marito, dum credis nullum deorum curare mortalia: quam rem secundum stoicos dixit. 'mortalia' vero *

37. Roscida mala matutini roris umore perfusa. sane unde melus graece traxerit nomen, fabula talis est: Melus quidam, in Delo insula ortus, relicta patria fugit ad insulam Cyprum, in qua eo tempore Cinyras regnabat, habens filium Adonem. hic Melum sociatum Adoni filio iussit esse, cumque eum videret esse indolis bonae, propin quam suam, dicatam et ipsam Veneri, quae Pelia dicebatur, Melo coniunxit. ex quibus nascitur Melus, quem Venus propterea quod Adonis amore teneretur, tamquam amati filium inter aras praecepit nutriri. sed postquam Adonis apri ictu extinctus est, senex Melus cum dolorem mortis Adonis ferre non posset, laqueo se ad arborem suspendens vitam finit: ex cuius nomine melus appellata est. Pelia autem coniux eius in ea arbore se adlpendens necata est. Venus misericordia eorum mortis ducta, Adoni luctum continuum praestitit, Melum in pomum sui nominis vertit, Peliam coniugem eius in columbam mutavit, Melum autem puerum, qui de Cinyrae genere solus supererat, cum adultum vidisset, collecta manu redire ad Delum praecepit. qui cum ad insulam pervenisset et rerum ibi esset potitus, Melon condidit civitatem: et cum primus oves tonderi et vestem de lanis fieri instituisset, meruit ut eius nomine oves μῆλα vocarentur; graece enim oves μῆλα appellantur.

38. dux ego vester eram aut dux vos praeibam: aut capellas alloquitur. cum mater legentem deest pronomen, et ideo vel huius vel puellae matrem intellegere possumus.

39. alter ab undecimo t. m. i. a. a. id est tertius decimus: 'alter' enim de duobus dicimus. et vult significare iam se vicinum fuisse pubertati, quod de duodecimo anno procedere non potest.

40. iam fragiles p. a. t. c. r. bene cum annis iungit habitum corporis: nam et in iure pubertas ex utroque colligitur.

41. ut vdi ut peri unum 'ut' est temporis, aliud quantitatis; nam hoc dicit: mox vidi, quemadmodum perii: vel primum 'ut' postquam, duo sequentia pro admirandi significatione posita sunt. malus error definitio amoris.

43. nunc scio quid sit amor vel quasi iam iuvenis, vel quasi spretus: gravior enim amor fit ex desperatione; Terentius perii! quanto minus spei est, tanto magis amo.

44. aut tmaros aut rhodope montes sunt Thraciae asperrimi, Tmaros in Epiro, Rhodope in Thracia. et perite vituperat ab origine, item a gestis, ut 'saevus Amor docuit': nam de exitu circa deum vituperatio non cadit. extremi garamantes populi Africae. 'extremi' autem saevi, quasi a consortio humanitatis remoti, ut extremique hominum Morini Rhenusque bicornis.

45. nec generis nostri puerum nec s. e. id est nihil habentem in se humanitatis: nam non dicit non mortalem. edunt pariunt, ut in septimo 660 sub luminis edidit oras.

47. saevus amor docuit quasi novam artem insinuavit et infudit. et bene fabulam omnibus notam per transitum tetigit: quis enim ignorat Medeam, ab Iasone contemptam, suos filios interemisse? utitur autem optima moderatione: nam nec totum Amori imputat, ne defendat parricidam, nec totum matri, ne Amorem eximat culpa; sed et illam quae paruit, et ilium qui coegit, incusat. alii hoc loco cum Amore matrem Venerem culpari volunt: eam enim crudelem, quia permittat; illum autem inprobum, quia supra modum noceat, ita ut (ad) parricidia quoque sui violentia plures inpulerit.

50. improbus ille puer c. t. q. m. non est superflua haec verborum iteratio: nam syllogismus est plenus, qui constat ex propositione, assumptione, conclusione. ille, improbus ille puer crudelis: tu quoque, mater multi sic distinguunt, quia et intentio loquentis ab initio sic fuit, ut a saevitia Amoris inciperet, in secundo loco accusaret et matrem, ita tamen, ut criminis eius invidiam crudeitati Amoris adscriberet, et ideo geminandum ('ille'): 'ille', inprobus ille puer crudelis'. et distinguendum ita est 'crudelis tu quoque mater. crudelis mater magis, an puer inprobus? et distingue 'ille, inprobus ille puer crudelis' et subiunge 'tu quoque mater'.

52. ovis ultro fugiat lupus optat omnia fieri contra naturam. Aurea vel speciosa, vel matura et aurei coloris.

54. pinguia electra id est sucinae gemmae. myricae genus arbusculae humile, quam tamaricem vulgo dicunt.

55. ululae aves, ἀπό τοῦ ὀλολὺζειν id est a fletu, nominatae, quas vulgo ulucos vocant. sit Tityrus Orpheus vilissimus rusticus Orpheus putetur in silvis, Arion vero inter delphinas. hic Arion, Lesbius, citharoedus optimus fuit: qui cum a Periandro, rege Corinthiorum, petisset, ut sibi liceret peragrare alias civitates, permissu eius per multa oppida collectis beneficio cantilenae opibus, Corinthum petere coepit. in cuius necem cum nautae et servuli coniurassent, Apollo eum in somnis monuit, citharoedi habitu accepto canens cithara ut vitaret insidias, auxilium ei non defuturum promittens. in quem cum coniuratorum manus involasset, petit ab eis Arion, ut sibi cithara canere liceret: quod cum ab illis permissum esset, ad eius cantilenam convenere delphines. is ubi somnio fidem factam vidit, in mare se praecipitavit, et exceptus ab uno delphine, ad Taenarum, Laconicae promuntorium, pervectus est ibique ad memoriam casuum suorum in templo Apollinis delphini signum insidentem se cum cithara posuit. exinde Corinthum petiit et universa narravit. in tempore autem hoc etiam navis, in qua navigaverat, cum insidiatoribus supervenit. quos cum rex de Arione requisisset et illi eum mortuum mentirentur, produci Arionem iussit, (ipsos autem cruci) adfigi. sed Apollo tam delhinum quam citharam ob amorem Arionis inter sidera collocavit.

56. delphinas 'nas' ideo brevis est, quia graeca declinatio est, sicut Arcadas accensos monitu. nam omnia graeca nomina, quae nominativo plurali 'es' terminantur, ut 'Arcades' delphines 'naides', accusativum pluralem corripiunt.

58. omnia vel medium fiat mare 'medium fiat', id est ut nihil sit nisi mare, hoc est diluvium fiat. vivite silvae valete: nam non bene optantis est, sed renuntiantis.

59. praeceps aerii specula d. m. i. v. d. quidam hoc ideo dictum putant, quod apud Leucaten soliti erant se praecipitare qui aut suos parentes invenire cupiebant, aut amari ab his desiderabant, quos amabant.

60. extremum hoc munus m. h. id est moriar in invidiam tuam: nam amare ait 'munus': sic Mezentius et haec tibi porto dona prius: vel extremum hoc munus meum habeto, quod morior.

62. haec demon deest 'dixit'.

63. dicite Pierides bene animos erigit auditorum dicendo: superiora utcumque dicta sunt, sequentia non nisi a numinibus poterunt explanari. sane ita debemus accipere, pastores hos referre quod aliquando in Arcadia audierunt: unde et superius ait 21 'incipe Maenalios mecum mea tibia versus'. non omnia possumus omnes sic Cicero unum sustinere vix pauci possunt utrumque nemo.

64. mollio vitta lanea scilicet.

65. verbenasque verbenae dicuntur virgulta, quae semper virent, iucundi odoris: alii verbenas virgulta religioni apta: alii proprie olivarum ramos; nam ideo et 'pingues' ait, quamvis hoc et de palma et de lauro dici possit: alii rorem marinum dicunt. omnia tamen haec a viriditate verbenae appellantur. adole incende. sed κατ' εὐφημισμόν dicitur: nam 'adole' est auge. pingues florentes, virentes.

66. coniugis apud Theocritum non coniugis, sed alieni adulescentuli persona subest, sicut supra 1 dictum est. sanos sensus qui modo sani sunt, id est non amantes: unde contra amantes insanos vocamus. magicis sacris quibus alienantur animi quadam violentia ab his, qui eorum usum habent. avertere aut a sanitate: aut 'avertere' ait pro 'advertere', ut sit mutata praepositio: aut certe 'in me convertere'.

67. sensus hoc est animum, ex quo sensus nostri sunt cerebri. nihil hinc figuratum est 'hinc'. desunt qua absunt. nihill hic nisi carmina desunt tamquam omnibus quae imperaverat paratis, carmina sola deesse dicit; nam hoc sequitur 'ducite ab urbe domum mea carmina'.

68. ducite pro 'adducite'. Daphnin hunc Daphnin pulcherrimum inter pastores et ephebum et ab omnibus amatum feminis, sicut supra V 20 dictum est, multi scriptores adserunt: cuius mentionem Vergilius, peritus antiquitatis, non incassum locis plurimis facit. hunc igitur cum nympha Nomia amaret et ille emu sperneret et Chimaeram potius sequeretur, ab irata nympha amatrice luminibus orbatus est deinde in lapidem versus: nam apud Cephaloeditanum oppidum saxum dicitur esse, quod formam hominis ostendat. alii hunc Daphnin Pimpleam amasse dicunt. quam cum a praedonibus raptam Daphnis per totum orbem quaesisset, invenit in Phrygia apud Lityersem regem servientem, qui hac lege in advenas saeviebat, ut cum multas segetes haberet, peregrinos advenientes secum metere faceret victosque iuberet occidi. sed Hercules, miseratus Daphnidis, venit ad regiam et audita condicione certaminis, falcem ad metendum accepit eaque regi *ferali sopito medendi carmine* caput amputavit. ita Daphnin a periculo liberavit et ei Pimpleam, quant alii Thaliam dicunt, reddidit: quibus dotis nomine aulam quoque regiam condonavit.

69. carmina vel caelo p. d. l. 'vel' id est etiam, ut vel Priamo miseranda manus. est autem argumentum a maiore ad minus: si haec possunt facere carmina, cur non etiam facilia impleant? quid enim facilius, quam ut Daphnis ex urbe rus redeat, ut civitatem deserat rusticus? et bene potentiam carminum narrat, 'quae per ea vel fieri possint, vel facta sint.

71. frigidus nocens, ut frigida Saturni sese quo stella receptet. cantando duni ei incantatur. nam gerundi modus ab omni verbo similiter procreatur: unde modo,'cantando' a passivo ait, cum supra ab activo dixerit, ut III 25 cantando tu illum? tale est illud in Sallustio cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, id est ut ei imperaretur. sane veteres 'cantare' de magico carmine dicebant, unde et 'excantare' est magicis carminibus obligare: Plautus in Bacchidibus 33 nam tu quidem cuivis excantare cor facile potes.

73. terna tria. licia circumdo bene utitur liciis, quae ita stamen implicant, ut haec adulescentis mentem implicare contendit.

75. effigiem duco sic Dido IV 508 effigiemque toro locat, haud ignara futuri. numero deus impare gaudet aut quicumque superorum, iuxta Pythagoreos, qui ternarium numerum perfectum summo deo adsignant, a quo initium et medium et finis est: aut re vera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibetur, unde est tria virginis ora Dianae: quamvis omnium prope deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps. Apollo idem Sol, idem Liber. et quod omnia ternario numero continentur, ut parcae, furiae; Hercules etiam trinoctio conceptus; musae ter ternae: aut 'impare' quemadmodumcumque: nam septem chordae, septem planetae, septem dies nominibus deorum, septem stellae in septemtrione, et multa his similia. et impar numerus inmortalis, quia dividi integer non potest; par numerus mortalis, quia dividi potest: licet Varro dicat Pythagoreos putare, imparem numerunc habere finem, parem esse infinitum; ideo medendi causa multarumque rerum impares numeros servari. 'impare' autem propter metrum ait: nam 'ab hoc impari' dicimus.

78. Amaryllihaec ancilla eius (est vel praesaga), quam Graeci συμμὺστην dicunt. Veneris dic vincula necto anapaesticus est trimeter hypercatalectus. hoc autem metrum est Cupidini consecratum.

80. limus ut hic durescit se de limo facit, Daphnielem de cera.

81. sic nostro daphn is amore durescat et liquescat.

82. sparge molam far et salem. hoc nomen de sacris tractum est: far enim pium, id est mola casta, salsa utrumque enim idem significat ita fit: virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie ides Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt. ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale duro. igitur quod in sacris mola casta dicitur, ideo Vergilius in quinto Aeneidis 745 farre pio enuntiavit: quid enim est pium nisi castum? quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste inservitum erit rebus sacris. hic autem dicendo 'asperge molam' rem ipsam proprio nomine memoravit: uncle in secundo Aeneidis 133 et salsae fruges et in quarto 517 ipsa mola. incede bitumine l. id est lauros divino igne consume; nam bitumen ex fulmine dicitur procreari: unde iuxta Babyloniam, quia frequentia cadunt fulmina, hac re lacus redundant, adeo ut inde fabricent muros.

83. in Daphnide laurum aut archaismos est pro 'in Daphnidem': aut intellegamus supra Daphnidis effigiem eam laurum incendere propter nominis similitudinem.

86. bucula bovis est diminutio. sane 'bos' anomalum nomen est: nam 'hic bon' et bos' producitur, sicut 'his bubus' et 'ab his bubus'. nam reliqui omnes casus brevem habent syllabam primam.

87. propter aquae rivum iuxta. perdita amore consumpta.

88. serae meminit decedere nocti id est tenebrae illam occupant.

89. nec sit mihi cura mederi aut nolim ei magicis artibus subvenire, aut nolim cum ipso concumbere: ab utroque enim medicina amantibus venit. et 'mederi' pro 'medendi'.

91. perfidus nunc scilicet perfidus.

92. limine in ipso in loco sacro, sicut supra 29 diximus, Vestae. veneficium ita administratur, ut in limine ponantur eius exuviae, cui veneficium fit.

95.porto in Ponto. et modo provinciam dicit hoc nomine, non mare. mihi lecta ordo est 'mihi dedit', non 'mihi lecta'.

97. his ego saepe lupum fieri est enim opinio, quosdam homines artibus quibusdam in lupos mutari. silvis pro 'in silvis'.

99. atque satas alio vidi traducere messes magicis quibusdam artibus hoc fiebat: unde est in XII tabulis neve alienam segetem pellexeris: quod et Varro et multi scriptores fieri deprehensum adfirmant.

102. ne respexeris nolunt enim se videri numina, nisi ex nimia necessitate: unde pro miraculo dictum est alma parens confessa deam, quod non faceret, nisi in periculo filii.

103. nihil ille deos n. c. c. hoc est satis est, quod putat artem magicam nihil valere. quidam sic intellegunt: quamvis ille haec omnia contemnat.

105. aspice hoc ab alia dici debet. corripuit tremulis altaria f. hoc uxori Ciceronis dicitur contigisse, cum post peractum sacrificium libare vellet in cinerem: quae flamma eodem anno consulem futurum ostendit eius maritum, sicut Cicero in auo testatur poemate. 'altaria' nunc ipsa quae ponuntur.

106. bonum sit ideo optat, ut hoc signum bonum sit quia ignis medius est et qui possit etiam nocere.

107. nescio quid certe est hoc non iungendum superiori; est enim aliud prodigium. in limine latrat in loco, ubi amati vestes obruerat.

108. credimus non dixit quid credat. ipsi sibi somnia fingunt omnia quae supra dixerat de arte magica, destruit dicendo, haec vera desiderantibus tantum videri: quod per proverbium est locutus.