Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Ecloga septima

1. forte sub arguta c. i. d. ecloga haec paene tota Theocriti est: nam et ipsam transtulit et multa ad eam de aliis c congessit. 'arguta' autem modo canora, stridula: alibi 'argutum' breve significat, ut argutumque caput. Daphnis divinum hunc inducit, quippe filium Mercurii, ut diximus supra II 26: nam hinc est quod paulo post 9 dicturus est 'caper tibi salvus et haedi', quasi divinus.

2. compulerantque compellere proprie est in unum locum vel diversa, vel diversorum animalia cogere: Cicero in Pisonem 36, 87 omni pecore compulso.

4. florentes aetatibus hoc est aetate florente. arcades ambo non re vera Arcades nam apud Mantuam res agitur , sed sic periti, ut eos Arcades putares: nam et paulo post dicturus est X 32 soli cantare periti Arcades.

5. et cantare pares et r. p. hoc est qui possent et continuum carmen dicere nam hoc est cantare, ut V 20 extinctum nymphae crudeli funere Daphnim, vet 56 candidus insuetum miratur lumen Olympi et amoebaeum referre, ut III 62 et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me munera sunt lauri. 'cantare' autem 'parati' pro parati ut cantarent et responderent: vel 'pares parati' quasi pariter parati.

6. huc mihi d. scilicet circa eam partem, in qua Daphnis sedebat. teneras defendo a frigore myrtos varie hic locus exponitur. nam alii simpliciter accipiunt: dum myrtos tego et tueor, ne eas frigus exurat. alii, qui aestatis illud fuisse asserunt tempus, dicunt: 'defendo a frigore' tego contra frigus futurum. alii dicunt: 'dum defendo', id est dum mihi ad defensaculum praeparo 'myrtos a frigore', id est quae sunt sine frigoribus; solent enim pastores vindicare sibi loca aliqua propter frigus futurum.

7. vir gregis abusive; nam tantum hominum est: sic alibi quem legere virum, item Horatius et olentis uxores mariti acyrologia est.

9. ades alii pro imperativo accipiunt, cuius pronuntiatio similis est indicativo: Terentius ades dum; paucis te volo. caper tibi salvus et haedi aut quia in capro est spes haedorum: ant intellegimus istum etiam haedos perdidisse, sed nescire, quod tamen ille quasi divinus indicat. potest tamen etiam scire, sed levius damnum maioris contemplatione contemnere.

10. et siquid cessare potes si potes tibi vel breve otium persuadere: nam loquitur ad hominem amantem laboris.

11. huc ipsi potum venient per p. iuvenci 'ipsi' id est sponte sua, et intellegimus istum praeter capellarum gregem iuvencos habuisse peculiares: aut certe 'ipsi' referamus ad haedos et caprum, ut 'per prata Iuvenci' fluminis intellegamus Venetiam, quae est haud longe a Mincio, cuius est delicias commemoraturus. alii dicunt loca ipsa 'prata Iuvencii' appellari.

12.praetexit praetegit, ut non tamen Anna novis praetexere funera sacris.

13. eque sacra et e sacra, ut aque chao densos divum numerabat amores, id est et a chao. 'sacra' autem 'quercus' aut ipsam quam vult intellegit, aut universum genus, quod et Iovis et olim fatidica. examina apium scilicet.

14. neque ego alcippen nec phyllida h. has duas intellegamus amicas esse cantantum; nam hoc dicit: nec Alcippen habebam, ut ille, nec Phyllida, ut alter: aut ut plerique putant, nomen vilicae.

15. clauderet agnos ergo varium pecus habuit.

16. certamen erat corydon cum thyrside figurate locutus est, magnum certamen ille cum illo, ac si dicas, magna contentio est cum Cicerone Vergilius. et videtur nominativum pro genetivo posuisse; nam 'Corydonis' facit.

17. posthabui postposui. mea seria necessitatem capri inquirendi vel haederum. ludo cantilenae, ut I 9 ipsum ludere quae vellem calamo permisit agresti.

18. alternis igitur c. v. hoc est quod ait supra 5 et respondere parati.

19. alternos musae meminisse volebant Si 'volebant', sensus est, musae utriusque meminerant, ut III 59 amant alterna camenae. sed multi 'volebam' legunt, ut sit senses: optabam, o musae, meminisse alternos, id est omnia quae dixerunt tenere; nam et in fine dicturus est 69 haec memini.

20. referbat amoebaei carminis lege, ut diximus supra III 28.

21. nymphyae noster amor libethrides a fonte Boeotiae (Libethro vel a) Libethro poeta, qui primus harmoniam tradidit et aram musis consecravit. alii (Libethron) locum, in quo Hesiodus natus est, alii templum Libethridum musarum dicunt, quod a Piero, Apollinis filio, consecratum est. nymphae noster al libethrides Libethros fons est, ubi coluntur musae, et sic ait 'Libethrides', ac si diceret Hippucrenides a fonte Hippucrene. ut autem poetae invocent nymphas, sicut hoc loco, item in fine X 1 extremum hunc Arethusa mihi concede laborem, haec ratio est, quod secundum Varronem ipsae sunt nymphae quae et musae: nam et in aqua consistere dicuntur, quae de fontibus manat, sicut existimaverunt qui camenis fontem consecrarunt; nam eis non vino, sed aqua et lacte sacrificari solet: nec inmerito: nam aquae motus musicen efficit, ut in hydraulia videmus. sane sciendum, quod idem Varro tres tantum musas esse commemorat: unam, quae ex aquae nascitur motu; alteram, quam aeris icti efficit sonus; tertiam, quae mera tantum voce consistit. et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae.

22. Codro Codrus poeta eiusdem temporis fuit, ut Valgius in elegis suis refert. proxima Phoebi subaudis carmina.

23. si non possumus omnes secundum illud dixit VIII 63 non omnia possumus omnes: nam debuit dicere 'aut si ego non possum'.

24. hic arguta iuxta quam frequenter canitur, ac per hoc loquax, garrula. sacra pinu matri deum consecrata: sic supra 13 sacra quercu, scilicet Iovi dicata. et apostropham fecit, tamquam eam consecret. et est intellectus 'pendebis fistula': malo catalysin facere, quam deterior esse.

25. nascentem poetam verecunde locutus est, non iam poetam dicens, sed nascentem. sane hoc loco carmen exprimitur amoebaeum: nam cum Corydon petisset ut esset Codri similis, hic se adeo Codrum superare dicit, ut in se eius invidiam possit movere. hedera autem coronantur poetae, vel quasi Libero consecrati, qui et ut Bacchae insaniunt: sic Horatius ut male sanos ad scripsit (Liber) satyris faunisque poetas: vel quod semper virent hederae, sicut carmina aeternitatem merentur.

26. Rumpantur ut ilia sicut etiam in Aeneide VII 499 diximus, 'hoc ile' et 'haec ilia' facit, unde etiam Iuvenalis ait V 135 vis frater ab ipsis ilibus? nam. Marullus mimographus contempsit artem ad iocum movendum et parasito dixit tu ut Hector ab ilio numquam recedis. est autem hoc dictum per amaritudinem rusticam.

27. ultra placitum id est nimie, irrisorie, ultra quam placeo et mereor. quicquid autem ultra meritum laudatur, dicitur fascinari. bacchare herba est ad depellendum fascinum.

28. mala lingua fascinatoria, nocendi scilicet studio.

29. saetosi caput hoc capri multi per duas 'c' scribi volunt propter metrum. sane deest 'consecrat', ut Aeneas haec de Danais victoribus arma. et si 'apri', tamquam venator; si 'capri', tamquam pastor. parvus vel humilis, vel pauper, vel minor aetate.

30. ramosa cornua ut cornibus arboreis. micon vel eius filius, vel patronus. vivacis cornua cervi ut enim Plinius dicit in naturali historia, cum se cervi gravatos aetate cognoverint esse, serpentes requirunt et eos flatu ad se tractos cum comederint, revertuntur rursus in actum priorem: diu enim vivere dicuntur.

31. proprium hoc fuerit quod supra petierat, scilicet ut talia carmina faceret qualia Codrus effecerat. 'proprium' sane veteres perpetuum, stabile, firmum dicebant: Terentius ego deorum vitam ea propter sempiternam esse arbitror, quod eorum voluptates propriae sunt, id est firmae et perpetuae; et in Phormione V 5, 2 curavi propria ut potiretur; et ipse propriamque dicabo, et da propriam, Thymbraee, domum: sic et hic 'proprium'. alii hunc Miconem alieni pecoris custodem volunt et sic dicere: interim hoc tibi caput Delia dedico; si proprium hoc meum pecus fuerit, plus dabo, id est simulacrum faciam. levi polito. levi de marmore tota solent enim plerumque caput tantum vel thoraca facere. sane in libris sacrorum refertur, sacrum dici quod rite sacratur, ut aedes, areae, simulacra, dona. hic ergo cum dicit 'levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno', eodem modo et de Priapo dictum debemus accipere. hic etiam caput apri pro dono offertur. dona autem oblata numinibus tamdiu sacra sunt et dona possunt dici, quamdiu non fuerint profanata.

32. suras evincta cothurno ideo singulari usus est numero, quia hoc genus calciamenti utrique aptum est pedi: sic in primo Aeneidis 337 purpureoque alte suras aptare cothurno, evincta vel simpliciter, vel valde, ut eduramque pirum.

33. sinum lactis sinus genus est vasis: quod cum significamus, 'si' producitur; cum vero gremium significamus, 'si' corripimus. Varro de vita populi Romani aut lepestam aut galeolam aut sinum dicebant: tria enim (haec similia sunt), pro quibus nunc acratoforon dicitur: Atta in Megalensibus nempe ad mensam ubi sermo de sinu solet suboriri. sane notandum, haberi considerationem divinarum personarum. nam ille supra cum veneratione locutus est apud numen severum, contra hic iocatur, quia alloquitur numen, quod iocis gaudere manifestum est. Priapus autem deus Lampsacenus est Hellesponti, qui hortos tuetur. liba placentas.

35. pro tempore pro necessitate, pro captu rei nostrae, pro viribus, quae sunt hoc tempore.

36. si fetura g. s. si tot agnos habuero quot oves: hoc est enim gregem suppleri per feturam. et 'fetura' est proventus, ipse fetus.

37. nerine galatea arnica Corydonis nobilis. et hoc dicit: o amica, quae talis es, qualisfuit Galatea nympha. quam cum Polyphemus cyclops adamasset, primum concubitum eius precibus expetivit, mox vim adhibere conatus est: quem illa in mare se praecipitando effugit. cyclops autem cum eam de mari non posset evocare, Acin, quem nympha diligebat, ictu petrae interemit: cuius cruorem Galatea vertit in fluvium, qui eius retinet nomen. 'Nerine' autem patronymicon est graecum: nam feminina patronymica aut in 'ias' exeunt, ut Pelias; aut in eis', ut Atreis; aut in 'ne', ut Nerine, Adrestine. alii pro 'Nereis' accipiunt. thymo mihi dulcior hyblae vel odore thymi Hyblaei, vel melle Hyblaeo, ut a materia rem ipsam dixerit: nam apibus, non hominibus dulcis est thymus.

38. hedera formosior alba quia sunt et nigrae hederae, ut aut hederae pandunt vestigia nigrae. nigra autem vel alba hedera non ex foliis, sed ex ligno cognoscitur.

39. repetent praesepia id est vespere.

40. tui corydonis plenum adfectu est, ut siquis Amatae tangit honos animum.

41. sardonid herbis in Sardinia enim nascitur quaedam herba, ut Sallustius dicit, apiastri similis. haec comesa ora hominum rictus dolore contrahit et quasi ridentes interimit, unde vulgo Σαρδὸνιος γὲλως.

42. horridior spinosior. Rusco virgulta brevia acutis foliis et pungentibus, unde et in agris scopae fieri solent. alga herba, quae in mari nascitur.

43. Lux id est dies.

44. ite domum 'pasti siquis pudor i. i. quia ad pascendum avidissimi sunt. ideo autem increpat tauros tarde redeuntes ad stabula, quia superius ille dixerat, tunc amicam suam venire debere, cum tauri ad praesepia fuissent reversi.

45. muscosi fontes lanugine viridiore cooperti. somno mollior Turpilius lectus.

46. arbutus aut genus arboris frondibus raris: aut quomodo dicimus rarum hominem pro egregio et bono.

47. defenite prohibete, excludite: Horatius et igneam defendit aestatem capellis usque meis. duo ergo significat: nam aliter patriam dicimus defendere, aliter hostes, ut hunc, oro, defende furorem. iam venit aestas torrida iam advenit, iam adpropinquat: non enim dicit aestatem esse, cum adhuc turgere gemmarum palmites dicat. et bene tarde frondere vites commemorat in Venetia, quae est provincia frigidior.

48. torrida calore sicca.

49. hic focus et taedae pingues contraria iste dicit. 'pingues' autem taedas ait desudantes picem.

50. semper quantum ad hiemis spatium pertinet.

51. hic tantum nonnulli 'hinc' legunt, ut sit intellectus: quia in domo sua semper ignis sit, ideo subiectum 'hinc tantum', ut est hinc omnis largo pubescit vinea fetu, hoc est ex hac causa. sane 'hinc' alii propterea, alii loci significationem accipiunt. curamus quidam 'timemus' accipiunt.

52. numerum lupus qui solam considerat praedam. et subauditur 'ovium', vel similium. Torrentia flumina ripas quae aucta riparum munimina spernunt. et totum proverbialiter dictum est.

53. stant et iuniperi modo plenae cunt; alias horrent, ut stant lumina flamma; alias vere stant, ut stant manibus arae. Verrius Flaccus iuniperum iuvenem pirum dicit. vere autem iuniperus est quasi aculeis praedita, bacas ad piperis speciem gerens. castaneaeque hirsutae adhuc intra echinos suos locatae.

54. passim abundanter.

55. rident laeta mint, ut IV 20 mixtaque ridenti colocasia fundet acantho, Horatius ille terrarum mihi praeter omnes angulus ridet.

56. montibus e montibus. flumina sicca hyperbolicos: etiam iuges aquas, perpetuo fluentes, siccari conspicias.

57. aret ager ordo est 'aret ager et sitit herba moriens vitio aeris', id est pestilentia. corrupti aeris affligitur.

58. invidit collibus umbras ut tene, inquit, miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi? nam 'invideo tibi illam rem' dicimus, ut invidet imperium. sane sciendum, Vergilium pampinos numquam cum genere dicere, sed Varronem uti frequentius feminino.

60. iuppiter et laeto d.p. imbri sic alibi coniugis in gremium laetae descendit: aer enim in pluvias solvitur.

61. populus alcidae gratissima quia ea velatus ab inferis rediit: quam Homerus ἀχερωῒδα dicit, ab Acheronte ad superos translatam: qua corona uses, duplici colore foliorum geminos labores (superorum) inferorumque testatus est. de hac sane arbore tabula talis est: Leuce, Oceani filia, inter nymphas pulcherrima fuit. hanc Pluton adamavit et ad inferos rapuit. quae postquatn apud eum completo vitae suae tempore mortua est, Pluton tam in amoris, quam in memoriae solacium in Elysiis piorum campis leucen nasci arborem iussit, ex qua, sicut dictum est, Hercules se, revertens ab inferis, coronavit.

62. formosae myrtus veneri myrtum ideo dicatam Veneri volunt, quia cum a mari exisset, latuit in myrto, ne nuda conspiceretur: vel quia fragilis est, ut amor inconstans: vel quia iucundi odoris, ut II 55 sic positae quoniam suaves miscetis odores.

64. In Hebri 'nec myrtus vincet Veneris nec laurea Phoebi'. et ita adserit: 'alas dum Phyllis amabit' non tam necessarium fuit dicere 'corylos': perinde enim est, ac si dixisset 'Phyllis amat corylos, corylos dum Phyllis amabit'.

65. fraxinus in silvis pulcherrima bene singulis loca sua consignavit. 'fraxinus in silvis' et post 'populus in fluviis', ut est nunc, in Vari et in Hebri: prius 'populus in fluviis', dein fraxinus in silvis'.

68. fraxinus in silvis cedat tibi p. i. b. non sic erunt pulchrae arbores in suis locis, hoc est suisi aptis, creatae, sicut tu, si ad me frequenter venire curaveris.

69. haec memini et 'memini illam rem' dicimus et 'memini illius rei', ut nec veterum memini laetorve malorum, item IX 45 numeros memini.

70. ex illo corydon, corydon est tempore nobis victor, nobilis supra omnes: quam rem quasi rusticus implere non potuit.