Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Ecloga secunda

1. Corydonis in persona Vergilius intellegitur, Caesar Alexis in persona inducitur. Ardebat id est inpatienter diligebat et alebat et laudabat. Alexim dicunt Alexandrum, qui fuit servus Asinii Pollionis, quern Vergilius, rogatus ad prandium, cum vidisset in ministerio omnium pulcherrimum, dilexit eumque dono accepit. Caesarem quidam acceperunt, formosum in operibus et gloria. alii puerum Caesaris, quem si laudasset, gratam rem Caesari fecisset. nam Vergilius dicitur in pueros habuisse amorem: nec enim turpiter eum diligebat. alii Corydona, Asinii Pollionis puerum, adamatum a Vergilio ferunt, eumque a domino datum; Corydona a Vergilio ficto nomine nuncupari ex eo genere avis, quae corydalis dicitur, dulce canens; Alexin vero puerum quasi sine responsione ac superbum; hunc autem dilectum fuisse Pollionis, et Vergilium gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cuius forma Pollio delectabatur, qui eo tempore transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat dividendis.

2. Nec quid speraret id est nec spem potiendi habebat.

3. tantum tantummodo.

4. Assidue id est saepius. incondita id est incomposita, subito dicta, agrestia: vel insanientis dicta verba: vel 'incondita' inconscripta, ut Sallustius in libro V at illi quibus vires aderant, cuncti ruere ad portas, incondita temnere.

5. montibus id est quod amore ei praestabat. Iactabat id est fundebat incassum. Inani pro 'nihil sibi procurans contra absentem loquebatur'.

6.Crudelis id est inexorabilis, qui non flecteris meo amore nec te potiundum praebes: vel allegorice crudelis Caesar, qui non flecteris meis scriptis et non das ereptos agros. Alexi id est Cesar.

7.mori id est pro contemptu.

8. frigora id est aprica loca. Aestu aestiva. lacertis carpant.

9.Lacertos genus serpentis.

10.Thestylis nomen rusticae malieris, quae messoribus aestu fatigatis diversa genera herbarum contundens pulmentarium his parat: vel concubina Corydonis: vel Testilis, id est fictilis, rusticum nomen est ab eo, quod ponat cibum rusticis. Fessis id est ferventibus, vehementi ardore fatigatis.]

11. alia serpyllumque herbas calidas quae aestum repellunt: nam, ut etiam Plinius dicit in naturali historia, omnis medicina aut a contrario aut a simili quaeritur: unde etiam calor potest aut frigore aut alio calore depelli. hinc est quod in ultima ecloga, cum amator remedium quaerat ardori, dicit se iturum aut ad Scythiam aut ad Aethiopiam, ut X 68 Aethiopum versemus oves sub sidere cancri. sane serpyllus herba est, quam Graeci herpyllon dicunt: in muftis enim nominibus, quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione 's' ponimus: inde est pro herpyllo 'serpyllum', pro hex sex', pro hepta 'septem'. Rapido aestu vehementi, ferventi. 'fessis' autem vel aestu vel labore.

12. at mecum raucis t. d. v. l. 'ad' si per 'd' fuerit, erit hyperbaton, ut sit 'dum tua lustro vestigia, ad me arbusta resonant cum raucis cicadis'. sed melius est, ut 'at' coniunctio sit et ita intellegamus: Thestylis herbas tritas messoribus portat, verum mecum resonant arbusta a raucis cicadis.

14. tristis amaryllidis i. bene addidit 'tristes' plerumque enim, ut ait Terentius, amantium irae amoris integratio est , ut veram iram ostenderet, non fictam illam, quae aliquid gratiae habere consuevit: unde Horatius urit grata protervitas.

15. superba fastidia ex fastidio enim venit omnis superbia. nonne Menalcam tres dicitur amasse Vergilius, Alexandrum, quem donavit ei Pollio, et Cebetem puerum cum Leria puella, quos a Maecenate dicitur accepisse: unde volunt quidam, per Amaryllida Leriam, per Menalcam Cebetem intellegi.

17. O formose puer bene dicit Donatus suspendendum 'o' et sic dicendum 'formose puer', ut intellegamus per iram eum aliud voluisse dicere, sed in haec verba, ne Alexin offenderet, amoris necessitate compulsum. Ne crede ne confide: Sallustius virtuti satis credebant, id est confidebant.

18. alba ligustra c. et rustice et amatorie ex fioribus facit comparationem. ligustrum autem fibs est candidus, sed vilissimus. 'vaccinia' vero sunt violae, quas purpurei coloris esse manifestum est.

20. quam dives p. n. tria sunt quibus amatores possunt placere, divitiis, pulchritudine, cantilena: quae omnia se valere commemorat. et multi secundum Homerum, qui ait καί γὰλα λευκόν legunt 'nivei quam lactis'. sed melius est 'quam dives pecoris nivei': nam candidae oves in ingenti sunt pretio, unde in georgicis legimus III 368 continuoque greges lege mollibus albos, item alibi III 391 munere sic niveo lanae, si credere dignum est.

21. mille meae siculis errant i. m. a. Theocritis XI 34 βοτά χὶα βὸσκω. 'errant' autem cum securitate pascuntur. et quod ait agnas, et a sexu et ab aetate laudavit.

23. lac mihi non aestate novum n. f. d. multo melius quam Theocritus; ille enim ait XI 36 τυρός δ' οὐ λεὶπει μ' οὒτ' ἐν θὲρει οὒτ' ἐν ὀπὼρῃ sed caseus servari potest, nec mirum est, si quovis tempore quis habeat caseum; hoc vero laudabile est, si quis habeat lac novum, id est colustrum. quod neutri generis est; nam feminini esse penitus non potest. sane hunc versum male distinguens Vergiliomastix vituperat 'lac mihi non aestate novum, non frigore: defit', id est semper mihi deest.

24. Amphion dircaeus in A. A. Amphion et Zethus fratres fuerunt ex Jove et Antiopa; sed Zethus rusticus fuit, Amphion vero musicae artis peritus. sane Aracynthus mons est Thebanus: unde 'actaeo'litorali debemus accipere ut at procul in sola secretae Troades acta , non Atheniensi, licet Athenae primo Actis dictae sint. quamquam plerique 'Actaeo Aracyntho' Atheniensi accipiant, non quod Aracynthus apud Athenas est, sed ut ostendatur rustici imperitia. nam et Theocritus ad exprimendam rusticam simplicitatem multa aliter quam res habet, dicit. hac ratione potest et Oaxes I 65 Cretae fluvius accipi, cum non sit Cretae, sed, ut diximus, Scythiae.

25. nec sum adeo informis verecunde suam commemorat pulchritudinem: sic Cicero in Caeliana 3, 6 ut eum paeniteat non deformem esse natum, nam pulcherrinnum voluit dicere. In litore vidi cum p. v. s. al negatur hoc per rerum naturam posse fieri; sed Theocritum secutus est, qui hoc dicit de Cyclope. sed illic est excusatio, vel quia ingentem habet oculum Cyclops, vel quia filius Neptuni est. unde quia ait in litore', volunt quidam in aqua, a fluctibus derelicta in lacuna litoris, se eum videre potuisse: quam rem illud excludit 'cum placidum ventis staret mare'. sed ideo in mari imago non cernitur, quia non stat: quod si stet, potest etiam nobis imaginem reddere.

26. non ego Daphnim Daphnis fuit filius Mercurii, formosissimus puer, qui primus dicitur pastor fuisse.

27. Si numquam fallat imago nulla enim res ita decipit, quemadmodum imago: nam et in speculo contraria ostendit universa, et in aqua remum integrum quasi fractum videmus: quod etiam Cicero in Tusculanis plenius docet. 'te' autem 'iudice' ac si diceret, qui meam respuis pulchritudinem.

28. tibi sordida rura utinam libeat tibi mecum habitare rura tibi sordida, id est quae tu putas sordida; nam 'tibi' bis accipimus. sane melius 'habito illam rem', quam 'habito in illa re' dicimus; nam etiam principalitas verbi huius frequentativi accusativum regit, ut 'habeo illam rem': inde fit 'habito illam rem', non in illa re', ut 'habitare casas'.

29. figere cervos aut furcas, quae figuntur ad casae sustentationem, quae dictae sunt cervi ad similitudinem cornuum cervinorum: aut, quod melius est, 'figere cervos' venari et iaculari intellegamus, ut magis ad voluptatem eum quam ad laborem invitare videatur.

30. viridi hibisco ad hibiscum compellere, scilicet a lacte depulsos. hibiscus autem genus est herbae. et sic dixit 'hibisco' ad hibiscum, ut it clamor caelo, id est ad caelum.

31. imitabere pana canendo exemplo numinis in agris mecum poteris canere. nam. Pan deus est rusticus in naturae similitudinem formatus, unde et Pan dictus est, id est omne: habet enim cornua in radiorum solis et cornuum lunae similitudinem; rubet eius facies ad aetheris imitationem; in pectore nebridem habet stellatam ad stellarum imaginem; pars eius inferior hispida est propter arbores, virgulta, feras; caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem; fistulam septem calamorum habet propter harmoniam caeli, in qua septem soni sunt, ut diximus in Aeneide VI 646 septem discrimina vocum; καλαὺροπα habet, id est pedum, propter annum, qui in se recurrit. hic quia totius naturae deus est, a poetis fingitur cum Amore luctatus et ab eo victus, quia, ut legimus, V 69 omnia vincit Amor. ergo Pan secundum fabulas amasse Syringa nympham dicitur: quam cum sequeretur, illa implorato Terrae auxilio in calamum conversa est, quem Pan ad solacium amoris incidit et sibi fistulam fecit. sane sciendum, Pana' 'Pa' habere accentum; Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.

34. Nec te paeniterat calamo trivisse l. non tibi parumum videatur: Terentius at enim quantum hic operis fiat, paenitet, id est parum videtur. et notandum 'paeniteat trivisse' praeteritum pro praesenti positum usurpative, quod in defectivis licenter fit, ubi praesens non invenitur, ut quamquam animus meminisse horret. labellum inanissimam quidam temptant facere discretionem, ut virorum labra, mulierum labia dicantur.

35. quid non faciebat amyntas quemadmodum mihi non obsequebatur? et ex affectu alterius hunc cogit.

36. disparibus septem c. cicutis inaequalibus cannis: nam et harmonia inaequalis est. cicuta autem est quod est inter cannarum nodos. conpacta coniuncta, ut turrim conpactis trabibus quam eduxerat ipse.

38. et dixit moriens te n. h. i. s. commendat munus et ex eo, quod ei hereditarium datum est, et ex eo quod invidiam me ruit: nam res optimae et difficile donantur a vivis, et acceptae facile merentur invidiam.

40. nec tuta mini valle reperti c. commendat a difficultate: sic in primo reliquias Troia ex ardente receptas.

41. parsis etiam nunc p. a. qui habent adhuc maculas a prima aetate venientes: accessu enim temporis mutant colorem et eorum maculae esse gratiae minoris incipiunt. ergo aut hoc dicit: servo tibi capreolos, qui adhuc sunt pellibus albo sparsis: (aut) 'quos etiam nunc tibi servo' id est quos adhuc tibi servo, licet roger a Thestylide amica, quae eos a me cupit abducere. siccant sugunt.

43. orat abducere orat ut abducat: figuratum est, ut donat habere, id est donat ut habeat.

44. et faciet noluit dicere 'et faciam', ne quem amabat offenderet, si se velle dixisset dare alteri munus, quod ipsi praeparaverat.

45. huc ades o formose puer t. l. p. e. f. nymphae c calathis tantum honoris habet puero, ut ei dicat etiam numina obsecutura. sane 'calathis' graecum est; nam latine quasillum dicitur: Cicero in Philippicis III 4, 10 at vero inter quasilla penatur aurum.

46. candida nais vel pulchra, vel dea: nam dii umbris contrarii sunt, quas nigras esse constat. hint est V 56 candidus insuetum miratur limen Olympi.

47. pallentes violas amantum tinctas colore: Horatius et tinctus viola pallor amantium: unde non praeter affectionem amantis eos flores nymphas dicit offerre, qui sunt amantibus similes. sane Papaver, Narcissus, Anethus pulcherrimi pueri fuerunt quique in flores suorum nominum versi sunt: quos ei offerendo quasi admonet, nequid etiam hic tale aliquid umquam ex amore patiatur.

49. tum casia herba suavissimi odoris, ut sequentia indicant, quam Graeci κασὶαν dicunt. et sic dictum est 'tum casia atque aliis intexens suavibus herbis', ut in Sallustio leonem atque alias feras.

50. mollia luteola p. v. c. 'mollia vaccinia pingit', id est componit, 'de caltha luteola'. nam nisi 'luteola' septimus sit casus, non stat versus. 'mollia' autem tactus plumei scilicet. et hoc dicens ex colorum diversitate quaerit ornatum.

51. cana legam tenera lanuginme mala mala dicit Cydonea, quae lanuginis plena sunt: sed non praeter obliquitatem. nam ut in Aeneide X 325 diximus, apud Cretenses infamiae genus iuvenibus fuerat non amatos fuisse. et verecunde rem inhonestam supprimit, quam Theocritus aperte commemorat.

52. castaneasque nuces bene speciem addidit dicens 'castaneas': nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora. mea quas amaryllis amabat ne eas viles existimes, quas Amaryllis est amare dignata; nam apud illam in ingenti fuerunt honore.

53. cerea pruna aut cerei coloris, aut mollia: Horatius cerea Telephi laudas brachia. honos erit huic quoque p. si a dilectum fuerit, sicut castaneae in honore fuerunt amatae Amaryllidi.

54. o lauri licet Horatius dixerit depone sub lauru mea, melius tamen est iuxta secundam formam inflectere; nam melius sonat. proxima myrte vel vicina lauro, vel ad odorem proxima: potest enim utrumque intellegi.

55. sic positae quoniam s. m. o. quoniam permixtione vestra suavem odorem creatis.

56. rusiticus es Corydon arguit se stultitiae, quod eum se sperat placare muneribus, qui potest habere meliora: nam supra, ait 2 delicias domini.

57. Iollas vel ditior amator, vel eius dominus.

58. heu heu quid volvi misero mihi quomodo eum dicit discedere, quem supra cum eo diximus non fuisse? nam ait 4 solus montibus et silvis. sed ratione non caret. Epicurei enim dicunt, quod etiam Cicero tractat, geminam esse voluptatem, unam quae percipitur, et alteram imaginariam, scilicet eam quae nascitur ex cogitatione. unde ita debemus accipere, hunc usum per cogitationem illa imaginaria voluptate, qua et cernere et adloqui videbatur absentem. sed postquam obiurgatione sua in naturalem prudentiam est reversus, caruit utique illa imaginaria voluptate, ubi nunc sibi se offuisse dicit per hanc ratiocinationem 'rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas. floribus austrum quo facilius arescunt.

59. fontibus apros qui fontes puros caenosos efficiunt.

60. quem fugis a. d. iterum per phantasiam quasi ad praesentem loquitur. et quasi ille dixisset 'silvas', hic infert 'habitarunt di quoque silvas Dardaniusque Paris', etiam is habitavit silvas, qui de dearum pulchritudine iudicavit.

61. Pallas quas c. a. i. colat ideo dea arcium Minerva d dicitur, quod de capite Iovis nata est: sed quia dea est artium et ingenii, ideo ista finguntur: nihil enim excellentius est ingenio, quippe quo reguntur universa.

63. Torva leaena lupum s. Theocriti X 36 sunt isti versus. et bene se revocat ad rusticas comparationes, paene enim fuerat lapsus dicendo 'Pallas quas condidit arces'. 'leaena' autem dictum est sicut dracaena. et quod ait 'torva leaena lupum sequitur' verum est: nam necesse est ut veniente lupo adventus agnoscatur leonis.

65. Te Corydon o Alexi 'don o a' antibacchius est; sed 'o' brevis fit, quia vocalis vocalem sequitur: sic Homerus πλὰγχθη ἐπει Τροὶης.

65. Trahit sua quemque voluptas notatur a criticis, quod hanc sententiam dederit rustico supra bucolici carminis legem aut possibilitatem.

66. aratra iugo referunt s. Horatius videre fessos vomerem inversum boves collo trahentes languido. et hoc vult dicere: omnia excepto amore finiuntur.

67. et sol crescentes d. d. v. variavit, nam ait supra I 83 maioresque cadunt altis de montibus umbrae. 'duplicat' autem auget: Sallustius et Marius victus duplicaverat bellum.

68. me tamen urit amor cum iam calor sit solis exhaustus.

69. quae te dementia cepit id est cur amoribus vacas, cum multa sint, quae debeas in agro perficere?

70. semiputata tibi f. v. i. ulmo est plus est, quam si inputata diceret; tolerabilius enim. est non incipere aliquid, quam incepta deserere: hint est illud in primo 37 mene incepto desistere victam? item in georgicis III 519 atque opere in medio defixa reliquit aratra. sane geminam arguit neglegentiam, et quod semiputata vitis est, et quod frondosa ulmus; nam utrumque obest: unde est in georgicis II 410 bis vitibus ingruit umbra. et aut simpliciter intellegimus hunc locum, ut suam arguat neglegentiam: aut certe illud est: non mirum, me esse dementem, qui habeo vites semiputatas. nam in sacris dicitur, quod corripiatur furore qui sacrificaverit de vino, quod est de vitibus inputatis.

71. quin te quin immo. hortantis est. quorum indiget usus id est quae rusticus usus requirit. sane et 'eget illa re' dicimus, ut eget ille senatu, et 'eget illius rei': unde est 'indiget' nam et hoc utroque iungitur casui.

72. Detexere multum texere, finire, perficere; nam modo 'de' non minuentis est, sed augentis.

73. invenies alium si te hic. f. a. alium Alexin, id est alium puerum formosum, qui te minime spernat. et volunt quidam, hoc loco allegoriam esse antiquam in Augustum, ut intellegamus, invenies alium imperatorem, si te Augustus contemnit pro agris rogantem. sed melius simpliciter accipimus hunc locum: 'nam nihil habet, quod possit ad Caesarem trahi. illud vero paulo post paene aperte dicetur in Augustum Caesarem IX 5 quoniam Fors omnia versat.