Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Servius, Maurus Honoratus
Servii grammatici qui feruntur in Vergilii bucolica commentarii

Ecloga prima

1. Tityre tu patulae recubans sub tegmine fagi inducitur pastor quidam iacens sub arbore securus et otiosus dare operam cantilenae, alter vero quomodo cum gregibus ex suis pellitur finibus: qui cum Tityrum respexisset iacentem, ita locutus est. et hoc loco Tityri sub persona Vergilium debemus accipere; non tamen ubique, sed tantum ubi exigit ratio. Quod autem eum sub fago dicit iacere, allegoria est honestissima , quasi sub arbore glandifera, quae fuit victus causa: antea enim homines glandibus vescebantur, unde etiam fagus dicta est ἀπό τοῦ φαγεῖν. hoc videtur dicere: iaces sub umbra fagi in agris tuis, tuas retentans possessiones, quibus aleris, sicut etiam glandibus alebantur ante mortales. Tu patule patulum dicimus quod patet naturaliter, ut nares, arbor; patens vero est quod et aperitur et clauditur, ut ostium, oculi.

2. silvestrem musam id est rusticum carmen. tenui avena culmo, stipula, unde rustici plerumque cantare consuerunt: alibi III 27 stridenti miserum stipula disperdere carmen. dicendo autem 'tenui avena', stili genus humilis latenter ostendit, quo, ut supra dictum est, in bucolicis utitur. Meditaris quod Graeci μελετῶ dicunt, per antistoechon'meditor' dixerunt Latini: l enim et d interdum sibi invicem cedunt, unde et 'sella' pro sedda dicitur a sedendo.

4. Nos patriam fugimus plus est, quam si diceret 'relinquimus': sic Horatius Teucer Salamina patremque cum fugeret. Lentus otiosus, ut qui nunc lenti consedimus arvis.

5. Resonare docers Amaryllida s. id est carmen tuum de amica Amaryllide compositum doces silvas sonare. et melius est, ut simpliciter intellegamus: male enim quidam allegoriam volunt, tu carmen de urbe Roma componis celebrandum omnibus gentibus. plus enim stupet Meliboeus, si ille ita securus est, ut tantum de suis amoribus cantet.

7. Namque erit ille mihi semper deus et iteratio ipsa ex clusit adulationis colorem. 'semper' id est post mortem et dum vivit. alii enim imperatores post mortem in numerum referuntur deorum, Augustus templa vivus emeruit: Horatius praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per nomen ponimus aras. sic Lucanus de Nerone I 63 sed mihi iam numen.

8. Saepe tener nostrios ab ovilibus i. a. inbuere est proprie inchoare et initiare. nemo autem unam eandemque rem saepe inchoat. sed constat saepe pascua mutare pastores, sicut etiam in georgicis legimus III 342 itaque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis; tantum campi iacet: unde necesse est pastores totiens aras inbuere, quotiens mutaverint pascua. invenimus etiam apud antiquiores, inbuere esse non inchoare, sed perfundere et madefacere: secundum quod absolutus est sensus, ut sit 'saepe perfundet'.

9. errare pasci, ut II 21 mille meae Siculis errant in montibus agnae.

10. ludere scribere, ut carmina qui lusi pastorum: Horatius poscimur. siquid vacui sub umbra lusimus tecum. calamo agresti rustico stilo, sic supra 2 tenui avena.

11. non equidem i. m. m. ne frequens interrogatio felicitatis alienae ex invidia venire videatur. et dicit se admirari potius, quam invidere.

12. usque adeo turbatur agris turbamur sine ulla discretione culpae vel meriti. et invidiose tempora Augusti carpit latenter. sane vera lectio est 'turbatur', ut sit inpersonale, quod ad omnes pertinet generaliter: nam Mantuanorum fuerat communis expulsio. si enim 'turbamur' legeris, videtur ad paucos referri.

13. Protenus porro tenus, longe a finibus: unde et paulo post 64 at nos hinc alii sitientes ibimus Afros. Aeger et corpore et animo aeger dicitur, ut aegram nulli quondam flexere mariti. ago autem proprie: nam agi dicuntur pecora.

15. spem gregis id est marem et feminam: reparatio enim gregis in sexu utroque consistit. silice in nuda ad hoc pertinet praemissa dolentis interiectio: nam solent herbas substernere, ut ipse in georgicis dicit III 297 et multa duram stipula filicumque maniplis sternere. conixa pro eo, quod est 'enixa': nam hiatus causa mutavit praepositionem, sicut secludite curas pro 'excludite'.

16. si mens non laeva fuisset stulta, contraria. et sensus hic est: perdituros nos quandoque agros, res manifesta praedicebat, sed nosse mentis inprudentia nequivimus.

17. de caelo tactas memini p. q. mire compositum augurium: nam quercus in tutela Iovis est, et huius arboris fructu olim homines pascebantur. haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulminata, ut Cicero tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus, significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores: nam agri causa victus sunt, sicut olim quercus. quod autem ait 'tactas', ostendit temporale fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatae. et bene 'praedicere', quasi loqui et praedivinare, cum ita manifestum esse constet augurium.

18. da dic, sic econtra accipe nunc Danaum insidias, id est audi.

19. urbam quam dicunt romam quaeritur, cur de Caesare interrogatus, Romam, describat. et aut simplicitate utitur rustica, ut ordinem narrations plenum non teneat, sed per longas ambages ad interrogata descendat: aut certe quia nullus, qui continetur, est sine ea re, quae continet, nec potest ulla persona esse sine loco: unde necesse habuit interrogatus de Caesare locum describere, in quo eum viderat. est autem longum hyperbaton 'urbem quam dicunt Romam. hic ilium vidi Meliboee.'

20. stultus ego id est rusticus, qui nescivi iudicare. nostrae autem Mantuae. quo id est ad quam: nam adverbium posuit pro nomine, ut genus unde Latinum, id est a quo.

21. ovium teneros depellere fetus periphrasis agnorum.

22. sic canibus catulos similes sic matribus haedos n. s. p. c. m. s. vult urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam genere differre a ceteris civitatibus et esse velut quendam alterum mundum aut quoddam caelum, in qua deum Caesarem vidit. qui enim comparat cani catulum vel haedum capellae, magnitudinis facit, non generis differentiam; qui autem dicit, leo maior est cane, et generis facit et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe Roma fecit. putabam, inquit, ante, ita Romam comparandam esse aliis civitatibus, ut solet haedus caprae comparari; nam quamvis maior esset, tamen eam civitatem esse ducebam: nunc vero probavi eam etiam genere distare; nam est sedes deorum. hoc autem eum dicere, ille comprobat versus 'quantum lenta solent inter viburna cupressi': nam viburnum brevissimum est, cupressus vero arbor est maxima, hoc autem genus argumentationis et apud Aristotelem lectum est, et apud Ciceronem. componere comparare.

26. et quae tanta fuit Romam t. c. v. quae tanta'; ad magnum enim aliquid nimia necessitas venire compellit: unde quasi miratur hominem rusticum Romam videre potuisse.

27. libertas amor libertatis. et aliter dicit servus, libertatem cupio, aliter ingenuus: ille enim carere vult servitute, hic habere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Vergilius sub persona Tityri dicit se amore libertatis Romam venire compulsum, et item latenter carpit tempora, quibus libertas non nisi in urbe Roma erat. aut certe simpliciter intellegamus hoc loco Tityrum sicut pastorem locutum: nam ubique eum Theocritus mercennarium inducit, item Vergilius, ut IX 23 Tityre dum redeo, brevis est via, pasce capellas. quae sera tamen respexit inertem desidem, se non requirentem. nam culpat suam inertiam, quod non ante Romam ierit et sit usus puer libertate, qua uti coepit provectioris aetatis.

28. candidior postquam tondenti barba c. aut mutatio personae est, ut quendam rusticum accipiamus loquentem, non Vergilium per allegoriam; nam, ut diximus, XXVIII. annorum scripsit bucolica: aut certe est mutanda distinctio, ut sit non barba candidior, sed libertas; nam XXVIII annorum barbam potest quivis metere, sed non canam. et bene 'candidior libertas', ut intellegamus etiam ante in libertate, sed non tali fuisse Vergilium.

29. et longo post tempore venit, postquam nos amaryllis h. g. r. iungendum est hoc totum: nam duplici ratione tempus ostendit, quo eum libertas aspexerit, id est quando coepit secare barbam, et relicta Galatea Amaryllidis amore detineri. allegoricos autem hoc dicit, postquam relicta Mantua Romam me contuli: nam Galateam Mantuam vult esse, Romam Amaryllida. et bene tempora, quasi rusticus, computat a barbae sectione. longo post tempore aut archaismos est; antiqui enim 'post' 'ante' 'circum' etiam ablativo iungebant, quod hodie facere minime possumus: aut 'longopost' una pars est orationis, ut sit sensus, venit tempore longopost, sicut multominus, multomagis, postmodo: Horatius postmodo, quod mi obsit, clare multum que locuto. et 'longopost', ut postposita videatur esse praepositio et in unitatem coacta.

31. fatebor enim hoc per parenthesis dictum est.

32. nec spes libertatis erat nec cura peculi nec sperare poteram libertatem in oppressa civitate, nec habere curam patrimonii. 'peculi' autem aut antique dixit, quia omne patrimonium apud maiores peculium dicebatur a pecoribus, in quibus eorum con stabat universa substantia, unde etiam pecunia dicta est a peculio: aut certe et hoc ad morsum temporum pertinet; nam modo servi tantum peculium dicimus, ut invidiose patrimonium suum dixerit peculium, ac si servus esset, quia se diu apud Mantuam servisse memoravit. sane 'peculi' pro 'peculii' per synaeresin dictum est.

33. exiret victima saeptis saepta proprie sunt loca in campo Martio inclusa tabulatis, in quibus stans populus Romanus suffragia, ferre consueverat. sed quoniam haec saepta similia sunt ovilibus, duo haec invicem pro se ponuntur, ut hoc loco saepta pro ovilibus posuit, item Lucanus econtra II 197 et miserae maculavit ovilia Romae, Iuvenalis VI 529 antiquo quae proxima surgit ovili. sane 'pinguis' melius ad victimam, quam ad caseum refertur.

34. ingratae urbi quia cum alimenta civitatibus praestentur ex rusticorum labore, in his rustici et deridentur a civibus, et multa perdunt, et advectarum rerum pretia iniqua suscipiunt.

36. amarylli vocares 'Amarylli' vocativus Graecus est, qui brevis est, quotienscumque nominativus 'is' terminatur, ut 'Amaryllis' 'Pieris': Horatius dulcem quae strepitum Pieri temperas.

37. sua poma id est ipsius arboris poma propria. [quid vocares hoc Vergilii personae convenit. maesta amarylli quae nemine laetabatur poeta. cui pendere id est tibi: laudari a te non meruerunt.

38. Tityrus Vergilius. Pinus Roma.

39. fontes senatores. arbusta fructeta, id est scolastici. vocabant interro

40. servitio servitium est condicionis indicium. licebat id est nec deesse officio poteram.

42.Iuvenem Caesarem dicit Octavianum Augustum: decreverat enim senatus, nequis eum puerum diceret, ne maiestas tanti perii minueretur.

43.dies id est principia mensium, vel idus omnium mensium. fumant id est sacrificant.

44. responsum primus dedit id est permisit libere vivere. 'primus' autem ante quem nullus sit.

45.Pascite id est, ut ante soliti eratis, pueri, sic et mode pascite in pace.

46. fortunate senex non ad aetatem Vergilii refert, sed ad fortunam futuram, praesago usus verbo.

47. et tibi magna satis ordo est magna satis pascua'. quamvis lapis id est quamvis mons sit et lacus: nam a monte usque ad lacum et inde usque ad arborem quandam fuerat Arrio donata tua possessio.

48.pallus id est aequor. obducat id est tegat. iunco id est faeno vel fluvio Mincio.

49. Gravis accusatives pluralis, quasi graves.

51. inter flumina Padum et Mincium.

52. fontes sacros quia omnibus aquis nymphae sunt praesidentes. frigus opacum quia aestivo tempore sub umbra fit frigus. frigus opacum id est auras prosperas, vel pro nemore. opacum utrum 'opacis locis', incertum, an pro valde frigidum': nam unum frigus est hieme, alterum quo refrigeremur aestate.

53. ab limite limes est agri terminus. saepe subaudi 'fiat'.

54.hyblaeis Hybla, quae postea Megara, oppidum Siciliae: vel locus in Attica, ubi optimum mel nascitur. depasta florem depastum florem habens. salicti virgulti genus, eo quod salit et surgit cito. hic vocat rusticum ad dulcia, quae sunt in rebus, quibus delectatur.

55. somnum inire id est dormire.

56. frondator id est rusticus [vel quod de floribus nascitur]: nam tria, genera sunt frondatorum: frondator, qui arbores amputat, et, qui frondibus manipulos facit, hiemis tempore animalibus ad pastum offerendos, et qui manibus vitium folia avellit, quo ardor solis uvam maturiorem reddat. ad auras id est in die.

57. raucae id est βραγχὼδειες palumbes columbae, quas vulgus tetas vocat. et non dicuntur latine, sed multorum auctoritas latinum facit: Cicero in elegia, quae talia masta inscribitur iam mare Tyrrhenum longe penitusque palumbes reliquit.

58. gemere canere: proprie de turture. Turtur et masculino et feminino genere invenitur, ut aeria turtur cessabit', et Plautus tibi obustos turtures. ab ulmo dimes lignum est, quod sub vinea fit.

59. ante leves in aethere cervi id est avium ante cervi volabunt more et pisces sine aqua vivent, hoc est ante rerum natura mutabitur, quam nos Caesarem poterimus oblivisci.

60. freta maria. destituent relinquent.

61. pererratis errore confusis. amborum id est Germanorum et Persarum. exul id est Caesar, quod duce Caesare Germanis et Persis victis milites Ararim Germaniae flumen biberunt.

62. Ararim Arar fluvius Galliae, fluens in flumen Rhodanum; Tigris Armeniae fluvius; influens in Persicum sinum. itaque vult diversa inter se loca significare: dicit, prius Parthum ex Arare bibiturum, Germanum ex Tigride, quam sibi oblivionem futuram non divisi agri Caesaris beneficio.

63.illius id est Iulii Caesaris. LabaturA respuatur vel oblivioni tradatur.

64. sitientis ibimus afros tropus synecdoche: ab Afris enim Libyam, quae aqua indiget, intellegi vult.

65. Scythiam regio septentrionalis. et rapidum Cretae Oaxen hoc est lutulentum, quod rapit cretam. cretam terram albam dixit: nam Oaxes fluvius Mesopotamiae, qui rapiens velocitate sua albam terram turbulentus efficitur. vel Oaxes fluvius Scythiae: in Creta insula non est; sed est aqua cretei coloris. Oaxen Philisthenes sit Apollinis et Anchiales filium: hunc Oaxen in Creta oppidum condidisse, quod suo nomine nominavit, ut Varro ait quos magno Anchiale partus adducta dolore et geminis capiens tellurem Oeaxida palmis scindere dicta.

66. Penitus omnino. Divisos quia olim iuncta fuit orbi terrarum Britannia: est enim insula reposita in Oceano septentrionali, et a poetis alter orbis terrarum dicitur.

67. En ecce, umquam aliquando. 'en umquam' Vergilius alio loco dividit interposito verbo, ut infra in ipso libro VIII 7 en erit um quam ille dies, quod significat umquamne, aliquando.

68. Tuguri a tegendo dictum. Caespite id est terra cum propria herba evulsa. Culmen eo quod culmo tegitur.

69. post aliquot aristas post multa tempora. et quasi rusticus per aristas numerat annos: nam physica rusticanorum est in paleis et in messibus. mea regna id est ubi dominatus sum: vel senem se dicit agros suos recepturum.

70. impius miles iratus meliboeus impios milites dicit, seu quod agrum suum teneant, seu quod civile gesserint bellum. impius miles qui pro Antonio arma portavit. Impius m. quia bellacivilia gessit et desiderat. Impius m. hic Vergilius Octavianum Augustum laesit; tamen secutus est veritatem: nam miles portando arma et vincendo alios pietatem praetermittit. Novalia id est nova rura, quae per singulos annos novantur per semina. Habebit in spe ponitur.

71. en quo discordia c. ad quam miseriam.

73. insere sibimet ipsi imperat.

74. quondam felix quasi, iam diu ego felix fui aliquando in finibus vestris. hic videt se pastor exclusum esse, et invidet se non habere illud, quo Tityrus utitur. Dumosa id est drisidis, spinosa. pendere quia capra, cum pascitur in spinosa rupe pendet.

77. carmina n. c. quia non libet tristi canere, id est carenti possessione.

78. Cytisum genus fruticis vel herba, quae nascitur inter campos et silvas in Cytisa civitate. amaras quantum ad nostrum saporem; nam capris dulces sunt.

80. mitia natura, quae non remordent cum mordentur.

81. Castaneae id est mala. antiquiores* Molles id est maturae. et pressi c. l. id est casei copia aut lactis emulcti.

82. fumant id est ad vesperum, ad cenam praeparandam.

83. maioresque cadunt id est duplicantur, augentur umbrae, nox imminet.