De rosae liliique certamine
Poeta
Cyclica quadrifidis currebant tempora metis,
Vernabat vario tellus decorataque peplo.
Lactea cum roseis certabant lilia sertis,
Cum rosa sic croceo sermones prompserat ore:
Rosa
Purpura dat regnum, fit purpura gloria regni;
Regibus ingrato vilescunt alba colore.
Albida pallescunt misero marcentia vultu;
Puniceus color est toto venerabilis orbe.
Lilium
Me decus auricomum telluris pulcher Apollo
Diligit ac niveo faciem vestivit honore.
Quid, rosa, tanta refers pudibundo perlita fuco,
Conscia delicti? vultus tibi norme rubescit?
Rosa
Sum soror Aurorae, divis cognata supernis;
Et me Phebus amat, rutili sum nuncia Phebi;
Lucifer ante meum hilarescit currere vultum:
Ast mihi virginei decoris rubet alma venustas.
Lilium
Talia cur tumidis eructas verba loquelis,
Quae tibi dant meritas aeterno vulnere poenas?
Nam diadema tui spinis terebratur acutis:
Eheu – quam miserum laniant spineta rosetum
Ut quid deleras verbia, occata vetustas?
Rosa
Quae tu probra refers, plena sunt omnia laude:
Conditor omnicreans spina me sepsit acuta,
Muniit et roseos praeclaro tegmine vultus.
Lilium
Aureoli decoris mihi vertex comitur almus
Nec sum spinigera crudelis septa corona,
Profluit at niveis dulci lac ubere mammis:
Sic holerum dominam me dicunt esse beatam.
Poeta
Tunc Ver florigera iuvenis pausabat in herba:
Olli tegmen erat pictum viridantibus herbis,
Ipsius ad patulas redolebant balsama nares
Floripotensque caput sertis renitebat honoris.
Ver
Pignora cara mei, cur vos contenditis? inquit.
Gnoscite vos geminas tellure parente sorores.
Num fas germanas lites agitare superbas?
O rosa pulchra, tace: tua gloria claret in orbe;
Regia sed nitidis dominentur lilia sceptris.
Hinc decus et species vestrum vos laudat in aevum:
Forma pudicitiae nostris rosa gliscat in hortis,
Splendida Phebeo vos, lilia, crescite vultu;
Tu, rosa, martyribus rutilam das stemmate palmam,
Lilia, virgineas turbas decorate stolatas.
Poeta
Et tunc Ver genitor geminis dans oscula pacis
Concordat dulces patrio de more puellas.
Lilia tunc croceae dant oscula grata sorori,
Illa sed huic ludens spinetis ora momordit.
Lilia vernigenae ludum risere puellae,
Ambroseo bibulum potant et lacte rosetum.
At rosa puniceos calathis fert xenia flores
Ac niveam largo germanam ditat honore.