Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

VIII

Amor est affectio naturalis una de quatuor. Notae sunt: non opus est nominare. Quod ergo naturale est, iustum quidem foret primo omnium auctori deservire naturae. Unde et dictum est primum et maximum mandatum: DILIGES DOMINUM DEUM TUUM, etc.

Sed quoniam natura fragilior atque infirmior est, ipsi primum, imperante necessitate, compellitur inservire. Et est amor carnalis, quo ante omnia homo diligit seipsum propter seipsum. Nondum quippe sapit nisi seipsum, sicut scriptum est: PRIUS QUOD ANIMALE, DEINDE QUOD SPIRITUALE. Nec praecepto indicitur, sed naturae inseritur. Quis nempe carnem suam odio habuit? At vero si coeperit amor idem, ut assolet, esse profusior sive proclivior et, necessitatis alveo minime contentus, campos etiam voluptatis exundans latius visus fuerit occupare, statim superfluitas obviante mandato cohibetur, cum dicitur: DILIGES PROXIMUM TUUM SICUT TEIPSUM. Iustissime quidem, ut consors naturae non sit exsors et gratiae, illius praesertim gratiae, quae naturae insita est. Quod si gravatur homo fraternis, non dico necessitatibus subvenire, sed et voluptatibus deservire, castiget ipse suas, si non vult esse transgressor. Quantum vult, sibi indulgeat, dum aeque et proximo tantumdem meminerit exhibendum. Frenum tibi temperantiae imponitur, o homo, ex lege vitae et disciplinae, ne post concupiscentias tuas eas et pereas, ne de bonis naturae hosti servias animae, hoc est libidini. Quam iustius atque honestius communicas illa consorti, quam hosti, id est proximo? Et quidem si ex Sapientis consilio a voluptatibus tuis averteris et, iuxta doctrinam Apostoli, victu vestituque contentus, paulisper suspendere non gravaris amorem tuum a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, sane quod subtrahis hosti animae tuae, consorti naturae puto non gravaberis impertiri. Tunc amor tuus et temperans erit, et iustus, si quod propriis subtrahitur voluptatibus, fratris necessitatibus non negetur. Sic amor carnalis efficitur et socialis, cum in commune protrahitur.

Si autem dum communicas proximo, forte tibi defuerint et necessaria, quid facies? Quid enim, nisi ut cum omni fiducia postules ab eo qui dat omnibus affluenter et non improperat, qui aperit manum suam et implet omne animal benedictione? Dubium siquidem non est, quod adsit libenter in necessariis, qui plerisque et in superfluis non deest. Denique ait: PRIMUM QUAERITE REGNUM DEI ET IUSTITIAM EIUS, ET HAEC OMNIA ADICIENTUR VOBIS. Sponte daturum se pollicetur necessaria, superflua restringenti et proximum diligenti. Hoc quippe est quaerere regnum Dei et adversus peccati implorare tyrannidem, pudicitiae potius ac sobrietatis subire iugum, quam regnare peccatum in tuo mortali corpore patiaris. Porro autem et hoc iustitiae est, cum quo tibi est natura communis, naturae quoque cum eo munus non habere divisum.

Ut tamen perfecta iustitia sit diligere proximum, Deum in causa haberi necesse est. Alioquin proximum pure diligere quomodo potest, qui in Deo non diligit? Porro in Deo diligere non potest, qui Deum non diligit. Oportet ergo Deum diligi prius, ut in Deo diligi possit et proximus. Facit ergo etiam se diligi Deus, qui et cetera bona facit. Facit autem sic: qui naturam condidit, ipse et protegit. Nam et ita condita fuit, ut habeat iugiter necessarium protectorem, quem habuit et conditorem, ut quae nisi per ipsum non valuit esse, nec sine ipso valeat omnino subsistere. Quod ne sane de se creatura ignoret, ac perinde sibi, quod absit, superbe arroget beneficia creatoris, vult hominem idem conditor, alto quidem salubrique consilio, tribulationibus exerceri, ut cum defecerit homo et subvenerit Deus, dum homo liberatur a Deo, Deus ab homine, ut dignum est, honoretur. Hoc enim dicit: INVOCA ME IN DIE TRIBULATIONIS: ERUAM TE, ET HONORIFICABIS ME. Fit itaque hoc tali modo, ut homo animalis et carnalis, qui praeter se neminem diligere noverat, etiam Deum vel propter se amare incipiat, quod in ipso nimirum, ut saepe expertus est, omnia possit, quae posse tamen prosit, et sine ipso possit nihil.