Hic primum vide, quo modo, immo quam sine modo a nobis Deus amari meruerit, qui, ut paucis quod dictum est repetam, prior ipse dilexit nos, tantus, et tantum, et gratis tantillos, et tales, et quod in principio dixisse me memini, modum esse diligendi Deum, sine modo diligere. Denique cum dilectio quae tendit in Deum, tendat in immensum, tendat in infinitum, nam et infinitus Deus est et immensus , quisnam, quaeso, debeat finis esse nostri vel modus amoris? Quid quod amor ipse noster non iam gratuitus impenditur, sed rependitur debitus? Amat ergo immensitas, amat aeternitas, amat supereminens scientiae caritas; amat Deus, cuius magnitudinis non est finis, cuius sapientiae non est numerus, cuius pax exsuperat omnem intellectum: et vicem rependimus cum mensura? DILIGAM TE, DOMINE, FORTITUDO MEA, FIRMAMENTUM MEUM, ET REFUGIUM MEUM, ET LIBERATOR MEUS, et meum denique quidquid optabile atque amabile dici potest. Deus meus, adiutor meus, diligam te pro dono tuo et modo meo, minus quidem iusto, sed plane non posse meo, qui, etsi quantum debeo non possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis, numquam tamen prout dignus haberis. IMPERFECTUM MEUM VIDERUNT OCULI TUI, sed tamen IN LIBRO TUO OMNES SCRIBENTUR, qui quod possunt faciunt, etsi quod debent non possunt. Satis, quantum reor, apparet, et quonam modo Deus diligendus sit, et quo merito suo. Quo, inquam, merito suo: nam quanto, cui sane appareat? Quis dicat? Quis sapiat?
