Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

V

Intuens haec, credo, satis agnoscit, quare Deus diligendus sit, hoc est, unde diligi mereatur. Ceterum infidelis non habens Filium, nec Patrem perinde habet, nec Spiritum Sanctum. QUI enim NON HONORIFICAT FILIUM, NON HONORIFICAT PATREM QUI MISIT ILLUM, sed nec Spiritum Sanctum quem misit ille. Is itaque mirum non est, si quem minus agnoscit, minus et diligit. Attamen et ipse totum ei sese debere non ignorat, quem sui totius non ignorat auctorem. Quid ergo ego, qui Deum meum teneo vitae meae non solum gratuitum largitorem, largissimum administratorem, pium consolatorem, sollicitum gubernatorem, sed insuper etiam copiosissimum redemptorem, aeternum conservatorem, ditatorem, glorificatorem, sicut scriptum est: COPIOSA APUD EUM REDEMPTIO? Et item: INTROIVIT SEMEL IN SANCTA, AETERNA REDEMPTIONE INVENTA. Et de conservatione: NON RELINQUET SANCTOS SUOS; IN AETERNUM CONSERVABUNTUR. Et de locupletatione: MENSURAM BONAM, ET CONFERTAM, ET COAGITATAM, ET SUPEREFFLUENTEM DABUNT IN SINUM VESTRUM; et rursum: NEC OCULUS VIDIT, NEC AURIS AUDIVIT, NEC IN COR HOMINIS ASCENDIT, QUAE PRAEPARAVIT DEUS DILIGENTIBUS SE. Et de glorificatione: SALVATOREM EXSPECTAMUS DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM, QUI REFORMABIT CORPUS HUMILITATIS NOSTRAE, CONFIGURATUM CORPORI CLARITATIS SUAE; et illud: NON SUNT CONDIGNAE PASSIONES HUIUS TEMPORIS AD FUTURAM GLORIAM, QUAE REVELABITUR IN NOBIS; et iterum: ID QUOD IN PRAESENTI EST MOMENTANEUM ET LEVE TRIBULATIONIS NOSTRAE, SUPRA MODUM IN SUBLIMITATEM AETERNUM GLORIAE PONDUS OPERATUR IN NOBIS, NON CONTEMPLANTIBUS QUAE VIDENTUR, SED QUAE NON VIDENTUR.

Quid retribuam Domino pro omnibus his? Illum ratio urget et iustitia naturalis totum se tradere illi, a quo se totum habet, et ex se toto debere diligere. Mihi profecto fides tanto plus indicit amandum, quanto et eum me ipso pluris aestimandum intelligo, quippe qui illum non solum mei, sed sui quoque ipsius teneo largitorem. Denique nondum tempus fidei advenerat, nondum innotuerat in carne Deus, obierat in cruce, prodierat de sepulcro, redierat ad Patrem; nondum, inquam, commendaverat in nobis suam multam dilectionem, illam de qua iam multa locuti sumus, cum iam mandatum est homini diligere Dominum Deum suum toto corde, tota anima, tota virtute sua, id est, ex omni quod est, quod scit, quod potest. Nec tamen iniustus Deus, suum sibi vindicans opus et dona. Ut quid enim non amaret opus artificem, cum haberet unde id posset? Et cur non quantum omnino posset, cum nihil omnino nisi eius munere posset? Ad haec, quod de nihilo, quod gratis, quod in hac dignitate conditum est, et debitum dilectionis manifestius facit, et exactum iustiorem ostendit. Ceterum quantum putamus adiectum beneficii, cum homines et iumenta salvavit, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus? Nos dico, qui mutavimus gloriam nostram in similitudinem vituli comedentis fenum, peccando comparati iumentis insipientibus. Quod si totum me debeo pro me facto, quid addam iam et pro refecto, et refecto hoc modo? Nec enim tam facile refectus, quam factus. Siquidem non solum de me, sed de omni quoque quod factum est, scriptum est: DIXIT, ET FACTA SUNT. At vero qui me tantum et semel dicendo fecit, in reficiendo profecto et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura; nec tantum dura, sed et indigna. QUID ergo RETRIBUAM DOMINO PRO OMNIBUS QUAE RETRIBUIT MIHI? In primo opere me mihi dedit, in secundo se; et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo, et redditus, me pro me debeo, et bis debeo. Quid Deo retribuam pro se? Nam etiam si me millies rependere possem, quid sum ego ad Deum?