Contra quod plane fideles norunt, quam omnino necessarium habeant Iesum, et hunc crucifixum: dum admirantes et amplexantes supereminentem scientiae caritatem in ipso, id vel tantillum quod sunt, in tantae dilectionis et dignationis vicem non rependere confunduntur. Facile proinde plus diligunt, qui se amplius dilectos intelligunt: cui autem minus donatum est, minus diligit. Iudaeus sane, sive paganus, nequaquam talibus aculeis incitatur amoris, quales Ecclesia experitur, quae ait: VULNERATA CARITATE EGO SUM, et rursum: FULCITE ME FLORIBUS, STIPATE ME MALIS, QUIA AMORE LANGUEO. Cernit regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua; cernit Unicum Patris, crucem sibi baiulantem; cernit caesum et consputum Dominum maiestatis; cernit auctorem vitae et gloriae confixum clavis, percussum lancea, opprobriis saturatum, tandem illam dilectam animam suam ponere pro amicis suis. Cernit haec, et suam magis ipsius animam gladius amoris transverberat, et dicit: FULCITE ME FLORIBUS, STIPATE ME MALIS, QUIA AMORE LANGUEO.
Haec sunt quippe mala punica, quae in hortum introducta dilecti sponsa carpit ex ligno vitae, a caelesti pane proprium mutuata saporem, colorem a sanguine Christi Videt deinde mortem mortuam, et mortis auctorem triumphatum. Videt de inferis ad terras, de terris ad superos captivam duci captivitatem, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum. Advertit terram, quae spinas et tribulos sub antiquo maledicto produxerat, ad novae benedictionis gratiam innovatam refloruisse. Et in his omnibus, illius recordata versiculi: ET REFLORUIT CARO MEA, ET EX VOLUNTATE MEA CONFITEBOR EI, Passionis malis, quae de arbore crucis tulerat, cupit iungere et de floribus resurrectionis, quorum praesertim fragrantia sponsum ad se crebrius revisendam invitet.
Denique ait: ECCE TU PULCHER ES, DILECTE MI, ET DECORUS; LECTULUS NOSTER FLORIDUS. Quae lectulum monstrat, satis quid desideret aperit; et cum floridum nuntiat, satis indicat unde, quod desiderat, obtinere praesumat: non enim de suis meritis, sed de floribus agri, cui benedixit Dominus. Delectatur floribus Christus, qui in Nazareth et concipi voluit, et nutriri. Gaudet sponsus caelestis talibus odoramentis, et cordis thalamum frequenter libenterque ingreditur, quod istiusmodi refertum fructibus, floribus respersum invenerit: ubi suae videlicet aut Passionis gratiam, aut Resurrectionis gloriam sedula inspicit cogitatione versari, ibi profecto adest sedulus, adest libens. Monimenta siquidem Passionis, fructus agnosce anni quasi praeteriti, omnium utique retro temporum sub peccati mortisque imperio decursorum, tandem in plenitudine temporis apparentes. Porro autem Resurrectionis insignia, novos adverte flores sequentis temporis, in novam sub gratia revirescentis aestatem, quorum fructum generalis futura resurrectio in fine parturiet sine fine mansurum. IAM, inquit, HIEMS TRANSIIT, IMBER ABIIT ET RECESSIT, FLORES APPARUERUNT IN TERRA NOSTRA, aestivum tempus advenisse cum illo significans, qui de mortis gelu in vernalem quamdam novae vitae temperiem resolutus: ECCE, ait, NOVA FACIO OMNIA: cuius caro seminata est in morte, refloruit in resurrectione, ad cuius mox odorem in campo convallis nostrae revirescunt arida, recalescunt frigida, mortua reviviscunt.
Horum ergo novitate florum ac fructuum, et pulchritudine agri suavissimum spirantis odorem, ipse quoque Pater in Filio innovante omnia delectatur, ita ut dicat: ECCE ODOR FILII MEI, SICUT ODOR AGRI PLENI, CUI BENEDIXIT DOMINUS. Bene pleni, de cuius plenitudine omnes accepimus. Sponsa tamen familiarius ex eo sibi, cum vult, flores legit, et carpit poma, quibus propriae aspergat intima conscientiae, et intranti sponso cordis lectulus suave redoleat. Oportet enim nos, si crebrum volumus habere hospitem Christum, corda nostra semper habere munita fidelibus testimoniis, tam de misericordia scilicet morientis quam de potentia resurgentis, quomodo David aiebat: DUO HAEC AUDIVI, QUIA POTESTAS DEI EST, ET TIBI, DOMINE, MISERICORDIA. Siquidem utriusque rei TESTIMONIA CREDIBILIA FACTA SUNT NIMIS, Christo utique moriente propter delicta nostra, et resurgente propter iustificationem nostram, et ascendente ad protectionem nostram, et mittente Spiritum ad consolationem nostram, et quandoque redituro ad consummationem nostram. Nempe in morte misericordiam, potentiam in resurrectione, utramque in singulis exhibuit reliquorum.
Haec mala, hi flores, quibus sponsa se interim stipari postulat et fulciri, credo sentiens facile vim in se amoris posse tepescere et languescere quodammodo, si non talibus iugiter foveatur incentivis, donec introducta quandoque in cubiculum, diu cupitis excipiatur amplexibus, et dicat: LAEVA EIUS SUB CAPITE MEO, ET DEXTERA EIUS AMPLEXATA EST ME. Sentiet quippe tunc et probabit universa dilectionis testimonia, quae in priori adventu, tamquam de sinistra dilecti, acceperat, prae multitudine dulcedinis amplexantis dexterae contemnenda, et omnino iam quasi subtus habenda. Sentiet quod audierat: CARO NON PRODEST QUIDQUAM; SPIRITUS EST QUI VIVIFICAT. Probabit quod legerat: SPIRITUS MEUS SUPER MEL DULCIS, ET HEREDITAS MEA SUPER MEL ET FAVUM. Quod vero sequitur: MEMORIA MEA IN GENERATIONE SAECULORUM, hoc dicit quia, quamdiu stare praesens cernitur saeculum, in quo generatio advenit et generatio praeterit, non deerit electis consolatio de memoria, quibus nondum de praesentia plena refectio indulgetur. Unde scriptum est: MEMORIAM ABUNDANTIAE SUAVITATIS TUAE ERUCTABUNT, haud dubium, quin hi, quos paulo superius dixerat: GENERATIO ET GENERATIO LAUDABIT OPERA TUA. Memoria ergo in generatione saeculorum, praesentia in regno caelorum: ex ista glorificatur iam assumpta electio, de illa interim peregrinans generatio consolatur.