Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

I

Vultis ergo a me audire quare et quo modo diligendus sit Deus. Et ego: Causa diligendi Deum, Deus est; modus, sine modo diligere. Est ne hoc satis? Fortassis utique, sed sapienti. Ceterum si et insipientibus debitor sum, ubi sat est dictum sapienti, etiam illis gerendus mos est. Itaque propter tardiores idem profusius quam profundius repetere non gravabor. Ob duplicem ergo causam Deum dixerim propter seipsum diligendum: sive quia nihil iustius, sive quia nil diligi fructuosius potest. Duplicem siquidem parit sensum, cum quaeritur de Deo, cur diligendus sit. Dubitari namque potest quid potissimum dubitetur: utrumnam quo suo merito Deus, aut certe quo nostro sit commodo diligendus. Sane ad utrumque idem responderim, non plane aliam mihi dignam occurrere causam diligendi ipsum, praeter ipsum. Et prius de merito videamus.

Multum quippe meruit de nobis, qui et immeritis dedit seipsum nobis. Quid enim melius seipso poterat dare vel ipse? Ergo si Dei meritum quaeritur, cum ipsum diligendi causa quaeritur, illud est praecipuum: quia IPSE PRIOR DILEXIT NOS. Dignus plane qui redametur, praesertim si advertatur quis, quos quantumque amaverit Quis enim? Non is cui omnis spiritus confitetur: DEUS MEUS ES TU, QUONIAM BONORUM MEORUM NON EGES? Et vera huius caritas maiestatis, quippe non quaerentis quae sua sunt. Quibus autem tanta puritas exhibetur? CUM ADHUC, inquit, INIMICI ESSEMUS, RECONCILIATI SUMUS DEO. Dilexit ergo Deus, et gratis, et inimicos. Sed quantum? Quantum dicit Ioannes: SIC DEUS DILEXIT MUNDUM, UT UNIGENITUM DARET; et Paulus: QUI PROPRIO, ait, FILIO NON PEPERCIT, SED PRO NOBIS TRADIDIT ILLUM; ipse quoque Filius pro se: MAIOREM, inquit, CARITATEM NEMO HABET, QUAM UT ANIMAM SUAM PONAT QUIS PRO AMICIS SUIS. Sic meruit iustus ab impiis, summus ab infirmis omnipotens. Sed dicit aliquis: Ita quidem ab hominibus; sed ab angelis non ita. Verum est, quia necesse non fuit. Ceterum qui hominibus subvenit in tali necessitate, servavit angelos a tali necessitate; et qui, homines diligendo, tales fecit ne tales remanerent, ipse aeque diligendo dedit et angelis, ne tales fierent.