Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

XIII

Ceterum servus et mercenarius habent legem non a Domino, sed quam ipsi sibi fecerunt, ille Deum non amando, iste plus aliud amando. Habent, inquam, legem non Domini, sed suam, illi tamen, quae Domini est, subiectam. Et quidem suam sibi quisque legem facere potuerunt; non tamen eam incommutabili aeternae legis ordini subducere potuerunt. Tunc autem dixerim quemque sibi fecisse suam legem, quando communi et aeternae legi propriam praetulit voluntatem, perverse utique volens suum imitari Creatorem, ut sicut ipse sibi lex suique iuris est, ita is quoque seipsum regeret, et legem sibi suam faceret voluntatem. Grave utique et importabile iugum super omnes filios Adam, heu! inclinans et incurvans cervices nostras, adeo ut vita nostra inferno appropinquarit. INFELIX EGO HOMO, QUIS ME LIBERABIT DE CORPORE MORTIS HUIUS, quo utique premor et paene opprimor, ita ut, NISI QUIA DOMINUS ADIUVIT ME, PAULO MINUS HABITASSET IN INFERNO ANIMA MEA! Sub hoc onere gravatus gemebat qui dicebat: QUARE POSUISTI ME CONTRARIUM TIBI, ET FACTUS SUM MIHIMETIPSI GRAVIS? Ubi dixit: FACTUS SUM MIHIMETIPSI GRAVIS, ostendit quod lex ipse sibi esset, nec alius hoc quam sibi ipse fecisset. Quod autem, loquens Deo, praemisit: POSUISTI ME CONTRARIUM TIBI, Dei se tamen non effugisse legem indicavit. Hoc quippe ad aeternam iustamque Dei legem pertinuit, ut qui noluit suaviter regi, poenaliter a seipso regeretur, quique sponte iugum suave et onus leve caritatis abiecit, propriae voluntatis onus importabile sustineret invitus. Miro itaque et iusto modo aeterna lex fugitivum suum et posuit eidem ipsi contrarium, et retinuit subiectum, dum videlicet nec iustitiae pro meritis legem evasit, nec tamen cum Deo in sua luce, in sua requie, in sua gloria remansit, subiectus potestati et submotus felicitate. Domine Deus meus, CUR NON TOLLIS PECCATUM MEUM, ET QUARE NON AUFERS INIQUITATEM MEAM, ut, abiecta gravi sarcina propriae voluntatis, sub levi onere caritatis respirem, nec iam servili timore coercear, nec mercenaria cupiditate illiciar, sed agar Spiritu tuo, spiritu libertatis, quo aguntur filii tui, qui testimonium reddat spiritui meo, quod et ego sim unus ex filiis, dum eadem mihi lex fuerit quae et tibi, et sicut tu es, ita et ipse sim in hoc mundo? Hi siquidem qui hoc faciunt quod ait Apostolus: NEMINI QUIDQUAM DEBEATIS, NISI UT INVICEM DILIGATIS, procul dubio sicut Deus est, et ipsi sunt in hoc mundo, nec servi aut mercenarii sunt, sed filii.