Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

X

Felix qui meruit ad quartum usque pertingere, quatenus nec seipsum diligat homo nisi propter Deum. IUSTITIA TUA, DEUS, SICUT MONTES DEI. Amor iste mons est, et mons Dei excelsus. Revera MONS COAGULATUS, MONS PINGUIS. QUIS ASCENDET IN MONTEM DOMINI? QUIS DABIT MIHI PENNAS SICUT COLUMBAE, ET VOLABO ET REQUIESCAM? Factus est in pace locus iste, et habitatio haec in Sion. HEU MIHI, QUIA INCOLATUS MEUS PROLONGATUS EST! Caro et sanguis, vas luteum, terrena inhabitatio quando capit hoc? Quando huiuscemodi experitur affectum, ut divino debriatus amore animus, oblitus sui, factusque sibi ipsi tamquam vas perditum, totus pergat in Deum et, adhaerens Deo, unus cum eo spiritus fiat et dicat: DEFECIT CARO MEA ET COR MEUM; DEUS CORDIS MEI, ET PARS MEA DEUS IN AETERNUM? Beatum dixerim et sanctum, cui tale aliquid in hac mortali vita raro interdum, aut vel semel, et hoc ipsum raptim atque unius vix momenti spatio, experiri donatum est. Te enim quodammodo perdere, tamquam qui non sis, et omnino non sentire teipsum, et a temetipso exinaniri, et paene annullari, caelestis est conversationis, non humanae affectionis. Et si quidem e mortalibus quispiam ad illud raptim interdum, ut dictum est, et ad momentum admittitur, subito invidet saeculum nequam, perturbat diei malitia, corpus mortis aggravat, sollicitat carnis necessitas, defectus corruptionis non sustinet, quodque his violentius est, fraterna revocat caritas. Heu! Redire in se, recidere in sua compellitur, et miserabiliter exclamare: DOMINE, VIM PATIOR; RESPONDE PRO ME, et illud: INFELIX EGO HOMO, QUIS ME LIBERABIT DE CORPORE MORTIS HUIUS?

Quoniam tamen Scriptura loquitur, Deum omnia fecisse propter semetipsum, erit profecto ut factura sese quandoque conformet et concordet Auctori. Oportet proinde in eumdem nos affectum quandocumque transire, ut quomodo Deus omnia esse voluit propter semetipsum, sic nos quoque nec nosipsos, nec aliud aliquid fuisse vel esse velimus, nisi aeque propter ipsum, ob solam ipsius videlicet voluntatem, non nostram voluptatem. Delectabit sane non tam nostra vel sopita necessitas, vel sortita felicitas, quam quod eius in nobis et de nobis voluntas adimpleta videbitur, quod et quotidie postulamus in oratione, cum dicimus: FIAT VOLUNTAS TUA, SICUT IN CAELO, ET IN TERRA. O amor sanctus et castus! O dulcis et suavis affectio! O pura et defaecata intentio voluntatis, eo certe defaecatior et purior, quo in ea de proprio nil iam admixtum relinquitur, eo suavior et dulcior, quo totum divinum est quod sentitur! Sic affici, deificari est. Quomodo stilla aquae modica, multo infusa vino, deficere a se tota videtur, dum et saporem vini induit et colorem, et quomodo ferrum ignitum et candens igni simillimum fit, pristina propriaque exutum forma, et quomodo solis luce perfusus aer in eamdem transformatur luminis claritatem, adeo ut non tam illuminatus quam ipsum lumen esse videatur, sic omnem tunc in sanctis humanam affectionem quodam ineffabili modo necesse erit a semetipsa liquescere, atque in Dei penitus transfundi voluntatem. Alioquin quomodo omnia in omnibus erit Deus, si in homine de homine quidquam supererit? Manebit quidem substantia, sed in alia forma, alia gloria aliaque potentia. Quando hoc erit? Quis hoc videbit? Quis possidebit? QUANDO VENIAM, ET APPAREBO ANTE FACIEM DEI? Domine Deus meus, TIBI DIXIT COR MEUM: EXQUISIVIT TE FACIES MEA; FACIEM TUAM, DOMINE, REQUIRAM. Putas videbo templum sanctum tuum?

Ego puto non ante sane perfecte impletum iri: DILIGES DOMINUM DEUM TUUM EX TOTO CORDE TUO, ET EX TOTA ANIMA TUA, ET EX TOTA VIRTUTE TUA, quousque ipsum cor cogitare iam non cogatur de corpore, et anima eidem in hoc statu vivificando et sensificando intendere desinat, et virtus eiusdem relevata molestiis, in Dei potentia roboretur. Impossibile namque est tota haec ex toto ad Deum colligere, et divino infigere vultui, quamdiu ea huic fragili et aerumnoso corpori intenta et distenta necesse est subservire. Itaque in corpore spirituali et immortali, in corpore integro, placido placitoque, et per omnia subiecto spiritui, speret se anima quartum apprehendere amoris gradum, vel potius in ipso apprehendi, quippe quod Dei potentiae est dare cui vult, non humanae industriae assequi. Tunc, inquam, summum obtinebit facile gradum, cum in gaudium Domini sui promptissime et avidissime festinantem nulla iam retardabit carnis illecebra, nulla molestia conturbabit. Putamusne tamen hanc gratiam vel ex parte sanctos Martyres assecutos, in illis adhuc victoriosis corporibus constitutos? Magna vis prorsus amoris illas animas introrsum rapuerat, quae ita sua corpora foris exponere et tormenta contemnere valuerunt. At profecto doloris acerrimi sensus non potuit nisi turbare serenum, etsi non perturbare.