Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Radbodo di Utrecht
Egloga ecclesiastica

Egloga ecclesiastica Ratbodi Sanctae Traiectensis Ecclesiae famuli de virtutibus beati Lebuini et de sancto Nomine eius quod non sine quodam futurorum praesagio Sortitus esse creditur.

Inclitus Anglorum veniens Lebuinus ab oris
Sacris virtutum remis et remige Christo
Saeva procellosi compressit flumina Hreni.
Cuius forte gravi turgebant hostia flatu
Exagitata feris persaepe aquilonibus ante,
Atque ea divinae fuerant sic invia navi;
Sed postquam sanctus rabidas perflarier undas
Caelitus emisso semel impetravit ab austro,
Corruit immitis Boreas, moxque aequore tuto
Suscepit placidus pacis navigia Hrenus.
Haec ubi successu portum petiere secundo,
Urbis in antiquae perfixa est ancora glebis
Et lapidis firmata situ, ne forte solutas
Turbine quassaret rursus vis horrida puppes.
Tum vero insignem mirata est terra colonum
Condemnare suas caelesti fomite messes
Ac male nata solo divinis urere flammis,
Hos allegoricis decernere vitibus agros,
Illos sinceri sulcis addicere farris,
Arboribus quosdam fidei exercere locandis,
Qui sua vicino collustrent germina caelo.
Cernere erat steriles splendescere floribus herbas
Fecundumque nemus fruges nutrire salutis,
Nil non proficuum campos redolere per omnes,
Postquam diva seges felicibus haeserat arvis.
Haec typice noster gessit Lebuinus, amice,
Si bene perpendis, quid spiritus innuat odis:
Nam pepigit vites, cum multos codicis almi
Ornavit gemmis (vinum hinc potare salubre est);
Triticeam posuit messem, cum pectora munda
Esse dedit castumque deo subnexuit agmen;
Porro autem arboreas studuit plantare novellas,
Robora cum fidei statuit, cum pacis olivam
Crescere, cum fructus fecit pollere perennes.
Iure igitur summo a nobis tractatur amore,
Iure illi venerandus honos impenditur, altor
Qui probitatis erat verique assertor opimus,
Errorum domitor, vitii calcator avari,
Arca pudicitiae, frugi quoque virginis aula,
Virtutum turris, pacis seu lucis oliva,
Postremo ipsius, quam carmina cuncta verentur
Et quae terreno spoliat se dapsilis auro
Quaeque deo cognata mori pro fratribus optat,
Virtutis cum spe aeternae custodia vitae.
Ergo tibi, prudens lector, tibi consule, quaeso,
Et mecum sancto domini sollemnia vota
Ne tardes offene, virum hunc quia diligit omnis
Dilectus Christo. Christum nam diligit ipse
Atque ipsum Christus; flagrans amor ardet utrimque
Sed Christi de parte magis, minus est quia totum
Quod mortalis agit, superant divina caducum.
Nos quoque, quos semper famulos Lebuinus habebit,
Nos quia semper amat, devote hunc semper amemus
Suavibus et modulis Christi cantemus amicum;
Ipsius et nomen Latio sermone canatur,
Quale sonat toto divisus ab orbe Britannus.
Namque illic puerum dixere crepundia parvum
Liafwin, quod sacrum posthac baptisma probavit
Decrevitque deo dulce et memorabile nomen.
Nam si vertatur, quod Liafwin cuna sonabat,
'Carus amicus' erit; sed verbum augere necesse est:
Cuius, sive cui – melius quid convenit istic,
Quam si lege metri 'Christo' 'Christi' ve subaudis?
Haec duo si copules, sancti vocitamen adimples
Atque in utroque places, cum te Romanus et Anglus
Audiat exultans laudetque idioma docentem,
Quod patrium armatos, translatum pascit inermes.
Ecce autem cohibere monent fastidia carmen,
Ne Musis doctas laedam ruralibus aures;
Quod facile stipulis, cum quiddam garrio, nostris
Accidit, Arcadici quae rudunt more peculii.
Vixque aliquis curet calcem exspectare canoris,
Cui neque saltem obolo primordia digna videntur.
Sed refert, quid quisque canat: nos otia foeda
In melius mutasse rati, spirantis amomi
Palmarumque inopes, Silvano extorsimus algam,
Quam, Lebuine, vides, sacer ac memorande sacerdos.
Hanc precor ut, Christum recolens nil fastibus usum
Pallentis viduae potius cessisse minutis,
Gratam habeas precibusque tuis mea vincula solvas
Et vera facias post diversoria carnis
Libertate frui sacris cum coetibus agni.