Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Pascasio Radberto
Ecloga duarum Sanctimonialum

Egloga duarum Sanctimonialium uno favoris planctu conplosa. Quas adalhardus velud unam sibi in coniugium vice Christi ecclesiam enutrisse, aliam vero ex eadem secundum monasticam disciplinam miro libramine admodum genuisse peroratur. Quarum quoque unam propter candorem vultus Galatheam vocari, porro aliam propter amorem caritatis Fillidis nomine consecrasse taxatum iri non ambigitur

Galathea Plangite, queso, viri, mecum pie plangite patrem,
Omnis et inploret veniam provectior aetas.
Spargite humum lacrimis, conponite floribus arvam
Patris ad excubias; hinc fletibus omnia sudent.
Officio linguae prodant sic corda vagitus,
Ut passim resonent etiam simul astra mugitum.
Rustica concelebret Romana Latinaque lingua,
Saxo quibus pariter plangens pro carmine dicat.
Vertite huc cuncti, cecinit quam maximus ille:
Et tumulum facite et tumulo superaddite carmen.
Membra beata senis celebri conferte locello,
Qui nobis studuit venas aperire calentes.
Huius ad exequias clerus cum mixta caterva
Vocibus alternis divina poemata narrent:
Pastores, fuerit quod magnus, versibus edant,
Formosi pecoris custos formosior ipse,
Vulgus et econtra resonet: “Deus, alme creator,
Da veniam famulo: paradysi regna precamur,
Et petimus: miserere seni, miserere tuorum;
Tu quam dignus erat misereri, denique nosti”.
Hinc, rogo, cordis amorque dolor gemitusque resultet,
Hinc pueri virtute, senes de nomine certent.

Fillis Quis, rogo, non plangat hominem super astra levatum
In cineres redigi, quam duro marmore tegi?
Cuius in orbe volat virtutum fama per omnes,
Prosapies augustorum est quod vermibus esca?
Heu, quid hinc facimus miseri sub morte locati?
Ploramus, gemimus – sed nec revocare valemus.
Ergo vocatur: abest – sed nec exaudit amantes.
Pectora rumpuntur, lacerantur viscera luctu –
Ille nec exaudit lacrimas nec threna dolentum.
Et quia torquemur, laceramur corde tumultu –
Luctus adest animis nec mors surdissima curat.
Pulveream servamus hinc de corpore glebam –
Clarus at ille choro laetatur ad astra relatus.
Unde velim: virtute, viri puerique puellae,
Plangite, corde pio salsos producite fontes,
Ut, quia tristis origo dedit, quod patimur omnes,
Atque una ex antiquo est haec natura priorum,
Una sit et cunctis etiam conpassio mentis.
Mesticiae, fletus, lacrimae simul aethera pulsent;
Hinc inde unus in ora fluat fletus monachorum.

Galathea Oro: senem senior tumulo, Corbeia, condas;
Porro minor ego mox tali viduata patrono
Vocibus alternis gemitum pro carmine pangam.
Quam dudum generans felix felicem mater ab uno
Atque tuo vocitans pridem de nomine faris:
“O formosa ego, tu mihi nunc eris alter in evum.”
Quam fundavit ovans manibus ter ille beatus
Plura salutiferis tribuens oracula verbis.
Nam quo tunc demon seviebat, iniqua potestas
Et cultus fani totam fedaverat arvam,
Vertit aras, pecudum sacravit ovilia Christi.
Funditus inde procul luci radice recisa,
Sancta locavit ibi monachis caenobia plena.

Fillis O felix nimium , quos cogor inire dolores.
Munere divino, quamvis comulentur opima
Ambianense prius, qui dum meruisse videris
Corbeio preesse gregi, sanctissime pastor,
Te patrem esse novit etiam Saxonica cespis,
Ut commissa deo duplicata talenta reportes.
Sed tu, mors male fida venenis, parcere nescis
Ulli nec nobis; nec tu quoque munera curas.
Nescis amare viros, nescis servare patronos:
Omnibus una manes sors inrevocabilis horae.
Quae nobis stimplo rapuisti morte beatum
Illum, quem pariter querelosis vocibus omnes
Plangimus ac gemimus, flemus, lacrimamus, amamus:
Sed nescis, misera, miseris miserans misereri.
Proh dolor, ecce trahis omnes sic invida tecum,
Ut, quicquid iam viximus actenus, omnia sorbas.

Galathea Tum veneranda soror, nostrum parvissima, dixit:
O verbo quam mitis erat blandusque magister.
Cur nos tam subito liquisti valde tenellos?
Tu siquidem moreris semper per saecula felix,
Sed ego virgo ferox, multis sanguinea bellis
Ymbrifero post te lacrimarum fonte madesco
Atque sub ingenti gemitu rea pectora tundo;
Hinc faciem guttis diluo salsis maculosam –
Quamvis nigra meis maculis sim et fusca venenis,
Ut niveo vultu respersa colore rosarum
Flavescam, niteam, flagrem simul atque madescam
Atque, tui nimium felix, in tempore plangam,
Quamdiu maneat flebilis pars ultima vitae.

Fillis Tum quoque mater ait, cuius de nomine dicta:
'Non me tu lacrimis vinces aut fletibus umquam,
Non cantus resonare leves, non pandere vota.
Unde velim: tu misce favos, ego floribus ornem;
Tu quoque pallentes violas, ego lilia carpam
Et superaspergam tumulum quam suavibus herbis;
Hic quoniam condignus erat muneribus istis,
Dilicias nobis qui multas prestitit ipse
Et totam roseo te pinxit sanguine Christi.
Esaias vatis quod iam predixerat olim:
Sancta tibi hinc veniunt plaudentia ligna decoris,
Exultant inibi myrtus, abies sive pinus,
Vitis et uva, nitens etiam pinguescit oliva,
Ac tamquam paradysus et hortus diliciarum
Inriguis nutriris aquis de vertice caeli.
Quae fueras regio sterelis, descensus Averni –
Porta poli iam facta pates sive ianua vitae.
Nec valet equiperare prior perfidia mortis
Tam celerem cursum, quo nunc gloriosa
Iam caput excelsa caelorum sidera tangis
Atque nitore tuo nimium splendescis in orbe,
Vel citius qua nulla prior nutrix monachorum
Cardine sub quadro poterit fecundior esse.
Unde, soror, facias planctum pro carmine, posco:
Octoginta pater quod vix conpleverat annos
Et necdum tua forte manarunt ubera lacte.
En subito periit vel fracta est idria fontis.

MictonConsilium patriae, Christi sapientia plenus.

Galathea A mater, subnixa deo tum filia dixit,
Quid tantos renovare velis narrando dolores
Aut memorare diei, qua nec sevior ulla
Vel fuit, esse potest poteritque aut esse futura?
Quae simul abstraxit nobis pereunte patrono
Omne decus vitae virtutum vota recidens.
Heu nos quam miseri, absentes qui vivimus illo,
Quod sumus in nimium depressi sorte maligna,
Qui pariter caelum nequivimus ire locati;
Cum quo namque mori melius quam vivere duxi.

Fillis Quapropter, populi, Christi quos abluit unda,
Flumineos latices producite pectoris imo
Virgineumque meum plangamus sorte maritum,
Prudentem, sobrium, castum, caritate repletum,
Mansuetum, humilem nec non iustum atque benignum,
Nobilitate probum, quo nec sapientior ullus;
Cuius in eloquio micuit sapientia Christi,
Fons patuit saliens vitae, doctrina salutis.
Moribus insignis, virtutum dogmate plenus,
Mitis, pacificus, clemens et valde modestus –
Ista fuere sui, velim cognoscas, praedia iuris,
Ista meae redolent viritim sponsalia dotis.
Unde beatus amor tantum mihi crescit in illo,
Quantum vere novo se mundus floribus auget.
Sed proinde magis luctus successit in horis,
Quod nimium fraglet in eo insaciabilis ardor
Et quod nulla mei sit abhinc medicina doloris,
Si non vel liceat mihi sanctum pangere nomen.

Ad quod quam nimium felix Galathea fatetur:
Galathea Incipe sollicitos tales iam ponere questus.
Forte mirantur enim tanto pro funere Musae
Et stupefacta suos liquerunt carmina melos.
Omnia congemuere tuis – et saxea – threnis.
O si', inquit, 'veniat tunc ille recursus amoris –
Quae tantis in eo lacrimarum cogimur undis,
Ut tandem renovemur eius dulcedinis austu.
Interdum manibus iunctis pergamus ad arcem,
Ad thalamos regni, quo dudum nos vocat idem.
Ethereis pascamur eo quam perpete campis,
Quo meruit senior felix intrare Menalcha,
Qui nostros secum quam longe duxit amores
Et trahit e nostris post se suspiria fibris.

Fillis Illo etenim voti debentur iura coire,
Quamquam adeo nobis media est via triste sepulchrum.
Sed si constanter petimus, pulsamus, quaerimus, inquam,
Post cineres quin, haud dubium, veniamus ad urbem,
Qua pietas, bonitas, pax, lux, opulentia regnant;
Laetitiae, fructus, requies et gaudia fulgent;
Omne bonum renitet, dulcis concordia mulcet;
Gloria, laus et honor uno de fonte manantur;
Vita perennis ovat, virtutum pascua florent;
Angelicae gratulantur oves, caelestia vernant;
Premia perpetuis firmantur denique donis,
Quod deus semper adest presens, reserantur opima
Inter apostolicas patriarcharumque cohortes;
Spirat odor quam dulcis suavior omnibus herbis;
Martyrio splendente choro muscosa patescunt;
Castra prophetarum redolent dulcedinis austu;
Candida virgineo flavescunt agmina flore:
Omnia concelebrant inibi pia gaudia passim
Et resonant omnes uno de corde canentes
Mellifluas voces in talia carmine quisque.

Galathea Desine plura, soror tum, mater, ait Galathea,
Ista quidem inspecta melius tum forte canemus,
Cum paradysus ovans nobis quoque sorte virebit.
Actenus agrorum flores et lilia carpe,
Donec alleluiatica circum gaudia stridant.
Sparge viam violis, virtutum floribus arvam,
Pinge rosis callem, plateis lilia sterne.