Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Metellus Tegernseensis
Quinta pars: Bucolica Quirinalium

Egloga secunda Bucolicorum Quirinalium

Egloga secunda Quirinalium. De bucula formosa, quam voto promissam et biennio retentam lupi discerpserunt die sancti Quirini. Coridon est voti debitor, de quo loquitur auctor.

Dum movisse pedes sacras vult pastor ad edes
Anxius armenti Coridon a clade retenti,
Quo successus ei bonus et fuga perniciei
Esset, pestifera subeat si morbus ab aura,
Voverat electarn forma prestante iuvencam,
Quę cornu penas dabat et pede sparsit arenas,
Delicię pecoris, totius opima decoris.
Hęc votis aptata viget campis spaciata
Et capit incrementa sui per pascua leta.
Rusticus ut cernebat eam, quia proflciebat,
Dono quod vovit, pecudem fallendo removit,
Perfidus atque tenax, tantillo munere mendax.
Quę dum pascebat sub frondibus, hic veniebat
Et secum tacita sic mente revolverat ista:
Coridon Heu mea prepollens o bucula, cur ego tollens
Te michimet cuiquam fatuus te largiar umquam?
Invideamne mei pecoris te progeniei?
Non ita stultus ego tam pulchra stirpe carebo,
Non datur hoc munus: solus manet ipsemet unus,
Qui non sic ulli cupiat, sicut sibi soli.
Hec ait et voti cadit omnis cura remoti,
Spes quoque divine fidei, tibi prompta, Quirine,
Hinc absistebat, nec, quid speraret, habebat;
Assidue mentem relegens diversa tuentem
Reddere vota volebat et hoc itidem renuebat,
Cordis inops, mestus super ereptos sibi questus,
Si munus solvisset ei, qui cuncta dedisset.
Ah Coridon, Coridon, que te demencia cepit?
Ah voti fallax, quę te vecordia cepit?
Munificus parere voles nulloque carere?
Sit promittendo satis actum, non tribuendo,
Si quibus arte date fidei quid restat apud te?
Sin aliter scires, aliter tractanda Dei res.
Rusticus hic quid nosset enim, quid noscere posset?
Rusticus est Coridon, nec munera providet are;
Rusticus est, qui non votum studet accelerare.
Is dum cunctatur dare, bis annus replicatur.
Que retinebatur species bovis, amplificatur,
Os torvum tauri, caput et pilus hircior auri
Et latus inmensum longe paleareque tensum,
Cornua gessit obunca, sub his ingentia cuncta.
Incedens panda tersit vestigia cauda.
Pro cuius forma iuris decedere norma
Sponsor persuasus duros adigit sibi casus.
Martyris instabat nox, qua celos penetrabat.
Iam clara surgente die, grege prata petente
Bis gemini venere lupi, pecus insiliere;
Voto debentem reddi, medio gradientem
Armento rapuere, minutatim secuere,
Non contingentes hanc ultra, sed fugientes,
Nec nocuere gregem reliquum, quo noscere legem
Vindicte celestis eis posses documentis.
Inde fides adolevit, ob id reverentia crevit,
Alme Quirine, tibi; valuit correptio plebi.
Vota reus perfert, quę raro quis bene differt,
Emandatque more culpam subeunte pudore.