Edocto igitur atque adserto animae motu, Africanus qualiter exercitio eius utendum sit in haec verba mandat et praecipit: hanc tu exerce optimis in rebus, sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. namque eorum animi qui se corporis voluptatibus dediderunt, earumque se quasi ministros praebuerunt, impulsuque lubidinum voluptatibus oboedientium deorum et hominum iura violarunt, corporibus elapsi circum terram ipsam volutantur, nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur. in superiore huius operis parte diximus alias otiosas, alias negotiosas esse virtutes, et illas philosophis, has rerum publicarum rectoribus convenire, utrasque tamen exercentem facere beatum. hae virtutes interdum dividuntur, non numquam vero miscentur, cum utrarumque capax et natura et institutione animus invenitur. nam siquis ab omni quidem doctrina habeatur alienus, in re publica tamen et prudens et temperatus et fortis et iustus sit, hic a feriatis remotus eminet tamen actualium vigore virtutum, quibus nihilo minus caelum cedit in praemium. siquis vero insita quiete naturae non sit aptus ad agendum, sed solum optima conscientiae dote erectus ad supera, doctrinae supellectilem ad exercitium divinae disputationis expendat, sectator caelestium, devius caducorum, is quoque ad caeli verticem otiosis virtutibus subvehetur. saepe tamen evenit ut idem pectus et agendi et disputandi perfectione sublime sit, et caelum utroque adipiscatur exercitio virtutum. Romulus nobis in primo genere ponatur cuius vita virtutes numquam deseruit, semper exercuit; in secundo Pythagoras, qui agendi nescius fuit artifex disserendi et solas doctrinae et conscientiae virtutes secutus est; sit in tertio ac mixto genere apud Graecos Lycurgus et Solon, inter Romanos Numa, Catones ambo, multique alii qui et philosophiam hauserunt altius et firmamentum rei publicae praestiterunt: soli enim sapientiae otio deditos, ut abunde Graecia tulit, ita Roma nescivit. quoniam igitur Africanus noster, quem modo avus praeceptor instituit, ex illo genere est quod et de doctrina vivendi regulam mutuatur et statum publicum virtutibus fulcit, ideo ei perfectionis geminae praecepta mandantur. sed ut in castris locato ac sudanti sub armis primum virtutes politicae suggeruntur his verbis: sunt autem optimae curae de salute patriae quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit. deinde quasi non minus docto quam forti viro philosophis apta subduntur cum dicitur, idque ocius faciet si iam tunc cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. haec enim illius sunt praecepta doctrinae quae illam dicit mortem philosophantibus appetendam, ex qua fit ut adhuc in corpore positi corpus ut alienam sarcinam, in quantum patitur natura, despiciant; et facile nunc atque opportune virtutes suadet, postquam quanta et quam divina praemia virtutibus debeantur edixit. sed quia inter leges quoque illa imperfecta dicitur in qua nulla deviantibus poena sancitur, ideo in conclusione operis poenam sancit extra haec praecepta viventibus, quem locum Er ille Platonicus copiosius executus est saecula infinita dinumerans, quibus nocentum animae in easdem poenas saepe revolutae sero de tartaris permittuntur emergere et ad naturae suae principia quod est caelum, tandem impetrata purgatione remeare. necesse est enim omnem animam ad originis suae sedem reverti, sed quae corpus tamquam peregrinae incolunt cito post corpus velut ad patriam revertuntur, quae vero corporum illecebris ut suis sedibus inhaerent, quanto ab illis violentius separantur, tanto ad supera serius revertuntur.
Sed iam finem somnio cohibita disputatione faciamus hoc adiecto quod conclusionem decebit, quia cum sint totius philosophiae tres partes, moralis, naturalis et rationalis, et sit moralis quae docet morum elimatam perfectionem, naturalis quae de divinis corporibus disputat, rationalis cum de incorporeis sermo est quae mens sola complectitur, nullam de tribus Tullius in hoc somnio praetermisit. nam illa ad virtutes amoremque patriae et ad contemptum gloriae adhortatio quid aliud continet nisi ethicae philosophiae instituta moralia? cum vero vel de sphaerarum modo vel de novitate sive magnitudine siderum deque principatu solis et circis caelestibus cingulisque terrestribus et Oceani situ loquitur et harmoniae superum pandit arcanum, physicae secreta commemorat; at cum de motu et immortalitate animae disputat, cui nihil constat inesse corporeum, cuiusque essentiam nullus sensus sed sola ratio deprehendit, illic ad altitudinem philosophiae rationalis ascendit. 7 vere igitur pronuntiandum est nihil hoc opere perfectius, quo universa philosophiae continetur integritas.