Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XVI

Hic ille rursus obloquitur et alia de initiis disputatione confligit, eadem enim hic solvendo repetemus quae supra in ordinem obiecta digessimus. non possunt, inquit, eadem initiis suis esse quae inde nascuntur, et ideo animam, quae initium motus est, non moveri, ne idem sit initium et quod de initio nascitur, id est ne motus ex motu processisse videatur. ad haec facilis et absoluta responsio est, quia, ut principia et haec quae de principiis prodeunt in aliquo non numquam inter se differre fateamur, numquam tamen ita sibi possunt esse contraria ut adversa sibi sunt stare et moveri. nam sic albi initium nigrum vocaretur et siccum esset umoris exordium, bonum de malo, ex amaro initio dulce procederet. sed non ita est: quia usque ad contrarietatem initia et sequentia dissidere natura non patitur, invenitur tamen inter ipsa non numquam talis differentia qualis inter se origini progressionique conveniat, ut est hic quoque inter motum quo movetur anima et quo movet cetera. non enim animam Plato simpliciter motum dixit, sed motum se moventem. inter motum ergo se moventem et motum quo movet cetera quid intersit in aperto est: si quidem ille sine auctore est, hic aliis motus auctor est. constitit ergo neque adeo posse initia ac de initiis procreata differre ut contraria sibi sint, nec tamen hic moderatam differentiam defuisse, non igitur stabit principium motus, quod ille artifici conclusione collegit. his tertia ut meminimus successit obiectio, uni rei contraria simul accidere non posse, et quia contraria sibi sunt movere et moveri, non posse animam se movere ne eadem et moveatur et moveat. sed hoc superius adserta dissolvunt; si quidem constitit in animae motu duo non intellegenda, quod moveat et quod moveatur, quia nihil est aliud ab se moveri quam moveri alio non movente. nulla est ergo contrarietas ubi quod fit unum est, quia fit non ab alio circa alium, quippe cum ipse motus animae sit essentia. ex hoc ei ut supra rettulimus nata est occasio quarta certaminis. si animae essentia motus est, inquit, cur interdum quiescit, cum nulla alia res contrarietatem propriae admittat essentiae? ignis cuius essentiae calor inest, calere non desinit, et quia frigidum nivis in essentia eius est, non nisi semper est frigida et anima igitur eadem ratione numquam a motu cessare deberet. sed dicat velim quando cessare animam suspicatur? si movendo se, inquit, moveat et corpus necesse est, utique, quando non moveri corpus videmus, animam quoque intellegimus non moveri. contra hoc in promptu est gemina defensio. primum quia non in hoc deprehenditur motus animae si corpus agitetur; nam et cum nulla pars corporis moveri videtur in homine, tamen ipsa cogitatio aut in quocumque animali auditus visus odoratus et similia, sed et in quiete ipsa spirare somniare, omnia haec motus animae sunt. deinde quis ipsum corpus dicat immobile, etiam dum non videtur agitari, cum incrementa membrorum, aut si iam crescendi aetas et tempus excessit, cum saltus cordis cessationis impatiens, cum cibi ordinata digeries naturali dispensatione inter venas et viscera sucum ministrans, cum ipsa collectio fluentorum perpetuum corporis testetur agitatum? et anima igitur aeterno et suo motu, sed et corpus quam diu ab initio et causa motus animatur, semper movetur. hinc eidem fomes quintae ortus est quaestionis. si anima, inquit, aliis causa motus est, ipsa sibi causa motus esse non poterit, quia nihil est quod eiusdem rei et sibi et aliis causa sit. ego vero licet facile possim probare plurima esse quae eiusdem rei et sibi et aliis causa sint, ne tamen studio videar omnibus quae adserit obviare, hoc verum esse concedam, quod et pro vero habitum ad adserendum motum animae non nocebit. et enim animam initium motus et causam vocamus. de causa post videbimus. interim constat omne initium inesse rei cuius est initium, et ideo quicquid in quamcumque rem ab initio suo proficiscitur, hoc in ipso initio reperitur. sic initium caloris non potest non calere. ignem ipsum, de quo calor in alia transit, quis neget calidum? sed ignis, inquit, non se ipse calefacit, quia natura totus est calidus. teneo quod volebam, nam nec anima ita se movet ut sit inter motam moventemque discretio, sed tota ita suo motu movetur ut nihil possis separare quod moveat. haec de initio dicta sufficient. de causa vero quoniam spontanea coniventia concessimus, nequid eiusdem rei et sibi et aliis causa sit, libenter adquiescimus, ne anima, quae aliis causa motus est, sibi causa motus esse videatur. his enim causa motus est, quae non moverentur ni ipsa praestaret, illa vero ut moveatur non sibi ipsa largitur, sed essentiae suae est quod movetur. ex hoc quaestio quae sequitur iam soluta est. tunc enim forte concedam ut ad motus exercitium instrumenta quaerantur, quando aliud est quod movet, aliud quod movetur. in anima vero hoc nec scurrilis iocus sine damno verecundiae audebit expetere, cuius motus est in essentia, cum ignis licet ex causa intra se latente moveatur, nullis tamen instrumentis ad superna conscendat, multoque minus haec in anima quaerenda sint, cuius motus essentia sua est. in his etiam quae sequuntur vir tantus et alias ultra ceteros serius similis cavillanti est. si movetur, inquit, anima, inter ceteros motus etiam de loco in locum movetur, ergo modo, ait, corpus egreditur, modo rursus ingreditur, et in hoc exercitio saepe versatur, quod fieri non videmus; non igitur movetur. contra hoc nullus est qui non sine haesitatione respondeat non omnia quae moventur etiam de loco in locum moveri. aptius denique in eum similis interrogatio retorquenda est. moveri arbores dicis? quod cum ut opinor annuerit, pari dicacitate ferietur: si moventur arbores, sine dubio, ut tu dicere soles, inter alios motus etiam de loco in locum moventur. hoc autem videmus per se eas facere non posse, igitur arbores non moventur. sed ut hunc syllogismum additamento serium facere possimus, postquam dixerimus, ergo arbores non moventur, adiciemus, sed moventur arbores, non igitur omnia quae moventur etiam de loco in locum moventur. et ita finis in exitum sanae conclusionis evadet: si ergo arbores fatebimur moveri quidem, sed apto sibi motu, cur hoc animae negemus, ut motu essentiae suae conveniente moveatur? haec et alia valide dicerentur etiam si hoc motus genere moveri anima non posset: cum vero et corpus animet accessu et a corpore certa constituti temporis lege discedat, quis eam neget etiam in locum ut ita dicam moveri? quod autem non saepe sub uno tempore accessum variat et recessum, facit hoc dispositio arcana et consulta naturae, quae ad animalis vitam certis vinculis continendam tantum animae iniecit corporis amorem, ut amet ultro quo devincta est, raroque contingat ne finita quoque lege temporis sui maerens et invita discedat. hac quoque obiectione ut arbitror dissoluta, ad eas interrogationes quibus nos videtur urguere veniamus. si movet, inquit, se anima, aliquo motus genere se movet. dicendumne est igitur animam se in locum movere? ergo ille locus aut orbis aut linea est. an se pariendo seu consumendo movetur? sene auget an minuit? aut proferatur, ait, in medium aliud genus motus quo eam dicamus moveri. sed omnis haec interrogationum molesta congeries ex una eademque defluit male conceptae definitionis astutia. nam quia semel sibi proposuit omne quod movetur ab alio moveri, omnia haec motuum genera in anima quaerit in quibus aliud est quod movet, aliud quod movetur, cum nihil horum cadere in animam possit, in qua nulla discretio est moventis et moti. quis est igitur, dicit aliquis, aut unde intellegitur animae motus, si horum nullus est? sciet hoc quisquis nosse desiderat vel Platone dicente vel Tullio: quin etiam ceteris quae moventur hic fons hoc principium est movendi. quanta sit autem vocabuli huius expressio, quo anima fons motus vocatur, facile reperies, si rei invisibilis motum sine auctore atque ideo sine initio ac sine fine prodeuntem et cetera moventem mente concipias, cui nihil similius de visibilibus quam fons potuerit reperiri, qui ita principium est aquae, ut cum de se fluvios et lacus procreet, a nullo nasci ipse dicatur, nam si ab alio nasceretur, non esset ipse principium. et sicut fons non semper facile deprehenditur, ab ipso tamen qui funduntur aut Nilus est aut Eridanus aut Hister aut Tanais, et ut illorum rapacitatem videndo admirans et intra te tantarum aquarum originem requirens cogitatione recurris ad fontem, et hunc omnem motum intellegis de primo scaturriginis manare principio: ita cum corporum motum, seu divina seu terrena sint, considerando quaerere forte auctorem velis, mens tua ad animam quasi ad fontem recurrat, cuius motum etiam sine corporis ministerio testantur cogitationes, gaudia, spes, timores. nam motus eius est boni malique discretio, virtutum amor, cupido vitiorum, ex quibus effluunt omnes inde nascentium rerum meatus; motus eius est quicquid irascimur et in fervorem mutuae collisionis armamur, unde paulatim procedens rabies fluctuat proeliorum; motus eius est quod in desideria rapimur, quod cupiditatibus alligamur. sed hi motus si ratione gubernentur, proveniunt salutares, si destituantur, in praeceps et rapiuntur et rapiunt. didicisti motus animae quos modo sine ministerio corporis, modo per corpus exercet. si vero ipsius mundanae animae motus requires, caelestem volubilitatem et sphaerarum subiacentium rapidos impetus intuere, ortum occasumve solis, cursus siderum vel recursus, quae omnia anima movente proveniunt. immobilem vero eam dicere quae movet omnia, Aristoteli non convenit, qui quantus in aliis sit probatum est, sed illi tantum, quem vis naturae, quem ratio manifesta non moveat.