Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XIV

Sed harum omnium ratiocinationum apud eum potest postrema conclusio de animae immortalitate constare, qui primam propositionem, id est ex se moveri animam, non refellit; hac enim in fidem non recepta, debilia fiunt omnia quae sequuntur. sed huic Stoicorum quidem accedit adsensio, Aristoteles vero adeo non adquiescit, ut animam non solum ex se non moveri, sed ne moveri quidem penitus conetur adserere. ita enim callidis argumentationibus adstruit nihil ex se moveri, ut et si aliquid hoc facere concedat, animam tamen hoc non esse confirmet. si enim anima, inquit, principium motus est, doceo non posse principium motus moveri. et ita divisionem suae artis ingreditur, ut primum doceat in rerum natura esse aliquid immobile, deinde hoc esse animam temptet ostendere. necesse est, inquit, aut omnia quae sunt, immobilia esse, aut omnia moveri, aut aliqua ex his moveri, aliqua non moveri. item si damus, ait, et motum et quietem, necesse est aut alia semper moveri et alia numquam moveri, aut omnia simul nunc quiescere, nunc moveri. de his, inquit, quid magis verum sit requiramus. non esse omnia immobilia aspectus ipse testimonio est, quia sunt quorum motum videmus. rursus non moveri omnia visus docet, quo immota cognoscimus. sed nec omnia dicere possumus modo motum pati, modo esse sine motu, quia sunt quorum perpetuum motum videmus, ut de caelestibus nulla dubitatio est. restat igitur, ait, ut sicut aliqua semper moventur, ita sit aliquid semper immobile. ex his ut collectum sit esse aliquid immobile, nullus obviat vel refellit. nam et vera divisio est et sectae Platonicae non repugnat, neque enim siquid est immobile, sequitur ut hoc sit anima, nec qui dicit animam ex se moveri, iam moveri universa confirmat, sed modum adstruit quo anima movetur; si quid vero est aliud immobile, nihil ad hoc quod de anima adstruitur pertinebit. quod et ipse Aristoteles videns, postquam docuit esse aliquid immobile, hoc esse animam vult docere, et incipit adserere nihil esse quod ex se moveri possit, sed omnia quae moventur ab alio moveri. quod si vere probasset, nihil ad patrocinium Platonicae sectae relinqueretur. quem ad modum enim credi posset ex se moveri animam si constaret nihil esse quod ex se possit moveri? in hac autem Aristotelica argumentatione huius modi divisionis ordo contexitur. ex omnibus quae moventur, inquit, alia per se moventur, alia ex accidenti. et ex accidenti, inquit, moventur quae cum ipsa non moveantur, in eo tamen sunt quod movetur, ut in navi sarcina seu vector quiescens, aut etiam cum pars movetur quiescente integritate, ut siquis stans pedem manumve vel caput agitet. per se autem movetur quod neque ex accidenti neque ex parte, sed et totum simul movetur, ut cum ad superiora ignis ascendit. et de his quidem quae ex accidenti moventur, nulla dubitatio est quin ab alio moveantur: probabo autem, inquit, etiam ea quae per se moventur ab alio moveri. ex omnibus enim, ait, quae per se moventur, alia causam motus intra se possident, ut animalia, ut arbores, quae sine dubio ab alio intelleguntur moveri, a causa scilicet quae in ipsis latet, nam causam motus ab eo quod movetur ratio sequestrat; alia vero aperte ab alio moventur, id est aut vi aut natura. et vi moveri dicimus omne iaculum. quod cum de manu iaculantis recessit, suo quidem motu ferri videtur, sed origo motus ad vim refertur. sic enim non numquam et terram sursum et ignem deorsum ferri videmus, quod alienus sine dubio cogit impulsus. natura vero moventur vel gravia cum per se deorsum, vel levia cum sursum feruntur; sed et haec dicendum est ab alio moveri, licet a quo habeatur incertum. ratio enim, ait, deprehendit esse nescio quid quod haec moveat. nam si sponte moverentur, sponte etiam starent, sed nec unam viam semper agerent, immo per diversa moverentur si spontaneo ferrentur agitatu. cum vero hoc facere non possint, sed levibus semper ascensus, et descensus gravibus deputatus sit, apparet eorum motum ad certam et constitutam naturae necessitatem referri. haec sunt et his similia quibus Aristoteles omne quod movetur ab alio moveri probasse se credidit. sed Platonici, ut paulo post demonstrabitur, argumenta haec arguta magis quam vera esse docuerunt. nunc sequens eiusdem iungenda divisio est, qua non posse animam ex se moveri, etiam si hoc alia res facere posset laborat ostendere. et huius rei primam propositionem ab illis mutuatur quae sibi aestimat constitisse. sic enim ait: cum igitur omne quod movetur constet ab alio moveri, sine dubio id quod primum movet, quia non ab alio movetur neque enim haberetur iam primum si ab alio moveretur necesse est, inquit, ut aut stare dicatur aut se ipsum movere. nam si moveri ab alio dicatur, illud quoque quod id movet dicetur ab alio moveri et illud rursus ab alio, et in infinitum inquisitio ista casura est numquam exordia prima reperiens, si semper aliud ea quae putaveris prima praecedit. restat igitur, inquit, ut si quod primum movet non dicatur stare, ipsum se movere dicatur, et sic erit in uno eodemque aliud quod movet, aliud quod movetur, si quidem in omni, ait, motu tria haec sint necesse est, id est quod movet, et quo movet, et quod movetur. ex his quod movetur tantum movetur, non etiam movet, cum illud quo fit motus et moveatur et moveat, illud vero quod movet non etiam movetur, ut ex tribus sit commune quod medium, duo vero sibi contraria intellegantur. nam sicut est quod movetur et non movet, ita est, inquit, quod movet et non movetur, propter quod diximus quia, cum omne quod movetur ab alio moveatur, si quod movet et ipsum movetur, quaeremus semper motus huius nec umquam inveniemus exordium. deinde siquid se movere dicatur, necesse est, inquit, ut aut totum a toto, aut partem a parte, aut partem a toto, aut totum a parte existimemus moveri: et tamen motus ille, seu a toto seu a parte procedat, alterum sui postulabit auctorem. ex his omnibus in unum Aristotelica ratiocinatio tota colligitur hoc modo: omne quod movetur ab alio movetur; quod igitur primum movet, aut stat aut ab alio et ipsum movetur: sed si ab alio, iam non potest hoc primum vocari, et semper quod primum moveat requiremus; restat ut stare dicatur; stat igitur quod primum movet. contra Platonem ergo, qui dicit animam motus esse principium, in hunc modum conponitur syllogismus: anima principium motus est, principium autem motus non movetur, igitur anima non movetur. et hoc est quod primo loco violenter obiecit, nec eo usque persuadere contentus, animam non moveri aliis quoque rationibus non minus violentis perurget. nullum, inquit, initium idem potest esse ei cuius est initium. nam apud geometras principium lineae punctum dicitur esse, non linea; apud arithmeticos principium numeri non est numerus. item causa nascendi ipsa non nascitur, et ipsa ergo motus causa vel initium non movetur, ergo anima, quae initium motus est, non movetur. additur hoc quoque: numquam, inquit, fieri potest ut circa unam eandemque rem uno eodemque tempore contrarietates ad unum idemque pertinentes eveniant; scimus autem quia movere facere est et moveri pati est; ei igitur quod se movet simul evenient duo sibi contraria, et facere et pati, quod impossibile est; anima igitur non potest se movere. item dicit: si animae essentia motus esset, numquam quiesceret a motu, nihil est enim quod recipiat essentiae suae contrarietatem. nam ignis numquam frigidus erit nec nix sponte umquam calescet, anima autem non numquam a motu cessat, non enim semper corpus videmus agitari, non igitur animae essentia motus est cuius contrarietatem receptat. ait etiam: anima si aliis causa motus est, ipsa sibi causa motus esse non poterit. nihil est enim, inquit, quod eiusdem rei sibi causa sit, cuius est alii: ut medicus, ut exercitor corporum, sanitatem vel valentiam quam ille aegris, hic luctatoribus praestat non utique ex hoc etiam sibi praestant. item dicit: omnis motus ad exercitium sui instrumento eget ut singularum artium usus docet, ergo videndum ne et animae ad se movendum instrumento opus sit, quod si impossibile iudicatur, et illud impossibile erit ut anima ipsa se moveat. item dicit: si movetur anima, sine dubio cum reliquis motibus et de loco in locum movetur. quod si est, modo corpus ingreditur, modo rursus egreditur, et hoc frequenter exercet: sed hoc videmus fieri non posse, non igitur movetur. his quoque addit: si anima se movet, necesse est ut aliquo motus genere se moveat. ergo aut in loco se movet, aut se ipsam pariendo se movet, aut se ipsam consumendo aut se augendo aut se minuendo; haec sunt enim, ait, motus genera. horum, inquit, singula quem ad modum possint fieri requiramus. si in loco se movet, aut in rectam lineam se movet, aut sphaerico motu in orbem rotatur. sed recta linea infinita nulla est, nam quaecumque in natura intellegitur linea quocumque fine sine dubio terminatur; si ergo per lineam terminatam anima se movet, non semper movetur, nam cum ad finem venitur et inde rursus in exordium reditur, necesse est interstitium motus fieri in ipsa permutatione redeundi. sed nec in orbem rotari potest, quia omnis sphaera circa aliquid immobile quod centron vocamus movetur. si ergo et anima sic movetur, aut intra se habet quod immobile est et ita fit ut non tota moveatur, aut si non intra se, sequetur aliud non minus absurdum, ut centron foris sit, quod esse non poterit. constat ergo ex his, ait, quod in loco se non moveat. sed si ipsa se parit, sequitur ut eandem et esse et non esse dicamus: si vero se ipsa consumit, non erit immortalis, quod si se aut auget aut minuit, eadem simul et maior se et minor reperietur. et ex his talem colligit syllogismum: si anima se movet, aliquo motus genere se movet: nullum autem motus genus quo se moveat invenitur; non se igitur movet.