Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

X

Quod doctrinae propositum non minus in sequentibus apparebit: quin etiam si cupiat proles futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum acceptas a patribus posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria, unde Scipio, perfectionem cupiens infundere nepoti, auctor est ut contentus conscientiae praemio gloriam non requirat. in qua appetenda quoniam duo sunt maxime quae praeoptari possint, ut et quam latissime vagetur et quam diutissime perseveret, postquam superius de habitationis nostrae angustiis disserendo totius terrae, quae ad caelum puncti locum obtinet, minimam quandam docuit a nostri generis hominibus particulam possideri, nullius vero gloriam vel in illam totam partem potuisse diffundi, si quidem Gangen transnare vel transcendere Caucasum Romani nominis fama non valuit, spem quam de propaganda late gloria ante oculos ponendo nostri orbis angustias amputavit, vult et diuturnitatis auferre, ut plene animo nepotis contemptum gloriae compos dissuasor insinuet. et ait nec in hac ipsa parte, in quam sapientis et fortis viri nomen serpere potest, aeternitatem nominis posse durare, cum modo exustione modo eluvione terrarum diuturnitati rerum intercedat occasus. quod quale sit disseremus. in hac enim parte tractatus illa quaestio latenter absolvitur, quae multorum cogitationes de ambigenda mundi aeternitate sollicitat. nam quis facile mundum semper fuisse consentiat, cum et ipsa historiarum fides multarum rerum cultum emendationemque vel ipsam inventionem recentem esse fateatur, cumque rudes primum homines et incuria silvestri non multum a ferarum asperitate dissimiles meminerit vel fabuletur antiquitas, tradatque nec hunc eis quo nunc utimur victum fuisse, sed glande prius et bacis altos, sero sperasse de sulcis alimoniam, cumque ita exordium rerum et ipsius humanae nationis opinemur, ut aurea primum saecula fuisse credamus, et inde natura per metalla viliora degenerans ferro saecula postrema foedaverit? ac ne totum videamur de fabulis mutuari, quis non hinc aestimet mundum quandoque coepisse et nec longam retro eius aetatem, cum abhinc ultra duo retro annorum milia de excellenti rerum gestarum memoria ne Graeca quidem extet historia? nam supra Ninum, a quo Semiramis secundum quosdam creditur procreata, nihil praeclarum in libros relatum est. si enim ab initio, immo ante initium fuit mundus, ut philosophi volunt, cur per innumerabilium seriem saeculorum non fuerat cultus quo nunc utimur inventus, non litterarum usus, quo solo memoriae fulcitur aeternitas? cur denique multarum rerum experientia ad aliquas gentes recenti aetate pervenit, ut ecce Galli vitem vel cultum oleae Roma iam adolescente didicerunt, aliae vero gentes adhuc multa nesciunt quae nobis inventa placuerunt? haec omnia videntur aeternitati rerum repugnare, dum opinari nos faciunt certo mundi principio paulatim singula quaeque coepisse. sed mundum quidem fuisse semper philosophia auctor est, conditore quidem deo, sed non ex tempore; si quidem tempus ante mundum esse non potuit cum nihil aliud tempora nisi cursus solis efficiat: res vero humanae ex parte maxima saepe occidunt manente mundo, et rursus oriuntur vel eluvione vicissim vel exustione redeunte. cuius vicissitudinis causa vel necessitas talis est. ignem aetherium physici tradiderunt umore nutriri, adserentes ideo sub zona caeli perusta, quam via solis id est zodiacus occupavit, Oceanum, sicut supra descripsimus, a natura locatum, ut omnis latitudo, quam sol cum quinque vagis et luna ultro citroque discurrunt, habeat subiecti umoris alimoniam. et hoc esse volunt quod Homerus, divinarum omnium inventionum fons et origo, sub poetici nube figmenti verum sapientibus intellegi dedit, Iovem cum dis ceteris, id est cum stellis, profectum in Oceanum, Aethiopibus eum ad epulas invitantibus. per quam imaginem fabulosam Homerum significasse volunt hauriri de umore nutrimenta sideribus, qui ob hoc Aethiopas reges epularum caelestium dixit, quoniam circa Oceani oram non nisi Aethiopes habitant, quos vicinia solis usque ad speciem nigri coloris exurit. cum ergo calor nutriatur umore, haec vicissitudo contingit, ut modo calor, modo umor exuberet. evenit enim ut ignis, usque ad maximum enutritus augmentum, haustum vincat umorem ac sic aeris mutata temperies licentiam praestet incendio, et terra penitus flagrantia immissi ignis uratur, sed mox impetu caloris absumpto paulatim vires revertuntur umori, cum magna pars ignis incendiis erogata minus iam de renascente umore consumat. ac rursus longo temporum tractu ita crescens umor altius vincit ut terris infundatur eluvio, rursusque calor post hoc vires resumit, et ita fit ut manente mundo inter exsuperantis caloris umorisque vices terrarum cultus cum hominum genere saepe intercidat et reducta temperie rursus movetur. numquam tamen seu eluvio seu exustio omnes terras aut omne hominum genus vel omnino operit vel penitus exurit. Aegypto certe ut Plato in Timaeo fatetur numquam nimietas umoris nocuit vel caloris, unde et infinita annorum milia in solis Aegyptiorum monumentis librisque releguntur. certae igitur terrarum partes internecioni superstites seminarium instaurando generi humano fiunt, atque ita contingit ut non rudi mundo rudes homines et cultus inscii, cuius memoriam intercepit interitus, terris oberrent et asperitatem paulatim vagae feritatis exuti conciliabula et coetus natura instituente patiantur, sitque primum inter eos mali nescia et adhuc astutiae inexperta simplicitas, quae nomen auri primis saeculis praestat. inde quo magis ad cultum rerum atque artium usus promovet, tanto facilius in animos serpit aemulatio, quae primum bene incipiens in invidiam latenter evadit, et ex hac iam nascitur quicquid genus hominum post sequentibus saeculis experitur. haec est ergo quae rebus humanis pereundi atque iterum revertendi incolumi mundo vicissitudo variatur.