Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

V

Sed iam tractatum ad sequentia conferamus. vides habitari in terra raris et angustis locis, et in ipsis quasi maculis ubi habitatur vastas solitudines interiectas, eosque qui incolant terram non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus expectare gloriam certe nullam potestis. cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat. omnis enim terra quae colitur a vobis, angusta verticibus, lateribus latior, parva quaedam est insula, circumfusa illo mari quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit parvus vides. postquam caelum quo omnia continentur, et subiectarum sphaerarum ordinem motumque ac de motu sonum caelestis musicae modos et numeros explicantem et aerem subditum lunae Tullianus sermo, per necessaria et praesenti operi apta ductus, ad terram usque descripsit, ipsius iam terrae descriptionem verborum parcus, rerum fecundus, absolvit. et enim maculas habitationum ac de ipsis habitatoribus alios interruptos adversosque, obliquos etiam et transversos alios nominando terrenae sphaerae globositatem tantum non coloribus pinxit. illud quoque non sine perfectione doctrinae est, quod cum aliis nos non patitur errare qui terram semel cingi oceano crediderunt. nam si dixisset, omnis terra parva quaedam est insula circumfusa illo mari, unum oceani ambitum dedisset intellegi; sed adiciendo, quae colitur a vobis, veram eius divisionem, de qua paulo post disseremus, nosse cupientibus intellegendam reliquit. de quinque autem cingulis ne quaeso aestimes duorum Romanae facundiae parentum Maronis et Tullii dissentire doctrinam, cum hic ipsis cingulis terram redimitam dicat, ille isdem quas Graeco nomine zonas vocat adserat caelum teneri. utrumque enim incorruptam veramque nec alteri contrariam rettulisse rationem procedente disputatione constabit. sed ut omnia quae hoc loco explananda recepimus liquere possint, habendus est primum sermo de cingulis, quia situ eorum ante oculos locato, cetera erunt intellectui proniora. prius autem qualiter terram coronent, deinde quem ad modum caelum teneant explicandum est. terra nona et ultima sphaera est. hanc dividit horizon, id est finalis circulis, de quo ante rettulimus; ergo medietas cuius partem nos incolimus sub eo caelo est quod fuerit super terram, et reliqua medietas sub illo quod, dum volvitur, ad ea loca quae ad nos videntur inferiora descendit, in medio enim locata ex omni sui parte caelum suspicit. huius igitur ad caelum brevitas, cui punctum est, ad nos vero immensa globositas, distinguitur locis inter se vicissim pressis nimietate vel frigoris vel caloris, geminam nacta inter diversa temperiem. nam et septentrionalis et australis extremitas perpetua obriguerunt pruina, et hi velut duo sunt cinguli quibus terra redimitur, sed ambitu breves quasi extrema cingentes. horum uterque habitationis impatiens est quia torpor ille glacialis nec animali nec frugi vitam ministrat, illo enim aere corpus alitur quo herba nutritur. medius cingulus et ideo maximus aeterno adflatu continui caloris ustus spatium, quod et lato et ambitu prolixius occupavit, nimietate fervoris facit inhabitabile victuris. inter extremos vero et medium duo maiores ultimis, medio minores, ex utriusque vicinitatis intemperie temperantur, in hisque tantum vitales auras natura dedit incolis carpere. et quia animo facilius inlabitur concepta ratio descriptione quam sermone, esto orbis terrae cui adscripta sunt ABCD, et circa A adscribantur N et L, circa B autem M et K, et circa C, G et I, et circa D, E et F, et ducantur rectae lineae a signis ad signa quae dicimus, id est a G in I, ab M in N, a K in L, ab E in F. spatia igitur duo adversa sibi, id est unum a C usque ad lineam quae in I ducta est, alterum a D usque ad lineam quae in F ducta est, intellegantur pruina obriguisse perpetua est enim superior septentrionalis, inferior australis extremitas medium vero ab N usque in L zona sit torrida; restat ut cingulus ab I usque ad N de subiecto calore et superiore frigore temperetur, rursus ut zona quae est inter L et F accipiat de superiecto calore et subdito rigore temperiem. nec excogitatas a nobis lineas quas duximus aestimetur; circi sunt enim, de quibus supra rettulimus, septentrionalis et australis et tropici duo, nam aequinoctialem hoc loco quo de terra loquimur non oportet adscribi, qui opportuniore loco rursus addetur. licet igitur sint hae duae mortalibus aegris munere concessae divum quas diximus temperatas, non tamen ambae zonae hominibus nostri generis indultae sunt, sed sola superior quae est ab I usque ad N incolitur ab omni quale scire possumus hominum genere, Romani Graecive sint vel barbari cuiusque nationis. illa vero ab L usque ad F sola ratione intellegitur, quod propter similem temperiem similiter incolatur, sed a quibus neque licuit umquam nobis nec licebit agnoscere: interiecta enim torrida utrique hominum generi commercium ad se denegat commeandi. denique de quattuor habitationis nostrae cardinibus oriens occidens et septentrio suis vocabulis nuncupantur, quia ab ipsis exordiis suis sciuntur a nobis; nam etsi septentrionalis extremitas inhabitabilis est, non multo tamen est a nobis remota. quarto vero nostrae habitationis cardini causa haec alterum nomen dedit, ut meridies non australis vocaretur, quia et ille est proprie australis qui de altera extremitate procedens adversus septentrionali est, et hunc meridiem iure vocitari facit locus de quo incipit nobis; nam quia sentiri incipit a medio terrae in qua est usus diei, ideo tamquam quidam medidies una mutata littera meridies nuncupatus est. sciendum est autem quod ventus qui per hunc ad nos cardinem pervenit, id est auster, ita in origine sua gelidus est ut apud nos commendabilis est blando rigore septentrio, sed quia per flammam torridae zonae ad nos commeat, admixtus igni calescit et qui incipit frigidus, calidus pervenit. neque enim vel ratio vel natura pateretur ut ex duobus aequo pressis rigore cardinibus dissimili tactu flatus emitterentur. nec dubium est nostrum quoque septentrionem ad illos qui australi adiacent propter eandem rationem calidum pervenire, et austrum corporibus eorum genuino aurae suae rigore blandiri. eadem ratio nos non permittit ambigere, quin per illam quoque superficiem terrae, quae ad nos habetur inferior, integer zonarum ambitus quae hic temperatae sunt eodem ductu temperatus habeatur, atque ideo illic quoque eaedem duae zonae a se distantes similiter incolantur. aut dicat quisquis huic fidei obviare mavult, quid sit quod ab hac eum definitione deterreat. nam si nobis vivendi facultas est in hac terrarum parte quam colimus, quia calcantes humum caelum suspicimus super verticem, quia sol nobis et oritur et occidit, quia circumfuso fruimur aere cuius spiramus haustu, cur non et illic aliquos vivere credamus, ubi eadem semper in promptu sunt? nam qui ibi dicuntur morari eandem credendi sunt spirare auram, quia eadem est in eiusdem zonalis ambitus continuatione temperies; idem sol illis et obire dicetur nostro ortu et orietur cum nobis occidet; calcabunt aeque ut nos humum, et super verticem semper caelum videbunt, nec metus erit ne de terra in caelum decidant, cum nihil umquam possit ruere sursum. si enim nobis, quod adserere genus ioci est, iusum habetur ubi est terra et susum ubi caelum, illis quoque susum erit quod de inferiore suspicient, nec aliquando in superna casuri sunt. adfirmaverim quoque et apud illos minus rerum peritos hoc aestimare de nobis, nec credere posse nos in quo sumus loco degere, sed opinari, siquis sub pedibus eorum temptaret stare, casurum. numquam tamen apud nos quisquam timuit ne caderet in caelum, ergo nec apud illos quisquam in superiora casurus est, sicut omnia nutu suo pondera in terram ferri superius relata docuerunt. postremo quis ambigat in sphaera terrae ea quae inferiora dicuntur superioribus suis esse contraria, ut est oriens occidenti? nam in utraque parte par diametros habetur. cum ergo et orientem et occidentem similiter constet habitari, quid est quod fidem huius quoque diversae sibi habitationis excludat? haec omnia non otiosus lector in tam paucis verbis Ciceronis inveniet. nam cum dicit terram cingulis suis redimitam atque circumdatam, ostendit per omne terrae corpus eandem temperatorum cingulorum continuatam esse temperiem; et cum ait in terra maculas habitationum videri, non eas dicit quae in parte nostrae habitationis non nullis desertis locis interpositis incoluntur. non enim adiceret in ipsis maculis vastas solitudines interiectas si ipsas solitudines diceret, inter quas certae partes macularum instar haberentur, sed quia maculas dicit has quattuor quas in duobus terrae hemisphaeriis binas esse ratio monstravit, bene adiecit interiectas solitudines. nam sicut pars quae habitatur a nobis multa solitudinum interiectione distinguitur, credendum est in illis quoque tribus aliis habitationibus similes esse inter deserta et culta distinctiones. sed et quattuor habitationum incolas et relatione situs et ipsa quoque standi qualitate depinxit. primum enim ait alios praeter nos ita incolere terram ut a se interrupti nullam commeandi ad se habeant facultatem, et verba ipsa declarant non eum de uno hominum genere loqui in hac superficie a nobis solius torridae interiectione diviso. sic enim magis diceret, ita interruptos ut nihil ab illis ad vos manare possit, sed dicendo, ita interruptos ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, qualiter inter se illa hominum genera sint divisa significat. quod autem vere ad nostram partem referretur, adiecit dicendo de illis qui et a nobis et a se in vicem divisi sunt, partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare nobis. interruptio ergo non unius generis a nobis sed omnium generum a se divisorum refertur, quae ita distinguenda est. hi quos separat a nobis perusta, quos Graeci ἀντοίκους vocant, similiter ab illis qui inferiorem zonae suae incolunt partem, interiecta australi gelida separantur; rursus illos ab antoecis suis, id est per nostri cinguli inferiora viventibus, interiectio ardentis sequestrat, et illi a nobis septentrionalis extremitatis rigore removentur. et quia non est una omnium adfinis continuatio, sed interiectae sunt solitudines ex calore vel frigore mutuum negantibus commeatum, has terrae partes quae a quattuor hominum generibus incoluntur maculas habitationum vocavit. quem ad modum autem ceteri omnes vestigia sua figere ad nostra credantur, ipse distinxit, et australes quidem aperte pronuntiavit adversos stare nobis dicendo, quorum australis ille, in quo qui insistunt adversa vobis urgent vestigia, et ideo adversi nobis sunt quia in parte sphaerae quae contra nos est morantur. restat inquirere quos transversos et quos obliquos nobis stare memoraverit, sed nec de ipsis potest esse dubitatio quin transversos nobis stare dixerit inferiorem zonae nostrae partem tenentes, obliquos vero eos qui australis cinguli devexa sortiti sunt.