Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XXII

Nam ea quae est media et nona, tellus, inquit, neque movetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera. illae vere insolubiles causae sunt, quae mutuis in vicem nexibus vinciuntur, et dum altera alteram facit ac vicissim de se nascuntur, numquam a naturalis societatis amplexibus separantur. talia sunt vincula quibus terram natura constrinxit. nam ideo in eam feruntur omnia quia ut media non movetur, ideo autem non movetur quia infima est, nec poterat infima non esse in quam omnia feruntur. horum singula, quae inseparabiliter involuta rerum in se necessitas iunxit, tractatus expediat. non movetur, ait. est enim centron, in sphaera autem solum centron diximus non moveri, quia necesse est ut circa aliquid immobile sphaera moveatur. adiecit: et infima est. recte hoc quoque: nam quod centron est, medium est; in sphaera vero hoc solum constat imum esse quod medium est. et si ima est, consequitur ut vere dictum sit in eam ferri omnia. semper enim pondera in imum natura deducit: nam et in ipso mundo ut esset terra, sic factum est. quidquid ex omni materia, de qua facta sunt omnia, purissimum ac liquidissimum fuit, id tenuit summitatem et aether vocatus est; pars illa, cui minor puritas et inerat aliquid levis ponderis, aer extitit et in secunda delapsus est; post haec quod adhuc quidem liquidum sed iam usque ad tactus offensam corpulentum erat, in aquae fluxum coagulatum est, iam vero quod de omni silvestri tumultu vastum, impenetrabile, densetum, ex defaecatis abrasum resedit elementis, haesit in imo, quod demersum est stringente perpetuo gelu, quod eliminatum in ultimam mundi partem longinquitas solis coacervavit; quod ergo ita concretum est, terrae nomen accepit. hanc spissus aer et terreno frigori propior quam solis calori stupore spiraminis densioris undiqueversum fulcit et continet, nec in recessum aut accessum moveri eam patitur vel vis circumvallantis et ex omni parte vigore simili librantis aurae vel ipsa sphaeralis extremitas. quae si paululum a medio deviaverit, fit cuicumque vertici propior et imum relinquit, quod ideo in solo medio est quia ipsa sola pars a quovis sphaerae vertice pari spatio recedit. in hanc igitur, quae et ima est et quasi media et non movetur quia centron est, omnia pondera ferri necesse est, quia et ipsa in hunc locum quasi pondus relapsa est. argumento sunt cum alia innumera tum praecipue imbres qui in terram ex omni aeris parte labuntur. nec enim in hanc solam quam habitamus superficiem decidunt, sed et in latera quibus in terra globositas sphaeralis efficitur, et in partem alteram quae ad nos habetur inferior idem imbrium casus est. nam si aer terreni frigoris exhalatione densetus in nubem cogitur et ita abrumpit imbres, aer autem universam terram circumfusus ambit, procul dubio ex omni aeris parte praeter ustam calore perpetuo liquor pluvialis emanat, qui undique in terram, quae unica est sedes ponderum, defluit. quod qui respuit, superest ut aestimet extra hanc unam superficiem quam incolimus, quicquid nivium imbriumve vel grandinum cadit, hoc totum in caelum de aere defluere. caelum enim ab omni parte terrae aequabiliter distat et ut a nostra habitatione ita et a lateribus et a parte quae ad nos habetur inferior pari altitudinis immensitate suspicitur. nisi ergo omnia pondera ferrentur in terram, imbres qui extra latera terrae defluunt non in terram sed in caelum caderent, quod vilitatem ioci scurrilis excedit. esto enim terrae sphaera cui ascripta sunt ABCD, circa hanc sit aeris orbis cui ascripta sunt EFGLM, et utrumque orbem id est terrae et aeris dividat linea ducta ab E usque ad L: erit superior ista quam possidemus et illa sub pedibus. nisi ergo caderet omne pondus in terram, parvam nimis imbrium partem terra susciperet ab A usque ad C, latera vero aeris, id est ab F usque ad E et a G usque ad L, umorem suum in aerem caelumque deicerent, de inferiore autem caeli hemisphaerio pluvia in exteriora et ideo naturae ignota deflueret sicut ostendit subiecta descriptio. 13 sed hoc vel refellere dedignatur sermo sobrius, quod sic absurdum est ut sine argumentorum patrocinio subruatur. restat ergo ut indubitabili ratione monstrarum sit in terram ferri omnia nutu suo pondera. ista autem quae de hoc dicta sunt opitulabuntur nobis et ad illius loci disputationem quo antipodas esse commemorat. sed hic inhibita continuatione tractatus ad secundi commentarii volumen disputationem putationem sequentium reservemus.

Liber secundus