Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XXI

Sed quoniam septem sphaeras caelo diximus esse subiectas, exteriore quaque quas interius continet ambiente, longeque et a caelo omnes et a se singulae recesserunt, nunc quaerendum est, cum zodiacus unus sit et is constet caelo sideribus infixis, quem ad modum inferiorum sphaerarum stellae in signis zodiaci meare dicantur. nec longum est invenire rationem quae in ipso vestibulo excubat quaestionis. verum est enim neque solem lunamve neque de vagis ullam ita in signis zodiaci ferri ut eorum sideribus misceantur, sed in illo signo esse una quaeque perhibetur, quod habuerit super verticem, in ea quae illi subiecta est circuli sui regione discurrens, quia singularum sphaerarum circulos in duodecim partes aeque ut zodiacum ratio divisit, et quae in eam partem circuli sui venerit, quae sub parte zodiaci est Arieti deputata, in ipsum Arietem venisse conceditur, similisque observatio in singulas partes migrantibus stellis tenetur. et quia facilior ad intellectum per oculos via est, id quod sermo descripsit visus adsignet. esto enim zodiacus circulus, cui adscriptum est A; intra hunc septem alii orbes locentur, et zodiacus ab A per ordinem adfixis notis, quibus adscribentur litterae sequentes, in partes duodecim dividatur: sitque spatium quod inter A et B clauditur Arieti deputatum, quod inter B et C Tauro, quod inter C et D Geminis, Cancro quod sequitur, et reliquis per ordinem cetera. his constitutis iam de singulis zodiaci notis et litteris singulae deorsum lineae per omnes circulos ad ultimum usque ducantur: procul dubio per omnes singulos duodenas partes dividet transitus linearum. in quocumque igitur circulo seu sol in illo seu luna vel de vagis quaecumque discurrat, cum ad spatium venerit, quod inter lineas clauditur ab A et B notis et litteris defluentes, in Ariete esse dicetur quia illic constituta spatium Arietis in zodiaco designatum super verticem sicut descripsimus habebit. similiter in quamcumque migraverit partem, in signo sub quo fuerit esse dicetur.

Atque haec ipsa descriptio eodem compendio nos docebit cur eundem zodiacum eademque signa aliae tempore longiore, aliae breviore percurrant. quotiens enim plures orbes intra se locantur, sicut maximus est ille qui primus est et minimus qui locum ultimum tenet, ita de mediis qui summo propior est inferioribus maior, qui vicinior est ultimo brevior superioribus habetur. et inter has igitur septem sphaeras gradum celeritatis suae singulis ordo positionis adscripsit. ideo stellae quae per spatia grandiora discurrunt, ambitum suum tempore prolixiore conficiunt; quae per angusta, breviore. constat enim nullam inter eas celerius ceteris tardiusve procedere: sed cum sit omnibus idem modus meandi, tantam eis diversitatem temporis sola spatiorum diversitas facit. nam ut de mediis nunc praetermittamus, ne eadem saepe repetantur, quod eadem signa Saturnus annis triginta, luna diebus viginti octo ambit et permeat, sola causa in quantitate est circulorum, quorum alter est maximus, alter est minimus: ergo et ceterarum singulae pro spatii sui modo tempus meandi aut extendunt aut contrahunt. hoc loco diligens rerum discussor inveniet quod requirat. inspectis enim zodiaci notis, quas monstrat in praesidium fidei advocata descriptio: quis vero, inquiet, circi caelestis duodecim partes aut invenit aut fecit, maxime cum nulla oculis subiciantur exordia singularum? huic igitur tam necessariae interrogationi historia ipsa respondeat, factum referens quo a veteribus et temptata est tam difficilis et effecta divisio. Aegyptiorum enim retro maiores, quos constat primos omnium caelum scrutari et metiri ausos, postquam perpetuae apud se serenitatis obsequio caelum semper suspectu libero intuentes deprehenderunt, universis vel stellis vel sideribus infixis caelo solas cum sole et luna quinque stellas vagari, nec has tamen per omnes caeli partes passim ac sine certa erroris sui lege discurrere, numquam denique ad septentrionalem verticem deviare, numquam ad australis poli ima demergi, sed intra unius obliqui circi limitem omnes habere discursus, nec omnes tamen ire pariter ac redire, sed alias aliis ad eundem locum pervenire temporibus, rursum ex his alias accedere retro agi alias viderique stare non numquam: postquam haec, inquam, inter eas agi viderunt, certas sibi partes decreverunt in ipso circo constituere et divisionibus adnotare, ut certa essent locorum nomina, in quibus eas morari vel de quibus exisse ad quaeve rursus esse venturas, et sibi in vicem nuntiarent et ad posteros noscenda transmitterent. duobus igitur vasis aeneis praeparatis, quorum alteri fundus erat in modum clepsydrae foratus, illud quod erat integrum vacuum subiecerunt, pleno aquae altero superposito, sed meatu ante munito, et quamlibet de infixis unam clarissimam stellam lucideque notabilem orientem observaverunt. quae ubi primum coepit emergere, mox munitione subducta permiserunt subiecto vasi aquam superioris influere, fluxitque in noctis ipsius et secuti diei finem, atque in id noctis secundae, quam diu eadem stella ad ortum rursus revertitur. quae ubi apparere vix coepit, mox aqua quae influebat amota est. cum igitur observatae stellae itus ac reditus integram significaret caeli conversionem, mensuram sibi caeli in aquae de illo fluxu susceptae quantitate posuerunt. hac ergo in partes aequas duodecim sub fida dimensione divisa, alia duo huius capacitatis procurata sunt vasa, ut singula tantum singulas de illis duodecim partibus ferrent, totaque rursus aqua in vas suum pristinum foramine prius clauso refusa est, et de duobus illis capacitatis minoris alterum subiecerunt pleno, alterum iuxta expeditum paratumque posuerunt. his praeparatis, nocte alia in illam iam caeli partem, per quam solem lunamque et quinque vagas meare diuturna observatione didicerant, quamque postea zodiacum vocaverunt, ascensurum observaverunt sidus, cui postea nomen Arietis addiderunt. huius incipiente ortu statim subiecto vasi superpositae aquae fluxum dederunt. quod ubi completum est, mox eo sublato effusoque alterum simile subiecerunt, certis signis observanter ac memoriter adnotatis inter eius loci stellas qui oriebatur cum primum vas esset impletum, intelligentes quod eo tempore quo totius aquae duodecima pars fluxit pars caeli duodecima conscendit. ab illo ergo loco quo oriri incipiente aqua in primum vas coepit influere usque ad locum qui oriebatur cum idem primum vas impleretur, duodecimam partem caeli, id est unum signum, esse dixerunt. item secundo vase impleto ac mox retracto illud simile, quod olim effusum paraverant, iterum subdiderunt, notato similiter loco qui emergebat, cum secundum vas esset impletum, et a fine primi signi usque ad locum qui ad secundae aquae finem oriebatur secundum signum notatum est. atque ita vicissim vasa mutando et per singulas influentis aquae partes singulos sibi ascendentium caeli partium limites adnotando, ubi, consummata iam omni per duodecim partes aqua, ad primi signi exordia perventum est, sine dubio iam divisas certisque sibi observationibus et indiciis adnotatas duodecim caeli partes tantae compotes machinationis habuerunt. quod non nocte una sed duabus effectum est, quia omne caelum una nocte non volvitur, sed per diem vertitur pars eius media et medietatis reliqua per noctem. nec tamen caelum omne duarum sibi proximarum noctium divisit inspectio, sed diversorum temporum nocturna dimensio utrumque hemisphaerium paribus aquae vicibus adnotavit. et has ipsas duodecim partes signa appellari maluerunt, certaque singulis vocabula gratia significationis adiecta sunt, et quia signa Graeco nomine ζῴδια nuncupantur, circum ipsum signorum zodiacum, quasi signiferum vocaverunt. hanc autem rationem iidem illi, cur Arietem, cum in sphaera nihil primum nihilque postremum sit, primum tamen dici maluerint prodiderunt. aiunt enim incipiente die illo qui primus omnium luxit, id est quo in hunc fulgorem caelum et elementa purgata sunt, qui ideo mundi natalis iure vocitatur, Arietem in medio caelo fuisse, et quia medium caelum quasi mundi vertex est, Arietem propterea primum inter omnes habitum, qui ut mundi caput in exordio lucis apparuit. subnectunt etiam causam cur haec ipsa duodecim signa adsignata sint diversorum numinum potestati. aiunt enim in hac ipsa genitura mundi, Ariete ut diximus medium caeli tenente, horam fuisse mundi nascentis, Cancro gestante tunc lunam. post hunc sol cum Leone oriebatur, cum Mercurio Virgo, Libra cum Venere, Mars erat in Scorpio, Sagittarium Iuppiter obtinebat, in Capricorno Saturnus meabat. sic factum est ut singuli eorum signorum domini esse dicantur, in quibus, cum mundus nasceretur, fuisse creduntur, sed duobus quidem luminibus singula tantum signa, in quibus tunc fuerant, adsignavit antiquitas, Cancrum lunae, soli Leonem; quinque vero stellis praeter illa signa, quibus tunc inhaerebant, quinque reliqua sic adiecit vetustas ut in adsignandis a fine prioris ordinis ordo secundus inciperet. superius enim diximus in Capricorno Saturnum post omnes fuisse. ergo secunda adiectio eum primum fecit qui ultimus fuerat, ideo Aquarius qui Capricornum sequitur, Saturno datur; Iovi qui ante Saturnum erat Pisces dicantur; Aries Marti, qui praecesserat Iovem; Taurus Veneri quam Mars sequebatur; Gemini Mercurio, post quem Venus fuerat, deputati sunt. notandum hoc loco quod in genitura mundi vel ipsa rerum providentia vel vetustatis ingenium hunc stellis ordinem dedit quem Plato adsignavit sphaeris earum, ut esset luna prima, sol secundus, super hunc Mercurius, Venus quarta, hinc Mars, inde Iuppiter, et Saturnus ultimus. sed sine huius tamen rationis patrocinio abunde Platonicum ordinem prior ratio commendat. ex his, quae de verbis Ciceronis proxime praelatis quaerenda proposuimus, qua licuit brevitate, a summa sphaera, quae ἀπλανή dicitur,usque ad lunam, quae ultima divinorum est, omnia iam ut opinor absolvimus. nam et caelum volvi et cur ita volvatur ostendimus, septemque sphaeras contrario motu ferri ratio indubitata patefecit, et de ipso sphaerarum ordine quid diversi senserint vel quid inter eos dissensionem fecerit, quaeve magis sit sequenda sententia, tractatus invenit. nec hoc tacitum est, cur inter omnes stellas sola sine fratris radiis luna non luceat, sed et quae spatiorum ratio solem ab his quoque, qui eum inter septem quartum locarunt, non tamen abrupte medium sed fere medium dici coegerit publicatum est. quid significent nomina quibus ita vocatur ut laudari tantum putetur innotuit; magnitudo quoque eius sed et caelestis per quem discurrit circuli terraeque pariter quanta sit vel quem ad modum deprehensa monstratum est. subiectarum sphaerarum stellae quem ad modum in zodiaco, qui supra omnes est, ferri dicantur, vel quae ratio diversarum faciat seu celerem seu tardum recursum, sed et ipse zodiacus in duodecim partes qua ratione divisus sit, curque Aries primus habeatur, et quae signa in quorum numinum dicione sint absolutum est. sed omnia haec, quae de summo ad lunam usque perveniunt, sacra, incorrupta, divina sunt, quia in ipsis est aether semper idem nec umquam recipiens inaequalem varietatis aestum. infra lunam et aer et natura permutationis pariter incipiunt, et sicut aetheris et aeris, ita divinorum et caducorum luna confinium est. quod autem ait, nihil infra lunam esse divinum praeter animos munere deorum hominum generi datos, non ita accipiendum, est animos hic esse ut hic nasci putentur; sed sicut solem in terris esse dicere solemus, cuius radius advenit et recedit, ita animorum origo caelestis est sed lege temporalis hospitalitatis hic exulat. haec ergo regio divinum nihil habet ipsa sed recipit; et quia recipit, et remittit. proprium autem habere diceretur si ei semper tenere licuisset. sed quid mirum si animus de hac regione non constat cum nec corpori fabricando sola suffecerit? nam quia terra, aqua et aer infra lunam sunt, ex his solis corpus fieri non potuit quod idoneum esset ad vitam, sed opus fuit praesidio ignis aetherii, qui terrenis membris vitam et animam sustinendi commodaret vigorem, qui vitalem calorem et faceret et ferret. haec et de aere dixisse nos satis sit. restat ut de terra, quae sphaerarum nona et mundi ultima est, dictu necessaria disseramus.