Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XX

In his autem tot nominibus quae de sole dicuntur non frustra nec ad laudis pompam lascivit oratio, sed res verae vocabulis exprimuntur. dux et princeps, ait, et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio. Plato in Timaeo cum de octo sphaeris loqueretur sic ait: ut autem per ipsos octo circuitus celeritatis et tarditatis certa mensura et sit et noscatur, deus in ambitu supra terram secundo lumen accendit quod nunc solem vocamus. vides ut haec definitio vult esse omnium sphaerarum lumen in sole, sed Cicero sciens etiam ceteras stellas habere lumen suum, solamque lunam, ut saepe iam diximus, proprio carere, obscuritatem definitionis huius liquidius absolvens, et ostendens in sole maximum lumen esse, non solum ait: dux, sed et: princeps et moderator luminum reliquorum. adeo et ceteras stellas scit esse lumina sed hunc ducem et principem quem Heraclitus fontem caelestis lucis appellat. dux ergo est quia omnes luminis maiestate praecedit; princeps quia ita eminet ut propterea, quod talis solus appareat, sol vocetur, moderator reliquorum dicitur quia ipse cursus eorum recursusque certa spatii definitione moderatur. nam certa spatii definitio est ad quam cum una quaeque erratica stella recedens a sole pervenerit, tamquam ultra prohibeatur accedere, agi retro videtur, et rursus, cum certam partem recedendo contigerit, ad directi cursus consueta revocatur. ita solis vis et potestas motus reliquorum luminum constituta dimensione moderatur. mens mundi ita appellatur ut physici eum cor caeli vocaverunt, inde nimirum quod omnia quae stata ratione per caelum fieri videmus, diem noctemque et migrantes inter utrumque prolixitatis brevitatisque vices et certis temporibus aequam utriusque mensuram, dein veris clementem teporem, torridum Cancri ac Leonis aestum, mollitiem auctumnalis aurae, vim frigoris inter utramque temperiem, omnia haec solis cursus et ratio dispensat. iure ergo cor caeli dicitur, per quem fiunt omnia quae divina ratione fieri videmus. est et haec causa propter quam iure cor caeli vocetur, quod natura ignis semper in motu perpetuoque agitatu est, solem autem ignis aetherii fontem dictum esse rettulimus hoc est ergo sol in aethere quod in animali cor, cuius ista natura est, ne umquam cesset a motu, aut brevis eius quocumque casu ab agitatione cessatio mox animal interimat. haec de eo quod mundi mentem vocavit: cur vero et temperatio mundi dictus sit ratio in aperto est. ita enim non solum terram, sed ipsum quoque caelum, quod vere mundus vocatur, temperari sole certissimum est, ut extremitates eius, quae a via solis longissime recesserunt, omni careant beneficio caloris et una frigoris perpetuitate torpescant: quod sequentibus apertius explicabitur. restat ut et de magnitudine eius, quam verissima praedicatione extulit, pauca et non praetereunda dicamus. physici hoc maxime consequi in omni circa magnitudinem solis inquisitione voluerunt, quanto maior possit esse quam terra, et Eratosthenes in libris dimensionum sic ait: mensura terrae septies et vicies multiplicata mensuram solis efficiet; Posidonius multo multoque saepius, et uterque lunaris defectus argumentum pro se advocat. ita cum solem volunt terra maiorem probare, testimonio lunae deficientis utuntur: cum defectum lunae conantur adserere, probationem de solis magnitudine mutuantur, et sic evenit ut, dum utrumque de altero adstruitur, neutrum probabiliter adstruatur, semper in medio vicissim nutante mutuo testimonio. quid enim per rem adhuc probandam probetur? sed Aegyptii, nihil ad coniecturam loquentes, sequestrato ac libero argumento nec in patrocinium sibi lunae defectum vocante quanta mensura sol terra maior sit probare voluerunt, ut tum demum per magnitudinem eius ostenderent cur luna deficiat. hoc autem nequaquam dubitabatur, non posse aliter deprehendi nisi mensura et terrae et solis inventa, ut fieret ex conlatione discretio. et terrena quidem dimensio oculis rationem iuvantibus de facili constabat, solis vero mensuram aliter nisi per mensuram caeli per quod discurrit inveniri non posse viderunt: ergo primum metiendum sibi caelum illud, id est iter solis, constituerunt, ut per id possent modum solis agnoscere. sed quaeso, siquis umquam tam otiosus tamque ab omni erit serio feriatus ut haec quoque in manus sumat, ne talem veterum promissionem quasi insaniae proximam aut horrescat aut rideat. etenim ad rem quae natura incomprehensibilis videbatur viam sibi fecit ingenium, et per terram, qui caeli modus sit repperit. ut autem liquere possit ratio commenti, prius regulariter pauca dicenda sunt ut sit rerum sequentium auditus instructior. in omni orbe vel sphaera medietas centron vocatur, nihilque aliud est centron nisi punctum quo sphaerae aut orbis medium certissima observatione distinguitur. item ducta linea de quocumque loco circuli qui designat ambitum in quamcumque eiusdem circuli summitatem orbis partem aliquam dividat necesse est. sed non omni modo medietas est orbis, quam separat ista divisio: illa enim tantum linea in partes aequales orbem medium dividit, quae a summo in summum ita ducitur ut necesse sit eam transire per centron, et haec linea, quae orbem sic aequaliter dividit, diametros nuncupatur. item omnis diametros cuiuscumque orbis triplicata cum adiectione septimae partis suae mensuram facit circuli quo orbis includitur, id est, si uncias septem teneat diametri longitudo, et velis ex ea nosse quot uncias orbis ipsius circulus teneat, triplicabis septem et faciunt viginti unum; his adicies septimam partem, hoc est unum, et pronuntiabis in viginti et duabus unciis huius circuli esse mensuram cuius diametros septem unciis extenditur. haec omnia geometricis evidentissimisque rationibus probare possemus, nisi et neminem de ipsis dubitare arbitraremur, et caveremus iusto prolixius volumen extendere. sciendum et hoc, quod umbra terrae, quam sol post occasum in inferiore hemisphaerio currens sursum cogit emitti, ex qua super terram fit obscuritas quae nox vocatur, sexagies in altum multiplicatur ab ea mensura quam terrae diametros habet, et hac longitudine ad ipsum circulum per quem sol currit erecta, exclusione luminis tenebras in terram refundit. prodendum est igitur quanta diametros terrae sit, ut constet quid possit sexagies multiplicata colligere; unde his praelibatis ad tractatum mensurarum, quas promisit, oratio revertatur. evidentissimis et indubitabilibus dimensionibus constitit universae terrae ambitum, quae ubicumque vel incolitur a quibuscumque vel inhabitabilis iacet, habere stadiorum milia ducenta quinquaginta duo. cum ergo tantum ambitus teneat, sine dubio octoginta milia stadiorum vel non multo amplius diametros habet secundum triplicationem cum septimae partis adiectione, quam superius de diametro et circulo regulariter diximus. et quia ad efficiendam terrenae umbrae longitudinem non ambitus terrae sed diametri mensura multiplicanda est ipsa est enim quam sursum constat excrescere sexagies multiplicanda tibi erunt octoginta milia quae terrae diametros habet, quae faciunt quadragies octies centena milia stadiorum esse a terra usque ad solis cursum, quo umbram terrae diximus pervenire. terra autem in medio caelestis circuli per quem sol currit ut centron locata est: ergo mensura terrenae umbrae medietatem diametri caelestis efficiet, et si ab altera quoque parte terrae par usque ad eundem circulum mensura tendatur, integra circuli per quem sol currit diametros invenitur. duplicatis igitur illis quadragies octies centenis milibus erit integra diametros caelestis circuli nonagies sexies centenis milibus studiorum, et inventa diametros facile mensuram nobis ipsius quoque ambitus prodit. hanc enim summam, quae diametron fecit, debes ter multiplicare adiecta parte septima, ut saepe iam dictum est, et ita invenies totius circuli per quem sol currit ambitum stadiorum habere trecenties centena milia et insuper centum septuaginta milia. his dictis, quibus mensura quam terrae vel ambitus vel diametros habet, sed et circuli modus per quem sol currit vel diametri eius ostenditur: nunc quam solis esse mensuram vel quem ad modum illi prudentissimi deprehenderint indicemus. nam sicut ex terrena umbra potuit circuli per quem sol meat deprehendi magnitudo, ita per ipsum circulum mensura solis inventa est, in hunc modum procedente inquisitionis ingenio. aequinoctiali die ante solis ortum aequabiliter locatum est saxeum vas, in hemisphaerii speciem cavata ambitione curvatum, infra per lineas designato duodecim diei horarum numero quas stili prominentis umbra cum transitu solis praetereundo distinguit. hoc est autem, ut scimus, huius modi vasis officium, ut tanto tempore a priore eius extremitate ad alteram usque stili umbra percurrat, quanto sol medietatem caeli ab ortu in occasum, unius scilicet hemisphaerii conversione metitur. nam totius caeli integra conversio diem noctemque concludit, et ideo constat quantum sol in circulo suo, tantum in hoc vase umbram meare. huic igitur aequabiliter collocato circa tempus solis ortui propinquantis inhaesit diligens observantis obtutus, et cum ad primum solis radium, quem de se emisit prima summitas orbis emergens, umbra de stili decidens summitate primam curvi labri eminentiam contigit, locus ipse, qui umbrae primitias excepit, notae impressione signatus est observatumque quam diu super terram ita solis orbis integer appareret, ut ima eius summitas adhuc horizonti videretur insidere, et mox locus, ad quem umbra tunc in vase migraverat, adnotatus est; habitaque dimensione inter ambas umbrarum notas, quae integrum solis orbem, id est diametrum, natae de duabus eius summitatibus metiuntur, pars nona reperta est eius spatii, quod a summo vasis labro usque ad horae primae lineam continetur. et ex hoc constitit quod in cursu solis unam temporis aequinoctialis horam faciat repetitus novies orbis eius accessus, et quia conversio caelestis hemisphaerii peractis horis duodecim diem condit, novies autem duodeni efficiunt centum octo, sine dubio solis diametros centesima et octava pars hemisphaerii aequinoctialis est. ergo totius aequinoctialis circuli ducentesima sexta decima pars est. ipsum autem circulum habere stadiorum trecenties centena milia et insuper centum et septuaginta milia antelatis probatum est; ergo si eius summae ducentesimam sextam decimam consideraveris partem, mensuram diametri solis invenies. est autem pars ipsa fere in centum quadraginta milibus, diametros igitur solis centum quadraginta fere milium stadiorum esse dicenda est, unde paene duplex quam terrae diametros invenitur. constat autem geometricae rationis examine, cum de duobus orbibus altera diametros duplo alteram vincit, illum orbem, cuius diametros dupla est, orbe altero octies esse maiorem; ergo ex his dicendum est solem octies terra esse maiorem. haec de solis magnitudine breviter de multis excerpta libavimus.