Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

X

Ad sequentia transeamus: hic ego etsi eram perterritus, non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesivi tamen viveretne ipse et Paulus pater et alii quos nos extinctos esse arbitraremur. vel fortuitus et inter fabulas elucent semina infixa virtutum, quae nunc videas licet ut e pectore Scipionis vel somniantis emineant. in re enim una politicarum virtutum omnium pariter exercet officium. quod non labitur animo praedicta morte perterritus, fortitudo est; quod suorum terretur insidiis magisque alienum facinus quam suum horrescit exitium, de pietate et nimio in suos amore procedit: haec autem diximus ad iustitiam referri, quae servat uni cuique quod suum est. quod ea quae arbitratur non pro compertis habet sed spreta opinione, quae minus cautis animis pro vero inolescit, quaerit discere certiora, indubitata prudentia est. quod cum perfecta beatitas et caelestis habitatio humanae naturae, in qua se noverat esse, promittitur, audiendi tamen talia desiderium frenat temperat et sequestrat ut de vita avi et patris interroget, quid nisi temperantia est? ut iam tum liqueret Africanum per quietem ad ea loca quae sibi deberentur abductum. in hac autem interrogatione de animae immortalitate tractatur. ipsius enim consultationis hic sensus est: nos, inquit, arbitramur animam cum fine morientis extingui nec ulterius esse post hominem. ait enim quos extinctos esse arbitraremur: quod autem extinguitur, esse iam desinit. ergo velim dicas, inquit, si et pater Paulus tecum et alii supersunt. ad hanc interrogationem, quae et de parentibus ut a pio filio, et de ceteris ut a sapiente ac naturam ipsam discutiente processit, quid ille respondit? immo vero, inquit, hi vivunt, qui e corporum vinclis tamquam e carcere evolaverunt: vestra vero quae dicitur esse vita mors est. si ad inferos meare mors est, et vita est esse cum superis, facile discernis quae mors animae, quae via credenda sit, si constiterit qui locus habendus sit inferorum, ut anima dum ad hunc truditur, mori, cum ab hoc procul est, vita frui et vere superesse credatur. et quia totum tractatum, quem veterum sapientia de investigatione huius quaestionis agitavit, in hac latentem verborum paucitate reperies, ex omnibus aliqua, quibus nos de rei quam quaerimus absolutione sufficiet admoneri amore brevitatis excerpsimus. antequam studium philosophiae circa naturae inquisitionem ad tantum vigoris adolesceret, qui per diversas gentes auctores constituendis sacris caerimoniarum fuerunt, aliud esse inferos negaverunt quam ipsa corpora, quibus inclusae animae carcerem foedum tenebris, horridum sordibus et cruore patiuntur. hoc animae sepulcrum, hoc Ditis concava, hoc inferos vocaverunt, et omnia, quae illic esse credidit fabulosa persuasio, in nobismet ipsis et in ipsis humanis corporibus adsignare conati sunt: oblivionis fluvium aliud non esse adserentes quam errorem animae obliviscentis maiestatem vitae prioris, qua antequam in corpus truderetur potita est, solamque esse in corpore vitam putantis. pari interpretatione Phlegethontem ardores irarum et cupiditatum putarunt, Acherontem quicquid fecisse dixisseve usque ad tristitiam humanae varietatis more nos paenitet, Cocytum quicquid homines in luctum lacrimasque compellit, Stygem quicquid inter se humanos animos in gurgitem mergit odiorum. ipsam quoque poenarum descriptionem de ipso usu conversationis humanae sumptam crediderunt, vulturem iecur immortale tondentem nihil aliud intellegi volentes quam tormenta conscientiae, obnoxia flagitio viscera interiora rimantis, et ipsa vitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis, semperque curas, si requiescere forte temptaverint, excitantis tamquam fibris renascentibus inhaerendo, nec ulla sibi miseratione parcentis lege hac qua se iudice nemo nocens absolvitur nec de se suam potest vitare sententiam. illos aiunt epulis ante ora positis excruciari fame et inedita tabescere, quos magis magisque adquirendi desiderium cogit praesentem copiam non videre; et in affluentia inopes, egestatis mala in ubertate patiuntur, nescientes parta respicere, dum egent habendis: illos radiis rotarum pendere districtos qui nihil consilio praevidentes, nihil ratione moderantes, nihil virtutibus explicantes, seque et actus omnes suos fortunae permittentes, casibus et fortuitis semper rotantur; saxum ingens volvere inefficacibus laboriosisque conatibus vitam terentes; atram silicem lapsuram semper et cadenti similem illorum capitibus imminere qui arduas potestates et infaustam ambiunt tyrannidem numquam sine timore victuri, et cogentes subiectum vulgus odisse dum metuat, semper sibi videntur exitium quod merentur excipere. nec frustra hoc theologi suspicati sunt. nam et Dionysius, aulae Siculae inclementissimus incubator, familiari quondam suo solam beatam existimanti vitam tyranni volens quam perpetuo metu misera quamque impendentium semper periculorum plena esset ostendere, gladium vagina raptum et a capulo de filo tenui pendentem mucrone demisso iussit familiaris illius capiti inter epulas imminere, cumque ille et Siculas et tyrannicas copias praesentis mortis periculo gravaretur, talis est, inquit Dionysius, vita quam beatam putabas: sic semper mortem nobis imminentem videmus. aestima quando esse felix poterit qui timere non desinit. secundum haec igitur quae a theologis adseruntur, si vere quisque suos patimur manes et inferos in his corporibus esse credimus, quid aliud intellegendum est quam mori animam cum ad corporis inferna demergitur, vivere autem cum ad supera post corpus evadit?